マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber III, Caput XI 第III巻 第XI章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1107A · 9 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 3.11.1

1

Pronuntiata heic plena fides est, quippe a discipulis. Item ad Judaeos dicit (Joan. VIII, 19) : Me si sciretis, sciretis Patrem meum. Neque me scitis, neque patrem meum. Et recte.

PL 8, 1107A

ここに、まさに弟子たちによって、全き信仰が言い表されている。また、ユダヤ人たちに向けてこう言われる(ヨハネ8:19)「もし汝らが私を知っていたなら、私の父をも知っていたであろう。汝らは私を知らず、私の父も知らない」と。そしてそれは正しい。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.11.2

2

Quamquam enim et in patre filius, et in filio pater, existentia vel substantia in vita, et vita in substantia; invisibilis tamen cum sit substantia, non intelligitur nisi in vita. Magis autem vita Christus, quamquam et substantia: ergo pater in filio cognoscitur.

PL 8, 1107A

というのも、子は父のうちにあり、父は子のうちにあるとはいえ、実在すなわち実体は生命のうちにあり、生命は実体のうちにあるが、実体は不可視であるがゆえに、生命のうちにおいてでなければ知解されないからである。しかし、キリストはむしろ生命であり、実体でもある。それゆえ、父は子のうちにおいて知られるのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.11.3

3

Unde? Quia non scitis me, nec Patrem; si sciretis me, sciretis et Patrem. Ipsum hoc quid est? Sciretis a me esse, quia ipse et scientia, quod est Spiritus sanctus.

PL 8, 1107B

なぜか。「汝らは私を知らず、父も知らない。もし汝らが私を知っていたなら、父をも知っていたであろう」からである。これ自体は何を意味するのか。「汝らは私から知ったであろう」というのは、私自身も知識であり、それが聖なる霊だからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.11.4

4

Item ad illos quia Verbum est, et Verbum pater: ergo una substantia (Ibid., 26) : Item qui me misit verus est, et ego quae audivi ab ipso ea loquor.

PL 8, 1107B

また、彼らに向かって語られるのは、この方が言葉であり、父も言葉であるからであり、それゆえ一つの実体である(同8:26)「また、私を遣わされた方は真実であり、私は彼から聞いたことを語るのである」と。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.11.5

5

Pater filio loquitur, filius mundo: quia pater per filium, et filius virtute Verbi patris facit omnia, id est, secum loquens Verbum per Verbum in manifesto loquens facit omnia. Secum autem loquens Verbum Deus est cum filio, quia pater et filius unus Deus.

PL 8, 1107B

父は子に語り、子は世界に語る。というのも、父は子を通して、そして子は父の言葉の力によって、万物をなすからである。すなわち、自らと語る言葉が、明らかに語る言葉を通して、万物をなすのである。しかし、自らと語る言葉は、子とともに神である。なぜなら、父と子は一つの神だからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.11.6

6

Ipse praeterea dicit (Ibid. 51) : Amen, amen dico vobis: si quis verbum meum custodierit, mortem non videbit. Et ipse rursum (Ibid., 55) : Novi enim Patrem, et verbum ejus custodio. Uterque Verbum, sed ut dixi.

PL 8, 1107C

さらに、この方御自身がこう言われる(同8:51)「まことに、まことに、汝らに言う。もし誰かが私の言葉を守るならば、その者は死を見ないであろう」と。そしてまたこの方御自身(同8:55)「私は父を知っており、その言葉を守っている」と。両者とも言葉である。しかし、私が言ったとおりである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.11.7

7

Illud quantum aut quale est in Joanne (Joan. X, 17, 18) ? Propterea me Pater amat, et ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo illam a me tollit, sed ego eam pono a me ipso: licentiam habeo ponere eam, et licentiam habeo sumere eam.

PL 8, 1107C

ヨハネにある、あの言葉はどれほど、あるいはどのようなものであるか(ヨハネ10:17-18)「それゆえに父は私を愛される。私が自分の魂を捨てるのは、それを再び得るためである。誰も私からそれを奪うのではなく、私が自分自身からそれを捨てるのである。私にはそれを捨てる権能があり、それを再び得る権能がある」と。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.11.8

8

Christum nunquam dictum esse animam satis manifestum est; sed nec Deum dictum animam. Etenim Pater Deus dictus, Spiritus dictus. Item filius λόγος dictus, spiritus dictus, et sine dubio Deus: quippe cum ambo unus Deus.

PL 8, 1107C

キリストが「魂」と言われたことは決してないことは十分に明らかである。しかし、神も「魂」と言われたことはない。というのも、父は神と言われ、霊と言われるからである。同様に、子はロゴスと言われ、霊と言われ、そして疑いなく神である。なぜなら、両者はともに一つの神だからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.11.9

9

Ergo haec, λόγος, πνεῦμα supra animam sunt, sua superiore substantia, longe alia substantia animae et inferiore, quippe a Deo insufflata et genita, et sola vere substantia dicta, quod subesset suis in se speciebus, et eodem pacto ut hyle.

PL 8, 1107C

それゆえ、これら——ロゴス、プネウマ(霊)——は、自らのより上位の実体によって魂を超えている。魂の実体はそれとはまったく別の、より下位のものである。というのも、魂は神によって吹き入れられ、生み出されたものであり、自らのうちにある諸々の形象の下に立つ(スブエッセ)がゆえに、ただ魂のみがまことに実体と言われるのであって、それはヒュレー(質料)と同じ仕方によるのだからである。