Adversus Arium Libri Quatuor 3.17.1
Dicta sunt jam tria de testimonio in Christum, de peccato, de justitia, nunc de judicio. Sic per Spiritum sanctum locutus Paulus ad Romanos (Rom. XVI, 20) : Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.
PL 8, 1112Dキリストへの証しについて、罪について、義について、この三つのことはすでに語られた。いま裁きについて語る。このように聖なる霊を通して、パウロはローマの信徒への手紙でこう語った(ローマ16:20)「平和の神は速やかにサタンを汝らの足の下に踏み砕かれるであろう」。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.17.2
Item ipse ad Ephesios (Ephes. IV, 8) : Qui ascendit in altitudine captivam duxit captivitatem. Item in Apocalypsi ipse dixit (Apoc. I, 18) : Et habeo claves mortis et inferi.
PL 8, 1112D同じく彼自身がエフェソの信徒への手紙で(エフェソ4:8)「高い所に上った方は、捕らわれの身を捕虜として引き連れた」。同じく黙示録において彼自身がこう言った(黙示録1:18)「私は死と陰府との鍵を持っている」。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.17.3
Item ibi (Apoc. XII, 7) : Et factum est praelium in coelo, Michael et angeli ejus bellarunt adversus draconem. Et totus locus demonstrat diabolum judicatum.
PL 8, 1112D同じくそこで(黙示録12:7)「天において戦いが起こり、ミカエルとその天使たちが竜に対して戦った」。この箇所全体が、悪魔が裁かれたことを示している。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.17.4
Cum igitur approbatum sit, tres istas potentias, et communi, et proprio actu et substantia eadem, unitatem deitatemque conficere; non sine ratione rerum in duo ista revocantur, in Filium ac Patrem: etenim cum quasi geminus ipse Pater sit, existentia et actio, id est, substantia et motus, sed intus motus, αὐτόγονος motus, et hoc quod substantia est motus, necessario et Filius, cum sit motus, et αὐτόγονος motus, eadem substantia est: eadem enim haec inter se sine conjunctione unum sunt, et sine geminatione simplex, suo ut proprio existendi versum, vi autem potentiaque: quia nunquam sine altero alterum, unum atque idem tantum actu; sed qui foris est, in passiones incidente, alio autem interiore semper manente atque aeterno, quippe originali et substantiali, et idcirco semper patre, qua ratiocinatione et semper filio.
PL 8, 1112Dそれゆえ、この三つの可能態が、共通の現実態によっても固有の現実態によっても、また同一の実体によって、一なることと神性とを作り成すことがすでに証明されたのだから、これらが二つのもの、すなわち子と父とへ帰せられるのは、事柄の道理なしにではない。というのも、父自身はいわば二重のもの、すなわち実在と現実態、つまり実体と運動であって、ただしその運動は内なる運動、アウトゴノス(自ら生まれた)運動であり、しかも実体であるところの運動であるから、子もまた、運動であり、アウトゴノスな運動であるかぎり、必然的に同じ実体だからである。というのも、これらは互いに、結合なくして一であり、二重化なくして単純であって、それぞれ固有の実在の仕方においては〔別であるが〕〔底本は versum。本文が崩れているらしく、diversum と見て解した〕、勢いと力においては〔一である〕。なぜなら、一方なくして他方があることは決してなく、一にして同一であって、ただ現実態においてのみ〔区別される〕からである。しかし、外に出た運動は受動に陥る一方、内なる運動はつねにとどまり永遠であって、まさに根源的・実体的なものであり、それゆえつねに父があり、同じ理によってつねに子もある。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.17.5
Paulus in omnibus epistolis (Gal. I, 1) : Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino nostro Jesu Christo. Item (Joan. X, 30) : Non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et per Deum Patrem. Item in Evangelio (Joan. XIV, 9) : Ego et Pater unum sumus: ego in Patre, et Pater in me.
PL 8, 1113Bパウロはそのすべての手紙で(ガラテヤ1:1)「我々の父なる神と、我々の主イエス・キリストとから、汝らに恩寵と平和とがあるように」。同じく(ヨハネ10:30)「人間からではなく、人間を通してでもなく、イエス・キリストと父なる神とを通して」〔この引用はガラテヤ1:1 に当たり、底本の引用箇所表示はずれている〕。同じく福音書において(ヨハネ10:30、14:10)「私と父とは一である。私は父の内にあり、父は私の内にある」。