Adversus Arium Libri Quatuor 1.49.1
De Deo et λόγῳ, hoc est, de patre et filio Dei permissu sufficienter dictum, quoniam unum quae duo. Dictum et de λόγῳ, hoc est de filio et de Spiritu sancto, quod in uno.
PL 8, 1078A神とロゴスについて、すなわち父と子について、二つであるものが一つであることは、神の許しのもとに十分に語った。ロゴスについて、すなわち子について、また聖なる霊についても、それらが一つのうちにあることを語った。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.49.2
Si igitur quae duo, unum, et in uno duo; illud unum in quo sunt duo, quoniam cum illo est, et ex aeterno cum ipso semper: quae simul sunt sibi invicem eadem, duo unum sunt; necesse est igitur ista idem esse. Quomodo istud sit: Audi, ut dico.
PL 8, 1078Aしたがって、もし二つのものが一つであり、一つのうちに二つがあるならば——それら二つがそのうちにあるところの一つは、それとともにあり、永遠から常にそれとともにあるゆえに——互いに同時にあり互いに同一であるものは、二つでありながら一つである。したがって、これらは同一でなければならない。これがいかにしてであるかを聞け、私が語るとおりに。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.49.3
Ante omnia quae vere sunt, unum fuit sive ipsum unum, antequam sit ei esse unum. Illud enim unum oportet dicere et intelligere, quod unam imaginationem alteritatis habet, unum solum, unum simplex; unum per concessionem, unum ante omnem existentiam, ante omnem existentialitatem, et maxime ante omnia inferiora, ante ipsum ὂν, hoc enim unum ante ὄν.
PL 8, 1078B真に存在するすべてのものに先立って、一なるものがあった——というより、それ自体が一であることになる以前に、一そのものがあった。というのは、この一は、他性についてただ一つの表象のみを持つもの、単独の一、単純な一、と言い、理解しなければならないからである——譲歩による一、あらゆる実在に先立つ一、あらゆる実在性に先立つ一、とりわけあらゆる下位のものに先立ち、オンそのものにさえ先立つ一である。この一はオンに先立つからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.49.4
Ante omnem igitur essentitatem, substantiam, subsistentiam, et adhuc omnia quae potentiora unum, sine existentia, sine substantia, sine intelligentia.
PL 8, 1078Bしたがって、あらゆる本質性、実体、自存に先立ち、さらにそれよりも力あるすべてのものに先立つ一であり、実在なく、実体なく、知解なきものである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.49.5
Supra enim haec, immensum, invisibile, indiscernibile universaliter, et his quae in ipso, et his quae post ipsum, etiam quae ex ipso.
PL 8, 1078Bというのは、これらより上にあり、無限であり、目に見えず、あらゆる意味で識別しえないものだからである——それ自身のうちにあるものにとっても、それ自身の後にあるものにとっても、それ自身から出るものにとってさえも。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.49.6
Soli autem sibi et discernibile, et definitum ipsa sua existentia, non actum, ut non quiddam alterum sit ab ipso consistentia, et cognoscentia sui impartile undique, sine figura, sine qualitate, neque inqualitate; sine qualitate quale, sine colore, sine specie, sine forma, omnibus formis carens.
PL 8, 1078Cしかし、それ自身にとってのみ識別可能であり、それ自身の実在そのものによって規定されている——働きによってではなく——。それ自身の成り立ちと自己の認識とが、それ自身とは別の何かであることのないようにである。あらゆる方向において不可分であり、形なく、性質なく、無性質でもなく、性質なしに性質あるものであり、色なく、姿なく、形相なく、あらゆる形相を欠いている。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.49.7
Neque quod sit ipsa forma qua formantur omnia, et universalium et partilium omnium quae sunt. Prima causa omnium principiorum, principium omnium intelligentiarum, praeintelligentia omnium potentiarum, fortitudo ipsa motione celebrior, ipso statu stabilior.
PL 8, 1078Cまた、それが万物——普遍的なものも個別的なものも、存在するものすべて——を形作る形相そのものであるというのでもない。あらゆる根源の第一の原因であり、あらゆる知解の根源であり、あらゆる可能態に先立つ先知解であり、強さそのものであって、運動そのものよりも速く、静止そのものよりも安定している。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.49.8
Motione enim ineloquibili status est, statu autem ineffabili superelativa motio est. Continuatione omni densior, distantia universa altior, definitior universo corpore, et major omni magnitudine, omni incorporali purior, omni intelligentia et corpore penetrabilior, omnium potentissimus, potentia potentiarum, omni genere, omni potentia, omni specie majus, totum vero quae sunt omnia ipsum existens omni toto majus, corporali, et incorporali, omni parte magis pars inenarrabili potentia, pura, existens prae omnibus, quae vere sunt.
PL 8, 1078Cというのは、言い表しえない運動によって静止であり、言い表しえない静止によって最上の運動だからである。あらゆる連続よりも密であり、あらゆる隔たりよりも高く、あらゆる物体よりも限定されており、あらゆる大きさより大きく、あらゆる非物体的なものより純粋であり、あらゆる知解とあらゆる物体よりも浸透し、万物のうちで最も力あるものであり、諸可能態の可能態であり、あらゆる類、あらゆる可能態、あらゆる種より大きく、存在するものの全体としては、それ自体が、物体的なものであれ非物体的なものであれ、あらゆる全体より大きく実在し、言い表しえない可能態によって、あらゆる部分よりもいっそう部分であり、純粋であり、真に存在するすべてのものに先立って実在している。