マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber III, Caput IX 第III巻 第IX章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1105B · 7 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 3.9.1

1

Hoc igitur satis clarum faciet, esse quod pater est, et vitam quod est filius, et cognoscentiam quod est Spiritus sanctus, unum esse, et unam esse substantiam, subsistentias tres, qui ab eo quod est esse, quae substantia est motus, quia et ipse, ut docuimus, ipsa substantia est, geminans potentia valet, et vitalitatis, et sapientiae, atque intelligentiae, ita scilicet, ut in omnibus singulis tria sint: ergo Spiritus sanctus scientia est et sapientia.

PL 8, 1105B

それゆえ、これは次のことを十分に明らかにするであろう——存在することであるものが父であり、生命であるものが子であり、知ることであるものが聖なる霊であって、それらは一つであり、一つの実体であり、三つの自存であるということを。運動というこの実体は、存在することであるものから発するが、それ自身もまた、我々が教えたとおり、実体そのものであり、生命性、知恵、そして知解という可能態を二重に発揮する。すなわち、あらゆる個々のもののうちに三つがあるということである。それゆえ、聖なる霊は知識であり知恵である。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.9.2

2

Hoc ita esse probant sacrae lectiones (I. Cor. II. 16) : Quis Dei mentem cognovit, nisi solus Spiritus? (Rom. VIII. 16) : Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro. Quis testis sine scientia? Et scientia ipsa, quia sapientia est, docet nos esse filios Dei.

PL 8, 1105C

これがそうであることを聖なる朗読は証明する(一コリント2:16)「誰が神の心を知ったか、ただ霊のみが知るのではないか」と。(ローマ8:16)「霊御自身が我々の霊に証しをする」と。知識なしに誰が証人であろうか。そして知識そのものが、それは知恵であるがゆえに、我々が神の子であることを教えるのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.9.3

3

Item: Quis autem scrutatur corda? quis scit cogitationes spiritus? Item quomodo ad scientiam junguntur ambo? (Rom. IX. 1) : Veritatem dico in Christo. Ubi veritas, ibi scientia, quia veritas Christus; ideo et scientia, quod est Spiritus sanctus.

PL 8, 1105C

また、心を探る者は誰か。霊の思いを知る者は誰か。また、どのように両者は知識において結び合わされるのか。(ローマ9:1)「私はキリストにあって真実を語る」と。真理があるところ、そこに知識がある。なぜなら、真理とはキリストだからである。それゆえ、知識でもある——それが聖なる霊である。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.9.4

4

Et item (Ibid.) : Non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto. Quid est enim aliud conscientia, quam cum altero scientia?

PL 8, 1105C

また同様に(同上)「私は偽らない。聖なる霊における私の良心が私に証しをしているのである」と。良心とは、他のものとともにある知識以外の何であろうか。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.9.5

5

Nunc nostra cum Spiritu, ergo Spiritus scientia: et Christus est scientia, quia veritas; ergo et Christus et Spiritus scientia.

PL 8, 1105D

今、我々の良心は霊とともにある。それゆえ、霊は知識である。そしてキリストは知識である、真理であるから。それゆえ、キリストも霊も知識である。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.9.6

6

At enim Christus vita: Quid si Spiritus vita: unus enim, ut dixi, motus est, et eadem vita quae scientia: quid enim in Christo doctus, id est, a Deo; et cum dico doctus, a scientia dico, quod sive a Christo, sive a Spiritu, unum atque idem est; quid enim dicit Paulus, cum utrumque idipsum esse declaret (Rom. VIII. 6) ?

PL 8, 1105D

しかし、キリストは生命である。それでは、霊も生命であるとしたらどうか。私が言ったように、運動は一つであり、生命は知識と同一だからである。というのも、キリストにおいて教えられたということ、すなわち神によって教えられたということ——そして私が「教えられた」と言うとき、私は知識から来るものとして言っているのであり、それがキリストからであれ、霊からであれ、一つの同じことなのである。というのも、パウロは両者が同一のものであることを明らかにするとき、何と言っているか(ローマ8:6)。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.9.7

7

Prudentia vero spiritus, vita est. Aestuat enim et rebellat, ac repugnat secum error, imprudentia, inscientia; et hoc (Ibid.) prudentia carnis, quae imprudentia, et quia Deum nescit, mors est: ergo prudentia spiritus, vita atque pax est: quo modo jam juncti isti sunt, et unum sunt.

PL 8, 1105D

「しかし霊の思いは生命である」と。というのも、誤り、無思慮、無知は、自らのうちで沸き立ち、反逆し、抗い合うからである。そしてこれが(同上)「肉の思い」であり、それは無思慮であって、神を知らないがゆえに死である。それゆえ、霊の思いは生命であり平和である。このようにして、これらはすでに結び合わされており、一つなのである。