マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput XXXVIII 第I巻 第XXXVIII章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1069C · 8 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.38.1

1

Vide virtutem dicentis; conducit ( forte concludit) enim ὁμοούσιον: filius subjicit patri omnia virtute sua, ut videtur, sed ut est paterna: dicit enim: Subjicietur ei qui subjecit ipsi omnia. Cui subjicietur? Deo. Quis subjicietur? filius, cui subjicit omnia Deus.

PL 8, 1069C

語る者の力を見よ。彼はホモウシオスを導き出している(あるいは「結論する」)。子は万物を父に服させる——見たところ自分自身の力によってであるが、実はそれは父の力によってである。彼はこう言っている。「万物を彼に服させた方に、彼は服させられるだろう」。誰に服させられるのか。神にである。誰が服させられるのか。子である——神が万物を彼に服させたその子が。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.38.2

2

Actio igitur et pater et filius. Substantia igitur ubi? In qua actio ipsa, magisque sit actio, quae est substantia, ὁμοούσιον ergo. Dicit Paulus et hoc (I Cor. XV, 24) , cum tradiderit regnum Deo et Patri.

PL 8, 1069C

したがって、父も子も働きである。では実体はどこにあるのか。働きそのものがあるところにである。いやむしろ、実体であるものこそが働きであるとせよ。ゆえにホモウシオスである。パウロはこうも言う(一コリント15:24)。「彼が国を神なる父に引き渡すとき」。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.38.3

3

Ipse igitur nunc regnat, et secundum propriam actionem Christus subjicit omnia, et inimicitias, et ipsam mortem exterminat: ipse igitur subjicit, sicuti dicit Paulus, cum evacuaverit omnem potentiam. Sic dicit quod filius propria virtute facit ista.

PL 8, 1069D

したがって彼は今も統治しており、キリストは自分固有の働きに従って万物を服させ、敵意を、そして死そのものを滅ぼす。パウロが言うように、あらゆる勢力を無にしたとき、服させるのは彼自身である。このようにパウロは、子が自分固有の力によってこれらのことをなす、と言っている。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.38.4

4

Adjicit et istud (Ibid. 25) : Oportet enim illum regnare. Deus quidem rex omnium: sed quoniam ὁμοούσιος et filius, et magis λόγος, hoc est, potentia et sapientia Dei; necesse est regnare primum sapientiam, per quam subjicientur omnia; λόγῳ enim et subsistunt, et subjicientur omnia: quoniam et dicitur, et dictum est, quod λόγος hoc est filius, subjicit omnia, et idcirco adjecit Paulus (Heb. X, 13) : Quousque ponat inimicos omnes ejus sub pedibus ipsius.

PL 8, 1069D

彼はこうも付け加える(同25)。「彼は統治しなければならない」。神はたしかに万物の王である。しかし子はホモウシオスであり、むしろロゴス——すなわち神の力にして知恵である——であるゆえに、まず知恵が統治することが必要である。それによって万物が服せしめられるからである。ロゴスによって万物は自存し、また服せしめられる。ロゴス、すなわち子が万物を服させると言われ、また言われてきたゆえに、パウロはこう付け加えた(ヘブライ10:13)。「彼の敵をことごとく彼の足の下に置くまで」。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.38.5

5

Quis? Cujus? manifeste, quia filius patris. Sed quoniam in filio pater, idcirco pater filio subjecit omnia, et ideo maxime filius inimicos habet, non pater: et quoniam ambo, id est, bona ambiguitas intellectus, et idcirco ὁμοούσιοι (I Cor. XV, 26) , postremus inimicus evacuabitur mors: si enim Jesus vita est et aeterna vita, evacuabitur a vita mors: omnia igitur Jesus, id est, filius subjicit patri.

PL 8, 1070A

誰が。誰の。明らかに、子は父のものである。しかし子のうちに父があるゆえに、父は子に万物を服させたのであり、それゆえとりわけ子が敵を持つのであって、父ではない。そして両者であるゆえ——これは知解の善き両義性である——ゆえにホモウシオスである(一コリント15:26)。「最後の敵として滅ぼされるのは死である」。イエスが生命であり永遠の生命であるならば、死は生命によって滅ぼされる。したがって万物をイエス、すなわち子は、父に服させる。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.38.6

6

Sed quoniam ὁμοούσιος patri et ipsa substantia, et ipsa potentia, secundum quod primum est esse patrem, et quod esse primum est, secundum autem operari, vivere, intelligere, quoniam duobus causa est quod primum; necesse est dicere patrem subjicere filio.

PL 8, 1070A

しかし子は父とホモウシオスであり、実体そのものも可能態そのものも〔同じ〕である。それは、父が第一に存在することであり、存在することが第一であって、他方、働くこと・生きること・知解することが第二であるということに即してである。第一のものが二つのものの原因だからである。それゆえ、父が子に〔万物を〕服させる、と言わねばならない。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.38.7

7

Dicit ergo, cum tradiderit regnum Deo et patri, necessario filius; et cum evacuaverit omnem principatum et potentiam, necessario filius.

PL 8, 1070B

こうして彼は言う。彼が国を神なる父に引き渡すとき、それは必然的に子である。そして彼があらゆる支配と勢力を無にするとき、それも必然的に子である。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.38.8

8

Dicit rursus (Ibid. 27) : Cum autem omnia subjecta sunt, manifestum quod extra ipsum qui subjicit ipsi omnia: non parva intelligentia

PL 8, 1070B

彼はさらに言う(同27)。「しかし万物が服せしめられたとき、万物を彼に服させた方はその外にあることが明らかである」。これは小さからぬ知解を要する。