マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber IV, Caput XXX 第IV巻 第XXX章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1134A · 12 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 4.30.1

1

Multa heic divina et magnifica mysteria continentur. Primum quod Christus forma Dei est, in quo ostenditur omnia habere quae Deus habet: hoc enim est quod et imago dicitur, sicuti de ipso dictum (II Cor. IV, 4; Coloss. I, 15) : Qui est imago Dei.

PL 8, 1134A

ここには、神的で壮大な多くの秘義が含まれている。第一に、キリストは神の形相であるということであり、そこには、神が持つすべてのものを〔キリストが〕持つことが示されている。というのも、これこそが像とも言われるものだからである、彼について言われているとおりである(第二コリント4:4、コロサイ1:15)、「彼は神の像である」と。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.30.2

2

Habet igitur et Deus imaginem suam: et filius imago Dei est, etenim si dictum (Exod. XXXIII, 20) : Faciem Dei nemo unquam vidit. Et dictum (Ibid. 23) : Posterganea mea videbis.

PL 8, 1134A

それゆえ、神もまた自らの像を持つ。そして子は神の像である。実に、こう言われているとおりである(出エジプト33:20)、「神の顔を見た者は誰もいない」。そしてまた言われている(同23節)、「あなたは私の後ろ姿を見るであろう」と。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.30.3

3

Est sine dubio facies Deo, est filio, vel potius est et filius imago Dei, ut dictum est: Qui cum in forma Dei fuisset. Unde jure dictum (Gen. I, 26) : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

PL 8, 1134B

疑いなく、神には顔があり、子にもある。あるいはむしろ、子は神の像である、こう言われているとおりである、「彼は神の形相のうちにあったが」と。それゆえ、正当にこう言われている(創世記1:26)、「我々の像と似姿とに人を造ろう」と。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.30.4

4

Est ergo Filius, et si alter, est: non enim idem pater, idem filius: illis rebus omnibus supra a me positis idem, idem autem, hoc est, eadem habens existentia sua propria.

PL 8, 1134B

ゆえに子は在る。そして別のものであるとしても、〔やはり〕在る。というのも、父と子とは同一ではないからである。上に私が挙げたすべての事柄において〔両者は〕同一である。しかし「同一である」とは、同じものを、〔ただし〕自らに固有の実在において持っている、ということである。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.30.5

5

Unde et idem, et alter: etenim cum heic dictum: cum fuisset in forma Dei, utique aliud accipiendum quod forma est, aliud Deus. Sed videris, sit calumniae locus, ut forma Dei sit in ipso Deo forma, ut sit una et indiscreta substantia.

PL 8, 1134B

それゆえ、〔子は父と〕同一でありかつ別である。実に、ここで「彼は神の形相のうちにあった」と言われるとき、形相であるものと、神であるものとは、別のものとして理解されねばならない。しかし、それはお前の判断に任せよう。中傷の余地があるとしても、神の形相は神自身のうちにある形相であり、したがって一つの判別されない実体である、としておこう。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.30.6

6

Quid sequentia quemadmodum intelligemus? Non est arbitratus rapinam se aequalem Deo. In sua existentia positi est, se cum altero credere, vel dicere aequalem. Quid vero illud (Philipp. II, 7) se exinanivit, et formam servi suscipiens?

PL 8, 1134B

それでは続く言葉をどのように理解すればよいのか。「彼は自らが神に等しいことを、奪い取るべきこととは考えなかった」。自らを他者と等しいと信じ、あるいは言うことは、自らの実在のうちに置かれた者のすることである。しかし、あの「彼は自らを空しくし、僕の形相を取った」(フィリピ2:7)とはいったい何であるか。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.30.7

7

De Christo accepimus, quod mortuus est, an de Deo? At nullus dixit unquam. Deinde cum dicitur de patre, qui filium suum excitavit a mortuis, nonne satis clarum est, alium esse patrem, alium filium, alium esse suscitantem, alium suscitatum? Ergo forma Dei.

PL 8, 1134C

我々は、死んだのはキリストについてであると受け取っているのか、それとも神についてであるのか。しかし、誰もそのようなことを言ったことはない。次に、父について、その子を死者たちの中から起こした方であると言われるとき、父が別であり子が別であり、起こす者が別であり起こされる者が別であることは、十分に明らかではないか。ゆえに〔子は〕神の形相である。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.30.8

8

Aliud forma, aliud Deus est; et est quidem Deo forma, sed filius Dei forma in manifesto, Dei vero in occulto: sic enim omnia et existentia, et vita, et cognoscentia Dei intus in occulto, filio in manifesto: sic caetera χώρημα, πλήρωμα, imago, lumen verum, veritas, spiritus, motus, actio, operatio, vita, et a semetipso vita, voluntas, virtus, sapientia, Verbum Deus, Deus vivus, et caetera alia omnia.

PL 8, 1134C

形相は別であり、神は別である。神には確かに形相があるが、子は顕わなるところにある神の形相であり、神の〔形相〕は隠れたところにある。すなわち、実在も生命も認識もすべて、神においては内に隠されており、子においては顕わである。同様に、その他のもの——コーレーマ、プレーローマ、像、真の光、真理、霊、運動、働き、作用、生命、自らから出る生命、意志、力、知恵、言葉なる神、生ける神、その他あらゆるもの——も〔同様である〕。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.30.9

9

Sed haec veluti foras, et in manifesto; illa in se atque circa existentiam, vel ipsa potius quod est existentia: haec autem in actu agente quod est in manifesto.

PL 8, 1134D

しかし、これら〔子における諸相〕はあたかも外にあり顕わであるが、あれら〔父における諸相〕は自らのうちに、実在をめぐるものとして、あるいはむしろそれ自体が実在であるものとしてある。これら〔子における諸相〕は、顕わである働く現実態のうちにある。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.30.10

10

Postremo haec omnia filius habet, sed patre dante quod vehementer expressum in eo, quod cum filius habet a se, inquit, sed adjunxit (Joan. V, 26) : Pater ei dedit ut haberet a se vitam.

PL 8, 1134D

最後に、子はこれらすべてを持つが、それは父が与えることによってである。このことは、次の点に強く表れている。すなわち、子は自らから持つと言われながらも、〔聖書は〕こう付け加えているのである(ヨハネ5:26)、「父は彼に、自らから生命を持つようにお与えになった」と。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.30.11

11

Vera igitur imago, atque existentia in omnibus eadem, sed patre dante: ergo ὁμοούσιον et pater et filius, sed patre dante.

PL 8, 1134D

ゆえに、真の像であり、実在はすべてにおいて同一であるが、それは父が与えることによってである。ゆえに父も子もホモウシオスであるが、それは父が与えることによってである。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.30.12

12

De eo enim quod diximus patrem esse, vivere, intelligere; existentia genita est, ut vita, intelligentia: et haec est Dei forma, haec est filius: sed filius cum in patre est, unum totum intus, Deus agens, operans, se utens, se fruens, fons atque in se plenitudo omnium.

PL 8, 1134D

というのも、我々が父は存在すること・生きること・知解することであると言ったところから、実在が生まれたのである、生命や知解と同様に。そしてこれが神の形相であり、これが子である。しかし子は、父のうちにあるときには、内において一つの全体であり、働き、活動し、自らを用い、自らを享受する神であり、すべてのものの源であり、自らのうちにあるすべてのものの充満である。