Adversus Arium Libri Quatuor 1.53.1
Exclamat igitur veritas, quod ὁμοούσια ista secundum identitatem counita alteritate. Rursus si pater vita, et filius vita, quoniam filius vita cum sit secundum quod motus est, et intus et foris est, vivit Deus, vivit filius, et foris vivunt omnia ubique filio existente.
PL 8, 1081Bしたがって真理は叫ぶ、これらはホモウシオスであり、同一性に即して別性と共に一つにされている、と。重ねて、もし父が生命であり、子も生命であるならば、子は運動であるかぎりにおいて生命であって、内にも外にもあるゆえに、神は生き、子は生き、そして子がいたるところに実在するので、外においても万物が生きる。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.53.2
Et quoniam in filio pater, ubique et pater. Rursus item quoniam in filio pater: cum videritis filium, et intellexeritis, videbitis et intelligetis patrem. Si quis me videt, videt et patrem: propter hoc enim dictum est.
PL 8, 1081Bまた子のうちに父があるゆえに、どこにも父がある。重ねて、子のうちに父があるゆえに——「子を見て理解したなら、父を見て理解するだろう。私を見る者は父をも見る」とあるのはそれゆえである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.53.3
Quoniam filius forma est patris: non autem nunc forma esse foris extra substantiam intelligitur, neque ut in nobis adjacens substantiae facies; sed substantia quaedam subsistens, in qua apparet et demonstratur quod occultum et velatum est in alio.
PL 8, 1081Bというのは子は父の形相だからである。しかしこの形相とは、実体の外にあるものとして知解されるのではなく、我々における実体に付帯する顔のようなものでもなく、むしろ何らかの自存する実体であって、それにおいて他のもののうちに隠され覆われたものが現れ、示されるのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.53.4
Deus autem ut velatum quiddam est: nemo enim videt Deum: forma igitur filius, in quo videtur Deus. Si enim existentia Deus, potentia, substantia, motus, et vita in occulto Deus velut sine forma.
PL 8, 1081C神は覆われた何かのようなものである。誰も神を見ないからである。したがって、神がそこにおいて見られる子が形相である。というのは、もし神が、隠れたところにおける実在、可能態、実体、運動、生命であるなら、神はいわば形相なきものだからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.53.5
Ergo si manifesta vita, et manifesta juxta motus potentiam, vita juxta motum in occulto, in apparentia, in existente motione intelligitur, pronuntiatur, videtur.
PL 8, 1081Cしたがって、もし生命が顕わであり、しかも運動の可能態に即して顕わであるなら、隠れたところで運動に即してある生命が、現れのうちに、実在する運動のうちに、知解され、語られ、見られるのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.53.6
Adhuc sic quod est esse, pater: quod autem vita, filius, cum sit impossibile id quod est esse comprehendere: in occulto enim illud est, vita autem juxta quod vita est, jam et illud est esse: in vita igitur apparet quod est esse, igitur vita ejus quod est esse.
PL 8, 1081Cさらにこのように、存在することであるものは父であり、生命であるものは子である——存在することであるものを把握することは不可能であるから。それは隠されたところにあるものだからであり、しかし生命は、生命であるかぎりにおいて、すでに存在することでもある。したがって生命において存在することが現れる。ゆえに生命は存在することの生命である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.53.7
Sed enim pater Deus quod est esse, filius autem vita, filius ergo vita patris Dei forma est, in qua speculatur potentia patria. Credendum igitur in filium Dei, ut vita in nobis fiat, quae est et vera, et aeterna vita.
PL 8, 1081Dしかるに父なる神は存在することであり、子は生命である。したがって子は、父なる神の生命として、その形相であり、そこにおいて父的な可能態が映し見られる。したがって、我々のうちに生命が生じるよう、神の子を信じなければならない。その生命は真の、また永遠の生命である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.53.8
Si enim habebimus fidem in Christum Nazarenum, incarnatum de Maria, in filium Dei idem habebimus, qui fuit et effectus est Spiritus incarnatus. Quomodo istud audivi, dico.
PL 8, 1081Dもし我々がナザレのキリスト——マリアから受肉した方——への信仰を持つならば、我々は神の子への同じ信仰を持つことになる。彼は受肉した霊であった、また受肉した霊となったのである。これを私は聞いたとおりに語る。