Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.1
Venit ergo posterior, id est, fides posterior operari: recedente enim Christo, qui per miracula et per praecepta seminaverat fidem, quod ipse Dei filius esset, et vitam in se credentibus daret, completa sunt spiritu omnia, et fides cognitione in Christum adulta succrevit, et ipso in Christo semper praesente, sic enim dixit: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis: ille me honorificabit, quoniam de meo accipiet (Joan. XVI, 13, 14) .
PL 8, 1125Dこうして後の者、すなわち後の信仰が働き始める。というのは、奇跡と戒めとによって、自分が神の子であること、また自分を信じる者たちに生命を与えることの信仰を蒔いていたキリストが去ってゆくとき、すべてが霊によって満たされ、信仰はキリストについての認識によって成熟し、育ったからである。しかもキリスト自身は常に現在している。すなわちこう言われたとおりである、「彼は自分から語るのではなく、聞いたことを語り、来たるべきことを汝らに告げ知らせるであろう。彼は私に栄光を帰するであろう、私のものから受け取るからである」(ヨハネ16:13-14)。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.2
Ergo de vita intelligentia, et ipsa vita de vivendo, id est, de Patre Filius, de Filio Spiritus sanctus; sic enim subjunxit: Omnia quaecumque habet Pater mea sunt (Ibid. 15) : propterea dixit, mea sunt, quia quae pater habet filii sunt, esse, vivere, intelligere: haec eadem habet Spiritus, omnia ergo ὁμοούσια.
PL 8, 1125Dゆえに、知解は生命から出で、生命そのものは生きることから出る。すなわち、父から子が、子から聖なる霊が〔出る〕。実にこう続けて言われたとおりである、「父が持つものはすべて私のものである」(同15節)。「私のものである」と言われたのは、父が持つものは子のものだからである、すなわち存在すること、生きること、知解することである。これと同じものを霊も持つ。ゆえにすべてはホモウシオスである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.3
Idem tamen ut ostenderet suam praesentiam semper κατὰ Ματθαῖον sic loquitur: Euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 19, 20) .
PL 8, 1126Aしかし同じ方が、自らの現在が常にあることを示すために、マタイによる福音書ではこう語る、「今行って、すべての民を教え、父と子と聖なる霊との名において彼らに洗礼を授け、私が汝らに命じたすべてのことを守るように教えよ。見よ、私は世の終わりまで、いつも汝らと共にいる」(マタイ28:19-20)。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.4
Ex hoc ostenditur quodammodo idem Jesus, idem Spiritus sanctus, actu scilicet agendi diversi, quod ille docet intelligentiam, iste dat vitam.
PL 8, 1126Aこれによって、ある仕方で、イエスと聖なる霊とが同じ方であることが示される。もっとも、働くという働きにおいては異なる。すなわち、かの方は知解を教え、この方は生命を与えるからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.5
Etenim idem ipse et unus motus et primus motus: quo contingit, ut qui vivit, et vere vivat, et intelligat, et vere intelligat, qui vere intelligit, vere vivat.
PL 8, 1126A実に、同じ彼自身が、一つの運動でもあり第一の運動でもある。それによって、生きる者は真に生き、かつ知解し、しかも真に知解する、ということが起こる。真に知解する者は、真に生きるのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.6
Atque ut idem manifestetur Jesus et Spiritus sanctus, attendamus istud: nempe Spiritus sanctus doctrina est, intelligentia, ipsaque sapientia et Christo et Deo sapientia datur: atque hoc Christus nomine nuncupatur, quod est (Evangelium) Christum esse Dei filium, quod (Evangelium) definitur Dei virtus atque sapientia, ut Paulus ad Romanos (Rom. I, 16) .
PL 8, 1126Bそしてイエスと聖なる霊とが同じ方であることを明らかにするために、次のことに注意しよう。すなわち、聖なる霊は教えであり、知解であり、知恵そのものである。そしてその知恵は、キリストにも神にも与えられている。そしてキリストはこの名で呼ばれる。それはすなわちキリストが神の子であるということであり、それ〔福音〕が〔Evangelium はミーニュ版に丸括弧で印刷された補いで、二つの quod の先行詞を示す。省略的な文である〕神の力また知恵と定義されるのである。パウロがローマ人への手紙で言うとおりである(ローマ1:16)。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.7
Item Salomon: Omnis sapientia a Deo est, et cum eo fuit semper ante aevum (Eccli. I, 1) . Ecce ὁμοούσιον apparet cum sapientia et de Deo datur, et a Deo datur, utique Christo et Spiritui sancto.
PL 8, 1126Bまた、ソロモンは言う、「あらゆる知恵は神から出ており、世々の前から常に神と共にあった」(集会の書1:1)。見よ、知恵が神から出て与えられ、かつ神によって与えられるとき、ホモウシオスが現れる。すなわち〔知恵は〕キリストと聖なる霊とに〔与えられる〕。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.8
Et cum dictum est, quod cum Deo semper fuerit, quod ὁμοούσιον est apparet, cum sapientia et de Deo datur utique Christo et Spiritui sancto. Et cum dictum est, quod cum Deo semper fuerit, quod ὁμοούσιον est, ostenditur simul cum patre.
PL 8, 1126Bそして、〔知恵が〕神と共に常にあったと言われるとき、ホモウシオスであるということが現れる。知恵が神から出て、すなわちキリストと聖なる霊とに与えられるときに〔第一文は前節末尾と次の文とが混ざった重複で、底本の本文が崩れているらしい。重複のまま訳した〕。そして、神と共に常にあったと言われるとき、それはホモウシオスであるということであって、〔知恵が〕父と共にあることが示される。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.9
Deinde cum dictum, ante aevum, non ergo cum in carne, tunc Christus. Item prior omnium creata est sapientia (Ibid. 4) , si primogenitus Christus, sapientia Christus. Deinde quod sequitur, Spiritus sanctus: et intellectus prudentiae ab aevo.
PL 8, 1126C次に、「世々の前に」と言われるとき、それゆえ、肉のうちにあったときに初めてキリストであったのではない〔ということになる〕。また、「知恵はすべてのものに先立って造られた」(同4節)とあるが、もしキリストが最初に生まれた者であるなら、知恵はキリストである。次に続くのは聖なる霊である。「そして分別の知解は世々から」。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.10
Si Spiritus sanctus prudentia est, et intellectus; si scientia, et doctrina. Christus est sine dubio, quia ipse est ab aevo, id est, ex aeterno, et primogenitus, et quod est amplius, unigenitus.
PL 8, 1126Cもし聖なる霊が分別であり、知解であるなら、また知識であり、教えであるなら、〔それは〕疑いなくキリストである。なぜなら彼自身が世々から、すなわち永遠から在り、最初に生まれた者であり、さらに言えば独り子だからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.11
Haec et alia in multis tractata libris a me, ὁμοούσιον probant non solum Deum et Christum, sed etiam Spiritum sanctum.
PL 8, 1126Cこれらのこと、また私が多くの書物で論じた他のことは、神とキリストのみならず、聖なる霊もまたホモウシオスであることを証明する。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.12
Demus igitur vel accipiamus Deum id esse, quod est primum et principale vivere, quod est verum et principale esse: non enim est, quod non vivit: hoc ipsum vivere operatione ipsa conficere, et generare vitam, apertum fecimus.
PL 8, 1126Cそれゆえ、我々は、神とは第一にして根源的な生きることであり、真にして根源的な存在であると認めよう、あるいは受け入れよう。というのも、生きないものは存在しないからである。この生きることそのものが、働きそのものによって〔自らを〕成し遂げ、生命を生むということを、我々はすでに明らかにした。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.13
In eo vero quod vita est, scientia et intelligentia inest: vivit ergo Deus, et vivendo vita est Deus, et cum vita est, intelligentia est.
PL 8, 1126Dしかし、生命であるものには、知識と知解とが内在している。それゆえ神は生き、生きることによって神は生命であり、生命であるとき、知解がある。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.14
Sed haec tria ut unum ac simplex, et in eo ut principale sit, id est, hoc sit quod esse magis existentia principali est Deus vivens, necessario et semetipsum intelligens. Hinc enim omnia intelligens, quia semetipsum intelligit.
PL 8, 1126Dしかし、これら三つは一つであり単純なものとして、そのうちで根源的なものであるように、すなわち、存在することがより一層根源的な実在であるようなそれこそが、生ける神であり、必然的に自らを知解する神である。というのも、これによって〔神は〕すべてを知解する、自らを知解するがゆえに。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.15
Omnium existentiarum causa est, et ideo omnia: ergo vita et intelligentia in id accepta, quod est esse intus, semper operantur, quod est vivere. Vivere autem Deo hoc est quod est esse. Esse igitur cuncta, unus et omnipotens Deus est.
PL 8, 1126D〔神は〕あらゆる実在の原因であり、それゆえすべてである。ゆえに生命と知解は、内にある存在することとして受け取られたものにおいて、常に働く、それが生きることである。しかるに神にとって生きることは存在することである。ゆえに、すべてであることは、唯一にして全能なる神である。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.16
Quid igitur? si intus in se operatur, vel se potius operatur vita et intelligentia? Quomodo ista veluti foris apparere potuerunt? et quid est foris aut intus ὂν λόγον? Quaesierunt philosophi et docti ad legem viri, quid sint et ubi sint.
PL 8, 1126Dそれではどうか。もし生命と知解とが内において自らのうちで働く、あるいはむしろ自らを働かせるのであれば。これらはどのようにしてあたかも外に現れることができたのか。そして、外に、あるいは内にあるオンとロゴスとは何か〔ὂν λόγον は「存在するロゴス」という一句とも読める〕。哲学者たちと、律法に通じた学識ある人々は、それらが何であり、どこにあるかを問うた。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.18.17
Quid sint, substantiam eorum vel existentiam, ut explicemus: ubi sint, utrum inde an extra, et in omnibus reliquis, an in utroque et ubique.
PL 8, 1127Aそれらが何であるか——それらの実体あるいは実在——を我々は説明しよう。それらがどこにあるか——そこにあるのか外にあるのか、他のすべてのものの内にあるのか、あるいはその両方かつあらゆる所にあるのか。