マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput LXII 第I巻 第LXII章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1086D · 12 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.62.1

1

Inspiciendum prius quid est homo, denique quid imago, et quid differt imago a similitudine, et quomodo homo juxta imaginem et similitudinem, non imago ac similitudo effectus sit: et quid est, ad nostram?

PL 8, 1086D

まず、人間とは何であるか、次に像とは何であるか、像と似姿とはどう異なるか、そして人間はいかにして像と似姿とに即して造られたのであって、像そのもの・似姿そのものとして造られたのではないのか、また『我々の』とは何を意味するのかを、考察しなければならない。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.62.2

2

Dualiter enim homo, quod est in consuetudine, ex corpore et anima intelligitur. Quidam putant ex corpore et anima triplici: quidam autem ex corpore et anima tres potentias habente.

PL 8, 1086D

というのも、通例においては、人間は二重に、すなわち身体と魂とから成るものと理解されている。ある者たちは、身体と三重の魂とから成ると考え、また別の者たちは、身体と三つの可能態を持つ魂とから成ると考える。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.62.3

3

Quidam rursus dicunt ex corpore et νῷ partili, et anima et spiritu, quo consistit fluens corpus. Adhuc quidam de corpore quadripotenti quatuor elementorum et anima duplici, et duplici τῷ νῷ.

PL 8, 1086D

また別の者たちは、身体と分割可能なヌースと魂と、流動する身体を成り立たせている霊とから成ると言う。さらに別の者たちは、四元素の四つの力を持つ身体と、二重の魂と、二重のヌースとから成ると言う。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.62.4

4

Mea intelligentia haec: Corpus enim, sicut demonstratum: accepit enim pulverem Deus et plasmavit Adam, hoc est, fabricata jam terra, summitates terrae et florem habemus principia corporis.

PL 8, 1086D

私の理解はこうである。身体については既に示されたとおりである。すなわち神は塵を取ってアダムを形づくられた。つまり、すでに造り上げられた大地から、大地の最上部分、その花にあたるものを、身体の諸原理として我々は持つのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.62.5

5

Geminum etiam νοῦν, geminam animam declarat Evangelium κατὰ Ματθαῖον et Λουκάν· sic enim dicunt: Sic erit et praesentia filii hominis.

PL 8, 1087A

マタイとルカによる福音書は、二重のヌースと二重の魂とをも示している。すなわち彼らはこう言う。『人の子の到来もそのようであろう』と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.62.6

6

Tunc duo erunt in agro: unus accipietur, et unus relinquetur; duae molentes in pistrino, una accipietur, et una relinquetur (Matth. XXIV, 40, 41) .

PL 8, 1087A

『そのとき二人が畑にいて、一人は取られ、一人は残される。二人の女が臼をひいていて、一人は取られ、一人は残される』(マタイ24:40-41)。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.62.7

7

Lucas autem adjecit de corpore duo, ipsa nocte erunt duo in uno lectulo, unus accipietur, et alter relinquetur (Luc. XVII, 34) . Alia autem similiter. Ergo quia in agro, λόγος duo sunt, vel νοῦς et λόγος coelestis, et alius hylicus.

PL 8, 1087A

しかしルカは身体について、次のように付け加えている。『その夜、二人が一つの床にいて、一人は取られ、一人は残される』(ルカ17:34)。他の箇所も同様である。したがって、畑にいるのだから、この二人はロゴスである。一方はヌースすなわち天的なロゴス、他方は質料的なロゴスである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.62.8

8

Et molentes duae animae, coelestis et hylica: et accipietur igitur coelestis νοῦς vel λόγος coelestis anima, hylicus autem λόγος, et anima relinquetur. Quomodo istud, audi. Homo ex anima et corpore confitendus.

PL 8, 1087A

そして臼をひく二人の女とは、天的な魂と質料的な魂である。したがって、天的なヌースすなわちロゴスと天的な魂とは取られ、質料的なロゴスと〔質料的な〕魂とは残される。このことがどのようであるか、聞け。人間は魂と身体とから成ると告白されるべきである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.62.9

9

Ex corpore, quod a terra compositum, habet ergo animam terra hylicam, et factus est Adam, juxta corpus animal, sicuti est animal de aqua et terra.

PL 8, 1087B

大地から組み立てられた身体から成るがゆえに、人間は大地に由来する質料的な魂を持ち、アダムは身体に即して動物として造られた。ちょうど水と大地から成る動物のように。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.62.10

10

Alia animalia in animam vivam, sed Adam non sic, insufflavit enim Deus in faciem ejus ibi omnem potentiam sensibilem, cui adest νοῦς in discretionem sensus.

PL 8, 1087B

他の動物たちは生きた魂となったが、アダムはそうではなかった。神は彼の顔にすべての感覚的な可能態を吹き込まれ、そこには感覚を判別するためのヌースが伴っていたからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.62.11

11

Alia igitur anima divinior cum suo νῷ· sensibili enim potentiae hylicus νοῦς est insitus, et consubstantialis hylicae. Si igitur istud est, Λόγος coelestis, hoc est νοῦς vel Spiritus divinus est in anima divina.

PL 8, 1087B

したがって、より神的な別の魂は自らのヌースを伴っている。感覚的な可能態には質料的なヌースが植え付けられており、それは質料的なものと同一実体だからである。したがってもしこれがそうであるなら、天的なロゴス、すなわちヌース、あるいは神的な霊は、神的な魂の内にある。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.62.12

12

Ipsa autem divina anima in hylico spiritu, hylicus autem spiritus in hylica anima, hylica autem anima in carnali corpore, quod oportet purgari cum tribus omnibus, ut accipiat lumen aeternum, et aeternam vitam: hoc autem peficit fides in Christo.

PL 8, 1087B

そしてこの神的な魂は質料的な霊の内にあり、質料的な霊は質料的な魂の内にあり、質料的な魂は肉的な身体の内にある。この身体は、これら三つすべてとともに清められなければならない。それは永遠の光と永遠の生命とを受けるためである。そしてこれを成し遂げるのはキリストへの信仰である。