Adversus Arium Libri Quatuor 2.1.1
Deum omnipotentem omnes fatemur Christum Jesum nos nunc; mox tamen fatebuntur omnes, quibus fides in Christum filium. De utroque quod sint ambo, et singuli: quippe ut pater Deus, filius Jesus Christus, tota nobis religio est, et spes tota, et in isto fides.
PL 8, 1088C全能の神を、我々は皆告白する。キリスト・イエスを、今は我々が告白している。しかしやがて、子キリストへの信仰を持つ者は皆、告白するであろう。両者について、両者が共にあり、また各々でもあるということを。すなわち、父は神であり、子はイエス・キリストであるということが、我々にとって宗教のすべてであり、希望のすべてであり、そしてこのことの内に信仰がある。
Adversus Arium Libri Quatuor 2.1.2
Sed cum fatemur singulos duos, unum tamen Deum dicimus, et ambos unum Deum, quod et pater sit in filio, et filius in patre.
PL 8, 1088Dしかし我々は各々二つの者を告白しつつも、なお一つの神を語り、両者が一つの神であると言う。父が子のうちにあり、子が父のうちにあるからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 2.1.3
Alii unum Deum dicunt patrem solum, filium vero hominem, sed hos nunc omittamus: etenim Jesum filium cum dicimus et antequam de Maria nasceretur, fuisse filium confitemur.
PL 8, 1088Dしかしある者たちは、唯一の神とは父のみであり、子は人間にすぎないと言う。だが今はこの者たちを措いておこう。というのも、我々はイエスを子と呼ぶとき、マリアから生まれる以前にも子であったことを告白するからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 2.1.4
Nam si (Joan. I, 1-3) in principio fuit λόγος, et λόγος fuit ad Deum, et Deus fuit ipse λόγος, et hoc fuit in principio, qui cum postea λόγος caro factus est, idem est Αόγον esse et Jesum.
PL 8, 1088Dというのも、「初めにロゴスがあった。ロゴスは神とともにあった。ロゴスは神であった」(ヨハネ1:1-3)とあり、これが初めにあったのであれば、そしてこのロゴスがのちに肉となったのであれば、ロゴスであることとイエスであることとは同じだからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 2.1.5
Si enim in principio erat λόγος, in principio filius, qui postea in carne Jesus, propter mysterium, quod mandato patris implevit. Fatendum est igitur a principio fuisse filium. De patris substantia, an extra dicimus? Sed istud quaerendum. Num Deum non fatemur esse?
PL 8, 1088Dというのも、もし初めにロゴスがあったなら、初めにあったのは子であり、その子がのちに肉においてイエスとなったのは、父の命令によって成就した秘義のゆえである。したがって、子は初めから存在していたと告白しなければならない。父の実体からか、それとも実体の外からか、我々はどちらと言うのか。これは問われなければならない。我々は神が存在するということを告白しないだろうか。
Adversus Arium Libri Quatuor 2.1.6
Fatemur. Qui igitur esse istud ἀνούσιον dicimus, an ἐνούσιον? id est, sine substantia, an substantiam? Ἀνούσιον, inquiunt. Accipio, sed quaero ἀνούσιον, quomodo, qui substantia non sit omnino? an qui supra substantiam sit, id est ὑπερούσιον?
PL 8, 1089A我々は告白する。それでは我々は、この存在することをどのようにアヌーシオン(実体なきもの)と言うのか、それともエヌーシオン(実体あるもの)と言うのか。すなわち実体を欠くものか、実体を持つものか。「アヌーシオンである」と彼らは言う。私はそれを受け入れよう。しかし私は問う。アヌーシオンとはどのようなものか。全く実体でないものなのか、それとも実体を超えるもの、すなわちヒュペルウーシオン(超実体的なもの)なのか。
Adversus Arium Libri Quatuor 2.1.7
Sine substantia quis dicat, Deum qui esse fateatur? esse enim illi substantia sua, non illa nobis nota, sed ipse quod est ipsum esse, est ipse non ex substantia, sed ipsa substantia, parens omnium, a se sibi esse tribuens, prima substantia, universalis substantia, ante substantiam substantia.
PL 8, 1089A神が存在するということを告白する者が、どうして神を実体なきものと言えようか。というのも、神にとって存在することとは、彼自身の実体だからである。それは我々に知られたあの実体ではないが、しかし彼自身が存在することそのものであるところのものであり、彼自身は実体から出た者ではなく、実体そのものであり、万物の親であり、自らから自らに存在することを与える者であり、第一の実体、普遍的な実体、実体に先立つ実体である。
Adversus Arium Libri Quatuor 2.1.8
Per id igitur quod ὑπερούσιος est, ἀνούσιος a quibusdam dicitur, non quod sit sine substantia, quippe cum sit: veneremur ergo Deum, et esse dicamus, id est ἐνούσιον, qui constituit omnia, coelum et terram, mundum, spiritus, angelos, animas, animalia, et hominem ad imaginem et similitudinem imaginis eorum.
PL 8, 1089Aしたがって、神がヒュペルウーシオス(超実体的な者)であるがゆえに、ある者たちによってアヌーシオス(実体なき者)と呼ばれるのであって、実体を欠くからではない。まさに存在しているのだから。それゆえ我々は神を敬い、神が存在する、すなわちエヌーシオン(実体あるもの)であると言おう。神は万物を、すなわち天と地、世界、諸霊、天使たち、魂たち、動物たちを立て、また人間を、彼らの像の像と似姿とに即して〔eorum の指す対象は定かでない。直前に挙げられたものを指すと取った〕立てた方である。
Adversus Arium Libri Quatuor 2.1.9
Quid igitur cum sit ἐνούσιος? Deus pater utique dicitur, sic fatemur, et pater Unigeniti: omnium fides ista. Num igitur fallit intelligentiam Verbum, ambiguo suo?
PL 8, 1089Bそれでは、神がエヌーシオスであるとき、どうなのか。神は父と呼ばれる。我々はそう告白し、また独り子の父であると告白する。これがすべての者の信仰である。それでは、この語はその両義性によって知解を欺くだろうか。
Adversus Arium Libri Quatuor 2.1.10
Genuit enim vos, et de hominibus dixit Deus: si igitur significat genui et creavi, ut creaturam, et naturaliter de mea substantia genui.
PL 8, 1089Bというのも、「彼は汝らを生んだ」と、神は人間たちについても言われたからである。それゆえ「私は生んだ」が、被造物について言うように「私は造った」をも意味するのなら、「私は自然本性的に自らの実体から生んだ」をも意味するのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 2.1.11
Quid magis unigenito? quid ei qui filius est? quid ei qui unus et solus? quid ei in quo pater est? quid ei qui in patre est? quid ei qui λόγος est, qui in principio erat, et erat apud Deum, et Deus est, et per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 1-3) .
PL 8, 1089Bまして独り子については、なおさらではないか。子であるものについては。唯一にして単独なるものについては。父がその内にあるものについては。父の内にあるものについては。ロゴスであり、初めにあり、神とともにあり、神であり、それを通してすべてが造られ、それなしには何も造られなかったもの(ヨハネ1:1-3)については、なおさらではないか。
Adversus Arium Libri Quatuor 2.1.12
Quid autem hoc significat, quod Christus unigenitus? Si enim Deus omnium pater est secundum creaturam, quomodo hujus unigeniti pater, si non alio modo et ex substantia, non ex nihilo?
PL 8, 1089Cしかしキリストが独り子であるとは何を意味するのか。もし神が被造物に即してすべてのものの父であるなら、この独り子の父であるとは、実体からであって無からではないという、別の仕方によるのでなければ、どうしてありえようか。
Adversus Arium Libri Quatuor 2.1.13
Erat autem non alia substantia ante omnia quam patris: de patris ergo substantia Christus.
PL 8, 1089Cしかし万物に先立って、父の実体以外の実体はなかった。したがってキリストは父の実体からなのである。