マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput XXXII 第I巻 第XXXII章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1064C · 15 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.1

1

Quae igitur hic similitudo, quae consilio ut efficiatur et generetur, ut dicis, ad generationem filii?

PL 8, 1064C

では、お前の言うように、熟慮によって成し遂げられ生み出されるというこの類比は、子の生成にとっていったい何であるのか。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.2

2

A se movens pater, a se se generans filius; sed potentia patris se se generans filius: voluntas enim filius, unde enim si ipsa voluntas non est a se se generans, nec voluntas est: sed quoniam Dei est voluntas, equidem ipsa quae sit generans, generatur in Deo.

PL 8, 1064C

父は自ら動く者であり、子は自ら自身を生む者である。しかし子とは、父の可能態として自ら自身を生むものである。というのも子とは御旨だからである。もし御旨そのものが自ら自身を生むものでないなら、それは御旨ですらない。しかし、御旨は神のものであるから、生むものであるまさにそのものが、神のうちで生まれるのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.3

3

Et ideo Deus pater, voluntas filius, unum utrumque, magis autem et unum, et solum unum non counitione, sed simplicitate: progressa quidem voluntate in potentiam actuosam, non abscedente tamen a substantia propria et eadem motione: ista enim tria ibi unum sunt, substantia, motio, voluntas.

PL 8, 1064C

それゆえ神は父であり、御旨は子であって、両者は一つであり、むしろ一であり、しかもただ一なるものであって、それは寄せ集められた一ではなく単純さによる一である。御旨は現実的可能態へと進み出るが、それでいてその固有の実体から、また同一の運動から離れることはない。というのも、そこでは、実体、運動、御旨という三つが一なのだからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.4

4

Substantia pater, juxta id ipsum motio et voluntas: rursus filius motio et voluntas, et juxta id ipsum et substantia, et hoc est ὁμοούσιον.

PL 8, 1064D

父は実体であり、まさにそのことに即して運動であり御旨である。他方、子は運動であり御旨であって、まさにそのことに即して実体でもある。これがホモウシオスということである。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.5

5

Habeamus exempli gratia istud quod ego nunc dico: sic enim nunc oportet dicere, quoniam multi in anima corpus esse dicunt, sed nunc secundum dicendi usum anima sit in corpore.

PL 8, 1064D

私が今言うこの例を用いよう。多くの人が「肉体が魂のうちにある」と言うが、ここでは通常の語り方に従って、魂が肉体のうちにあるとして語ろう。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.6

6

Anima in humano corpore est, in eo quod anima est, substantia est, sicuti vel hyle, vel corpus. Istae enim mundanis duae substantiae. Et sicuti hyle formam habet, hoc est speciem, ut est corpus, aut aliud aliquid; unum quidem ὑλικῶς est in molem concretum.

PL 8, 1064D

魂は人間の肉体のうちにあり、魂であるという点において実体である。それは質料や肉体と同様である。というのも、この世のものにとって実体とはこの二つだからである。そして、質料が形相、すなわち形姿を持つように――たとえば肉体、あるいはその他の何かのように――、質料的な仕方で一であるものは、量塊へと凝集しているのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.7

7

Necesse est enim aliquid quamdam quantitatem esse: quantumcumque igitur est quod est hylicum: Sic enim quantitate definitur hyle, ut subsistat, et substantia fiat, jam aliquid existens.

PL 8, 1064D

というのも、何かがある一定の量であることは必然だからである。ゆえに、質料的なものであるかぎり、それはある程度の量を持つ。というのも、質料は量によって規定されて自存するに至り、すでに何かとして存在する実体となるからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.8

8

Isto modo et anima, substantia incorporalis quae sit, definitionem et imaginem habet: vitalem potentiam et intelligentialem, bipotens enim, et gemini luminis: etenim et vivificat vitam dans animalibus, et habet coinquinatum τὸν νοῦν, et ὁμοούσιον, et idcirco ὁμοούσια omnia: simul enim substantia et motus id ipsum cum sit, secundum subjectum anima, juxta quod vivit et vivificat; et juxta quod intelligit, et intelligentia est una motione, ut una ipsa cum sit, quae species est ipsius, definitur enim motione, et existit unum ὂν duplici potentia in uno motu existente: vitae et intelligentiae: impassionabiliter quidem ista, in actione duo, in una motione, id est, quod generatur, et Filius unigenitus animae ipse vita, ipse νοῦς existens, et prima potentia cum eo quod ei esse vita est: quo enim est, hoc est quod est vita: illud enim esse isti ipsi quod substantia est, et vita est, et supra vitam est; non enim aliud vivificat, neque semetipsum: non enim ab alio quasi aliud accipit, hoc enim ipsius quod est esse, ipsi est moveri, et motionem esse; et quod est motio, hoc vita est; et quod vita est, hoc est intelligentia.

PL 8, 1065A

同じ仕方で、非物体的な実体である魂もまた、定義と像とを持つ。すなわち、生命の可能態と知解の可能態とであり、それは二重の可能態であり、双子の光である。というのも、それは生き物に生命を与えて生かし、しかも混ざり合ったヌース〔底本は coinquinatum(汚された)。本文が崩れている可能性があり、「混ざり合った」と解した〕を有し、そのヌースは魂とホモウシオスであり、それゆえこれらはすべてホモウシオスなのである。というのも、実体と運動とはそれ自体一つでありながら、魂という基体において、生き生かすという点において、また知解するという点において、その知解は一つの運動であって、それ自体一つでありつつ、それはその種姿であり、運動によって規定され、二重の可能態――生命と知解――を有する一つのオンとして、一つの運動のうちに存在する。これらは受苦することなくありながら、働きにおいては二であり、一つの運動のうちにある。すなわち、それこそが生み出されるものであり、魂の独り子であり、それ自体が生命であり、それ自体がヌースとして存在し、生命であるという「存在すること」を伴う第一の可能態である。なぜなら、それがそれであるところのものこそ、それが生命であるところのものだからである。というのも、実体であるということそのものが、まさに生命であり、しかも生命を超えたものだからである。というのも、それは他の何かを生かすのでも、自らを生かすのでもない。他から何か別のものを受け取るのでもない。というのも、それにとって「存在すること」そのものが、動くことであり、運動であることであり、運動であるとはすなわち生命であり、生命であるとはすなわち知解だからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.9

9

Ista enim substantialia dico, motiones, vitam, intelligentiam, nullam dicens, sensibilium motionum nec in locum transitum: duo ergo haec, vita et intelligentia, ὁμοούσια sunt ei quod est esse, hoc est, animae.

PL 8, 1065B

私がここで「実体的」と言っているのは、諸々の運動、生命、知解のことであって、感覚的な運動や場所から場所への移動のことではない。ゆえに、生命と知解というこの二つは、「存在すること」、すなわち魂とホモウシオスなのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.10

10

Quae duo una est motio, quae quidem prima potentia vitae est, forma enim eo quod est esse, vita est.

PL 8, 1065B

この二つは一つの運動である。それはまさしく生命の第一の可能態である。というのも、「存在すること」であるものにとって、その形相は生命だからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.11

11

Definit enim infinitum esse, quod est prima potentia motionis, secunda autem potentia ipsa motio; quoniam quod definitur, et intelligentia comprehenditur a vita, innata intelligentia substantiaque sit, juxta quod est intelligentia et subsistens, et per semetipsam deducta a substantia vitae.

PL 8, 1065B

というのも、それは無限であるものを規定するからであり、それが運動の第一の可能態であって、第二の可能態が運動そのものである。というのも、規定されるものは、知解によっても生命によっても包摂されるからであり、生得の知解と実体とが、知解であり自存するものである点において、生命の実体からそれ自体を通して導き出されているからである〔quoniam quod definitur 以下の構文は確定できず、一つの解として訳した〕。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.12

12

Unum haec duo, et unum juxta motum filius est, unigenitus animae, nihil passionis patientis juxta quod animae est: hoc autem est vel mater, vel pater unigeniti filii, motione in duplicem potentiam procedente, quae sola patitur; motio enim passio, et motione passio, in motione enim motio et status: statum autem esse in motione passio est, et in motione esse a statu est passio, ergo et motio: motione igitur omnis passio.

PL 8, 1065C

この二つは一であり、運動に即して一であるのが子であり、魂の独り子であって、魂であるかぎりにおいて何ら受苦することはない。しかし、これこそが独り子の母であり〔hoc の指示対象は定かでない。実体としての魂を指すと取った〕、あるいは父でもある。すなわち、運動が二重の可能態へと進み出ることによってであり、受苦するのはそれだけである。というのも、運動は受苦であり、運動において受苦があるからである。運動のうちには運動と静止とがあるからである。静止が運動のうちにあることは受苦であり、静止から出て運動のうちにあることも受苦であり、それゆえまた運動でもある。ゆえに、あらゆる受苦は運動によるのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.13

13

Haec autem duplex, secundum vitam et intelligentiam: secundum vitam quidem passio, quod adhuc indiget alterius quod vult vivefacere, et ideo juxta quod ejus est particeps, et alias patitur passiones usque in mortem.

PL 8, 1065C

この受苦は生命と知解とに即して二重である。生命に即した受苦とは、なお自らが生かそうとする他のものを必要とするということであり、それゆえ、それにあずかるという点において、それはまた死に至るまでの様々な受苦を被るのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.14

14

Secundum autem intelligentiam, quoniam et ista indigens est ejus quod intelligibile est, ut intelligentia subsistat; magis passiones et infirmitates incurrit, et volvitur insensibilibus, et per phantasiam in falsam subsistentiam circumducitur.

PL 8, 1065D

知解に即した受苦とは、知解が自存するためには知解されうるものを必要とすることであり、それゆえ知解はいっそう多くの受苦と弱さに陥り、無感覚なものどものうちに転がり回り、幻影によって偽りの自存へと引き回されるのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.32.15

15

Istis igitur existentibus, ista patientibus, manet anima juxta substantiam, custodiens in semine motionis potentiam vitae et intelligentiae, qua semper manente vita et intelligentia accenditur, magis autem erigit, si in fontanam vitam, hoc est, in Christum, et fontanam intelligentiam, hoc est, in sanctum Spiritum resurgit resuscitata anima.

PL 8, 1065D

これらのことがそうであり、これらを被りながらも、魂は実体に即してとどまり続け、運動の種子のうちに生命と知解の可能態を保ち続ける。この可能態が常にとどまることによって、生命と知解とは点火され、むしろ立ち上がる。もし魂が、よみがえらされて、生命の泉、すなわちキリストへと、また知解の泉、すなわち聖なる霊へとよみがえるならば。