Adversus Arium Libri Quatuor 1.9.1
Unde dictum in Paulo (Philipp. II, 6) : Qui in forma Dei existens, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo. Ista igitur significant et unam esse substantiam, et unam potentiam.
PL 8, 1045Aそれゆえパウロにこう言われている(フィリピ2:6)――神の形相において存在しながら、神と等しくあることを強奪と見なさなかった、と。これらのことは、実体が一つであり、可能態も一つであることを意味している。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.9.2
Quomodo enim, Ego et pater unum sumus? et quomodo, Pater in me, et ego in patre, si non a patre substantiam habuisset et potentiam, genitus de toto totus? et quomodo, Non rapinam arbitratus est, aequalem esse patri?
PL 8, 1045Aなぜなら、もし父から実体と可能態を受けていなかったなら、全体から全体として生まれたのでなければ、いかにして『私と父とは一つである』ということがあり得ようか。またいかにして『父は私のうちにあり、私は父のうちにある』ということがあり得ようか。またいかにして『父と等しくあることを強奪と見なさなかった』ということがあり得ようか。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.9.3
Non enim dixit: Non arbitratus est aequalem esse, sed, Non arbitratus esse rapinam. Vult ergo inferior esse, non volens rapinam arbitrari aequalem esse. In istis enim arbitrari est, aut non arbitrari rapinam esse aequalem, quae sunt aequalia.
PL 8, 1045Aなぜなら、『等しくあるとは見なさなかった』とは言わず、『強奪とは見なさなかった』と言ったからである。それゆえ子は、等しくあることを強奪と見なそうとはせずに、劣った者であることを欲するのである。というのも、等しくあることを強奪と見なすか見なさないかということは、互いに等しいものどもにおいてこそ起こるからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.9.4
Sed putavimus aequalem, secundum potentiam dictum esse. Primum non est illud Arii dogma, quod major est pater dignitate, potentia, claritate, divinitate, actione: aequalia enim dixit: et si secundum istud aequalia, impossibile secundum istud aequalia esse, si non et substantia eadem, Dei enim eadem ipsa est et potentia, et substantia, et divinitas, et actio: Omnia enim unum, et unum simplex.
PL 8, 1045Bしかし我々は、『等しい』とは可能態に即して言われたのだと考えた。まず、父が尊厳・可能態・輝き・神性・現実態において大いなる方である、というアリウスのあの教えは成り立たない。なぜなら(パウロは)等しいと言ったからである。そしてもしこの点において等しいのなら、実体もまた同じでなければ、この点において等しくあることは不可能である。神においては、可能態も実体も神性も現実態も同じものだからである。すべては一つであり、一なる単純なものだからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.9.5
Huc accedit, si ab alia substantia erat filius, et si maxime ex nihilo; quae illa substantia recipere valens istas divinitates et potentias? aequalitas aequali connectitur, et simile simili.
PL 8, 1045Bさらにこれに加わることがある。もし子が別の実体から出ていたなら、まして無から出ていたなら、いかなる実体がこれほどの神性と可能態とを受け容れ得るであろうか。等しさは等しいものに結びつき、似たものは似たものに結びつくのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.9.6
Aequalis igitur filius et pater, et propterea et filius in patre, et pater in filio, et ambo unum.
PL 8, 1045Cそれゆえ子と父とは等しく、それゆえに子は父のうちにあり、父は子のうちにあり、両者は一つなのである。