Adversus Arium Libri Quatuor 3.6.1
Extolle te igitur atque erige, spiritus meus, et virtute qua a Deo mihi es inspiratus, agnosce, Deum intelligere difficile, non tamen desperatum: nam ideo nosse se voluit, ideo mundum et opera sua divina constituit, ut eum per ista omnia cerneremus: Λόγος certe, qui ejus filius, qui imago, qui forma est, a se ad patrem intelligendi transitum dedit.
PL 8, 1102Dそれゆえ、我が霊よ、自らを高く上げ、身を起こせ。そして、お前が神より私のうちに吹き込まれたその力によって、認めよ——神を知解することは困難ではあるが、それでも絶望的ではないことを。なぜなら、神は自らを知られることを欲したがゆえに、そのゆえにこそ世界とその神的な業とを打ち立てられたのであり、それによって我々がこれらすべてを通して神を見出すためだからである。まことにロゴス——神の子であり、像であり、形相であるもの——は、自らから父へと知解する道筋を与えたのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.6.2
Deum igitur in qua natura, in quo genere, in qua vi, in qua potentia ponimus, intelligimus, aestimamus? vel qua phantasia intelligentiae attingimus, atque in eum provehimur?
PL 8, 1102Dそれでは、我々はどのような本性のうちに、どのような類のうちに、どのような力のうちに、どのような可能態のうちに神を置き、知解し、推し量るのか。あるいは、いかなる知解の表象によって我々は神に触れ、神へと運ばれるのか。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.6.3
Et cum intelligibilem esse dicimus, certe insufflatione Dei anima nobis atque ex eo pars in nobis est, quae in nobis est maxima: attingimus igitur cum eo, quo inde sumus atque pendemus.
PL 8, 1102Dそして我々が神を知解可能であると言うとき、確かに神の吹き入れによって、魂が我々にあり、そしてそこから我々のうちにある部分——我々のうちで最も偉大なもの——があるのだから、我々はそこから我々があり、そこにかかっているものによって神に触れるのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.6.4
Certe post Salvatoris adventum, cum in Salvatore ipsum Deum vidimus, cum ab eo docti atque instructi sumus, cum ab eo sanctum Spiritum intelligentiae magistrum accepimus, quid aliud tantus intelligentiae magister dabit, nisi Deum nosse, Deum cognoscere, Deum fateri?
PL 8, 1103A確かに、救い主の到来の後、我々は救い主のうちに神御自身を見、この方によって教えられ、導かれ、この方から知解の師である聖なる霊を受けたのであるから、これほどの知解の師が、神を知ること、神を認識すること、神を告白すること以外の何を与えるであろうか。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.6.5
Et majores nostri quaesierunt quid esset, aut quis esset Deus; et his ab eo qui in ejus gremio semper est responsum est ita (Joan. XIV. 9, 10) : Me videtis et Patrem meum quaeritis, olim vobiscum sum: qui me vidit, vidit et Patrem, ego in Patre, et Pater in me.
PL 8, 1103Aそして我々の先人たちは、神が何であるか、あるいは誰であるかを問うた。そして彼らに対して、つねに父の懐にある方から、こう答えが与えられた(ヨハネ14:9-10)——「汝らは私を見ていながら、私の父を求めている。私はずっと前から汝らとともにいるのに。私を見た者は、父をも見たのである。私は父のうちにあり、父は私のうちにある」と。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.6.6
Ergo quid dicimus? Deum nempe Spiritum, et Spiritum vitae: dictum enim est, vita pater est, et item Christus Spiritus est. Et ipse rursus de se dixit (Ibid. V\. 6) : Ego sum vita. Et (Joan. V. 26) : Ut Pater habet in se vitam, ita et Filio dedit habere ex se vitam.
PL 8, 1103Aそれでは我々は何を言うのか。神とはすなわち霊であり、生命の霊である。というのも、父は生命であると言われ、同様にキリストも霊であると言われたからである。そしてこの方御自身、再び御自身についてこう言われた(同14:6)「私は生命である」と。また(ヨハネ5:26)「父が自らのうちに生命を持たれるように、子にも自らから生命を持つことをお与えになった」と。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.6.7
Eodem modo Spiritus sanctus Spiritus est, utique et ipse vita. Nam omnia Christus accepit a patre (Joan. XVII. 7, 8, 10) : Et omnia, inquit, ei dedi. Et item: Quae habet mea sunt. Ergo habet vitam, et vitam a se esse.
PL 8, 1103B同じ仕方で、聖なる霊も霊であり、当然、この方御自身も生命である。というのも、キリストはすべてを父から受けたからである(ヨハネ17:7-8, 10)「私は彼にすべてを与えた」と〔主は〕言われる。また同様に「彼の持つものは私のものである」と。それゆえ、この方は生命を持ち、その生命は自らからのものである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.6.8
Quare istud? quia ubi vita est, ibi est, a se esse vitam: et si istud ita est, ibi est intelligere se vitam esse, et quid esse sit vivere: et quid esse quod vita est: conjuncta igitur omnia, et unum omnia et una substantia, et vere ὁμοούσια, vel simul, quod est ὁμοῦ, vel eademque substantia.
PL 8, 1103Bなぜそうなのか。生命があるところには、生命が自らからあるということがあるからである。そしてもしこれがそうであるならば、そこには、自らが生命であることを知解すること、そして「存在すること」が「生きること」であることが、そして「存在すること」が生命であるものであることが、あるのである。それゆえ、すべては結び合わされており、すべては一つであり、一つの実体である。そしてまことに、ホモウシアであり、あるいは「ともに」(ホムー)であり、あるいは同一の実体である。