マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput XX 第I巻 第XX章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1053C · 17 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.1

1

Videamus autem et istud. Dicit Moyses dictum Dei (Gen. I. 26) : Faciamus hominem secundum imaginem nostram et secundum similitudinem.

PL 8, 1053C

さて、次のことも見ておこう。モーセは神の言葉を伝えて言う(創世記1:26)。「我々の像に、また似姿にかたどって、人を造ろう」と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.2

2

Deus dicit ista, faciamus: cooperatori dicit, necessario Christo, et secundum imaginem dicit; ergo homo non imago Dei, sed secundum imaginem: solus enim Jesus imago Dei, homo autem secundum imaginem, hoc est, imago imaginis. Sed dicit secundum imaginem nostram.

PL 8, 1053C

神はこう「造ろう」と言うが、それは協働者に、すなわち必然的にキリストに向かって言うのであり、しかも「像にかたどって」と言う。ゆえに人間は神の像そのものではなく、像にかたどられたものである。イエスのみが神の像であり、人間は像にかたどられたもの、すなわち像の像である。しかし神は「我々の像にかたどって」と言う。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.3

3

Ergo et pater et filius imago una. Si imago patris filius est, et ipsa imago pater, imagine ergo ὁμοούσιοι. Ipsa enim imago substantia est: unum enim est et simplex et ibi esse et operari: ita autem sunt et substantia et species.

PL 8, 1053C

ゆえに父も子もひとつの像である。子が父の像であるなら、その像こそ父でもあり、ゆえに像においてホモウシオス(同一実体)である。というのも、その像そのものが実体だからである。そこでは、存在することと働くこととが一であり単純だからであり、実体と形相もまたそのようにあるのである。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.4

4

Substantia autem cum sit imago, ὁμοούσιοι pater et filius, patre existente secundum quod est esse, etiam quod est agere: filio autem existente secundum quod est agere, etiam quod est esse, unoquoque habente id quod sit, juxta quod maxime est, antiquius existente quod est esse, ab eo quod est agere.

PL 8, 1053C

実体が像であるからには、父と子はホモウシオスである。父は「存在すること」において存在し、また「働くこと」においても存在する。子は「働くこと」において存在し、また「存在すること」においても存在する。それぞれは、自らがもっとも多くそれであるところのものに即して、自らが何であるかを持つのであり、「存在すること」のほうが「働くこと」よりも古く存在する〔antiquius existente 以下の構文は取りにくく、別の解もありうる。「存在すること」が先行すると取った〕。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.5

5

Pater autem quod est esse, et maxime pater ipsum quod est esse, cui inest et actio potentialiter. Et rursus ut juniore existente quod est agere filius, ut junior ab eo quod est esse, habens filium in eo quod est agere a primo quod est esse.

PL 8, 1053D

父は「存在すること」であり、しかも父はまさしく「存在すること」そのものであって、それには働きも可能態として内在している。またさらに、子は、より若いものである「働くこと」であって、「存在すること」より若い者として、第一のものである「存在すること」から、「働くこと」において子であることを持つのである〔habens filium は子について言うと取った。父を主語とする解もありうる〕。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.6

6

Propter quod unus pater juxta quod est esse, unus filius juxta quod agere, uterque simul existens in utroque, sicut demonstratum est: ὀμοούσιοι ergo. Dicamus ergo: Faciamus hominem, et ad imaginem quid est? et quid est ad nostram?

PL 8, 1053D

それゆえ、父は「存在すること」において一であり、子は「働くこと」において一であるが、すでに示されたとおり、両者は互いのうちに共に存在する。ゆえにホモウシオスである。さて、「人を造ろう」と言われたことについて、「像にかたどって」とは何を意味するのか、また「我々の」とは何を意味するのかを言おう。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.7

7

Deinde hoc quid est; et juxta similitudinem: sic enim dictum, differentiam significat et imaginis et similitudinis.

PL 8, 1054A

さらに、これは何を意味するのか。すなわち「似姿にかたどって」とは。このように言われることは、像と似姿との違いを示しているのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.8

8

Multa cum sit quaestio de quo dixerit: Faciamus hominem juxta imaginem nostram, concedendum nunc quod de anima hominis, sive de ambobus, sive enim de sola anima, nihil aliud intelligitur, nisi de anima: ipsa enim sola est juxta imaginem Dei, et juxta similitudinem.

PL 8, 1054A

「我々の像にかたどって人を造ろう」と言われたのが何について言われたのかについては多くの論議があるが、ここでは、人間の魂について言われたのか、それとも魂と肉体の両方について言われたのか、いずれにせよ、魂についてのほかには何も知解されないということを、いま認めておこう。というのも、神の像にかたどられ、また似姿にかたどられているのは、魂だけだからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.9

9

Imaginem dicimus esse Dei Christum, ipsum autem λόγον. Juxta imaginem ergo Dei animum dicimus, rationalem dicentes. Non enim λόγος anima, sed rationalis: et quod totum vita Christus: anima autem vivit, quod vita substantiam habet.

PL 8, 1054A

我々は、神の像はキリストであり、それはロゴスであると言う。ゆえに、神の像にかたどられているとは、魂が理性的であると言うことである。魂はロゴスなのではなく、理性的なのである。そしてキリストは全体として生命であるが、魂は生きており、それは生命が実体を有するからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.10

10

Juxta imaginem ergo Dei anima: Christus autem Dei. Quid autem intelligimus hoc, juxta similitudinem?

PL 8, 1054A

ゆえに魂は神の像にかたどられており、キリストは神の像である。では、「似姿にかたどって」とは何を意味すると我々は理解するのか。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.11

11

Quemadmodum λόγος substantia est, sicuti declaratum est: quoniam et λόγον esse ipsum est, et ipsum quod esse; λόγος autem est agere, et est motum esse, et quoniam simplex est ibi omne istud ipsum esse et agere, hoc est quod est esse, quod est ibi substantia; sic et anima quo anima est, hoc est quod est esse, et substantiam esse; quod autem est a se se movens, imago est substantiae: magis autem ipsa substantia juxta speciem substantiae, et ideo in definitione animae cum dicimus, quid est anima? proprie dicimus et substantialiter, quod a se movetur.

PL 8, 1054A

すでに示されたとおり、ロゴスは実体である。すなわちロゴスにとって「存在すること」はそれ自体であり、それは「存在すること」そのものでもある。ロゴスは「働くこと」であり、また「運動していること」でもある。そしてそこでは、この「存在すること」と「働くこと」とがすべて単純に一つであり、そこにある実体とは、この「存在すること」にほかならない。同様に魂もまた、魂であるとはすなわち「存在すること」であり、実体であることである。しかし自ら動くものであることは実体の像であり、むしろそれ自体が、実体の形相にかたどった実体そのものなのである。それゆえ、魂の定義において「魂とは何か」と問うとき、我々は本来的かつ実体的に、「自ら動くもの」と言うのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.12

12

Manifestum et ex isto, quod substantialis imago, magis autem substantia est animae, quod a se movetur. Hoc autem est rationale juxta imaginem τοῦ λογοῦ rationalem esse.

PL 8, 1054B

このことからも明らかなように、自ら動くということは、魂にとって実体的な像であり、むしろ実体そのものである。そしてこれが「理性的」ということ、すなわちロゴスの像にかたどって理性的であるということである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.13

13

Aliud igitur est juxta imaginem esse, quod quidem substanti est; aliud autem juxta similitudinem esse, quod non est substantia, sed in substantia nomen qualitatis declarativum.

PL 8, 1054B

ゆえに、像にかたどって存在するということと、似姿にかたどって存在するということとは別のことである。前者はまさしく実体的なものであるが、後者は実体ではなく、実体のうちにあってある性質を示す名にすぎない。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.14

14

Sed sicuti Deum, sic et imaginem, hoc est, Christum substantiam accepimus: perfectionem autem juxta quale significativum intelligimus.

PL 8, 1054C

しかし、神をそうであるように、像すなわちキリストをも我々は実体として受け取る。それに対して完全性は、性質を示すものとして理解する。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.15

15

Et si simile quale significat necessario, quomodo dicimus animam rationalem esse, et perfecte rationalem juxta similitudinem perfectionis in Deo? perfectam esse dicimus animam, juxta imaginem, ergo nunc et in mundo; juxta similitudinem autem postea fide in Deum et in Jesum Christum, qualis esset futura si Adam non peccasset.

PL 8, 1054C

似ているということが必然的にある性質を示すとすれば、我々はどのようにして、魂が理性的であり、神における完全性の似姿にかたどって完全に理性的であると言うのか。我々は、像にかたどって魂が完全であると言う、それはこの世においても今すでにそうである。しかし似姿にかたどって完全であるとは、その後、神とイエス・キリストへの信仰によって、もしアダムが罪を犯さなかったならば魂がそうなるはずであった姿においてである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.16

16

In quo igitur rationalis est, ad rationem juxta imaginem est; in quo futura perfecta est, secundum similitudinem. Aliud igitur est, imaginem esse, et aliud juxta imaginem, et magis aliud juxta similitudinem.

PL 8, 1054C

ゆえに、魂が理性的であるという点においては、像にかたどって理性にあずかっているのであり、将来完全なものとなるという点においては、似姿にかたどっているのである。ゆえに、像であることと、像にかたどってあることとは別のことであり、似姿にかたどってあることはさらに別のことである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.20.17

17

Quae igitur blasphemia, ὅμοούσιον dici Patrem et Filium: cum imago sit Filius juxta substantiam, non juxta similitudinem? Sed nunc sic.

PL 8, 1054D

ゆえに、父と子がホモウシオスであると言われることの、いったい何が冒瀆であろうか。子が像であるのは似姿にかたどってではなく、実体にかたどってなのだから。だが今はこれでよしとしよう。