Adversus Arium Libri Quatuor 1.52.1
Quomodo istud est, adhuc audeo dicere, ut nostra incidentia plurima expositione manifesta sit.
PL 8, 1080Bこれがいかにしてであるかを、なおも私はあえて語ろう。我々の主題の非常に多くの部分が、この説明によって明らかになるように。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.52.2
Ponamus intelligentiam: secundum istum modum Deus potentia est istarum trium potentiarum existentiae, vitae beatitudinis, hoc est, ejus quod est esse, quod vivere, quod intelligere.
PL 8, 1080B知解を提示しよう。この仕方に従って、神は実在・生命・至福というこれら三つの可能態の可能態である——すなわち存在すること、生きること、知解することの。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.52.3
Quod autem in unoquoque istorum tria, manifestum et quod est esse primum, et secundum quod est esse secundum ipsum vivere et intelligere, sine ulla unitione, sed simpliciter simplicitas et istud manifestum sicuti demonstratum, illud et tale quod est esse, Deum esse manifeste, sicuti demonstratum; potentia potens praestandi quod esse omnibus, non ab eo quod esse ut partem dans et paternam et effectricem potentiae unicuique quod est esse ei proprium consistens: hoc autem per ministrantem λόγον, hoc est per vitam quae omnibus praestat vivere, et tunc subsistit, aliquis accipiens quod est esse secundum quod est vitam accipere.
PL 8, 1080Bしかるに、これらそれぞれのうちに三つがあることは明らかである。すなわち、存在することが第一であり、第二に、存在することに即して、生きることと知解することそのものがある。何の結合もなく、ただ単純に単純性としてである。このことも、すでに示されたように明らかであり、そのような存在すること、それが神であることも、示されたとおり明らかである。それは、万物に存在することを与えることのできる可能態であって、自らの存在することから部分として与えるのではなく、父的な、また可能態を産出するものとして、各々に固有の存在することを成り立たせつつ与えるのである。しかしこれは仕えるロゴスを通して、すなわち万物に生きることを与える生命を通してであり、そのときはじめて、あるものは、生命を受け取ることに即して存在することを受け取って、自存するのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.52.4
Si igitur esse Dei, non ab eo quod sibi esse omnibus praestat, sed ministrante hoc quod est vitam esse; ipsum autem vitam esse in eo est quod est Dei, esse unum et idem est quiescenti, quod est esse patri, cum eo quod est esse vitae secundum identitatem, motus est ex sua potentia a patria potentia dependens.
PL 8, 1080Cしたがって、もし神の存在することが、彼自身がすべてに存在することを与えることによるのではなく、仕える者——すなわち生命であること——によるのであれば、しかし生命であることそのものが神であることのうちにあるのであれば、存在することは、静止しているもの——すなわち父にとって存在することであるもの——と、同一性に応じて生命にとって存在することであるものとにおいて、一であり同じである。運動は、その可能態から出て、父的な可能態に依存している。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.52.5
Et quoniam omnis potentia naturalis est voluntas, voluit vitam movere semetipsam, insita juxta substantiam motione impassibiliter, erecte in id quod est. Naturalis enim voluntas, non passio.
PL 8, 1080Dそして、あらゆる可能態は本性的な意志であるゆえに、〔可能態は〕生命が自分自身を動かすことを意志した。実体に即して植えつけられた運動によって、受動なしに、存在するものへとまっすぐに向けて。というのは本性的な意志は受動ではないからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.52.6
Secundum igitur quod est esse Dei, in quo potentia existentiae est, substantialitas patria, secundum potentiam, secundum istud esse ipsum et vita est.
PL 8, 1080Dしたがって、神が存在することに応じて——そこには実在の可能態がある——父的な実体性が可能態に応じてあり、この存在することに応じて、それ自体はまた生命でもある。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.52.7
Si ergo movit vita semetipsam, motio autem voluntas, patria ergo motio, et patria voluntas, quoniam patria potentia vita. Sed si secundum quod est esse vita, motio est, propria ergo motio vitae est.
PL 8, 1080Dしたがって、もし生命が自分自身を動かしたのであれば、運動は意志であり、それゆえ父的な運動であり、父的な意志である——父的な可能態は生命であるから。しかし、もし生命であることに応じて存在することが運動であるならば、運動は生命に固有のものである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.52.8
Sed quoniam motio aliunde ad aliud fertur, veluti ab eo quod est intus foras, quod vita et potentia est, et natura, et voluntas: et maxime istud existentia ipsius, ideo effulgentia dicitur esse vel progressio, aut elevati spiritus manifestatio, operatrix in vivefaciendo id quod omne totum est essentitatis.
PL 8, 1080Dしかし、運動はあるものから他のものへと、いわば内から外へと運ばれるものであるから、生命であり可能態であり本性であり意志であるもの——とりわけそれ自身の実在——は、それゆえ輝き、あるいは前進、あるいは高められた霊の顕現と言われ、本質性の全体であるものを生かすことにおいて働くものである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.52.9
Intus igitur existentis vitae, juxta quod est motionem esse ipsam vitam, proles ejus quod est patrem esse vita est: secundum quod motio est.
PL 8, 1081Aしたがって、内にある生命の、運動であることに応じて、それ自体が生命であるところの、父であることの子孫が生命である——運動であるかぎりにおいて。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.52.10
Sed quoniam motio juxta quod motio est, nullam elationem habens, ab eo quod est intus progressa foras est, sicut sensus ab eo qui νοῦς est, potentiam fontanam et universalem accipiens, juxta motionem et intus et foris est: motio enim νοῦς est, sic et vita juxta quod motio est, filius est factus manifesta motio a motione patria, quae in occulto est, quae secundum primam potentiam existentia est.
PL 8, 1081Aしかし運動は、運動であるかぎりにおいて何ら高揚を持たず、内なるものから外へと進み出たものであり——ちょうど感覚がヌース(知性)から、源泉的で普遍的な可能態を受け取りつつ出るように——運動に即して内にも外にもある。運動はヌースだからである。同様に生命も、運動であるかぎりにおいて子となった。すなわち、隠れたところにある父的な運動から出た顕わな運動となったのである。その父的な運動とは、第一の可能態に即して実在であるものである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.52.11
Rursus vita secundum quod motio est, procedens a patria motione, et intus et foris est: sed enim vita motio est: vita igitur et intus et foris est, vivit igitur Deus, vivit ipsa vita, ergo et Deus et vita unum.
PL 8, 1081A重ねて、生命は運動であるかぎりにおいて、父的な運動から出でつつ、内にも外にもある。生命は運動だからである。したがって生命は内にも外にもある。それゆえ神は生き、生命そのものも生きる。したがって神と生命は一つである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.52.12
Igitur ista duo et in unoquoque, et alterum et idem: in filio igitur pater, et in patre filius.
PL 8, 1081Bしたがって、これら二つは、それぞれのうちにありながら、別であり同一である。子のうちに父があり、父のうちに子がある。