Adversus Arium Libri Quatuor 1.3.1
Dicamus igitur scripturas, et primum secundum Joannem: dicit enim (Joan. I, 1) , quomodo λόγος et in principio erat, et circa Deum erat, et quomodo Deus erat λόγος. Numquid de alio dicit λόγου; omnino de filio.
PL 8, 1041Bそれでは聖書を語ろう、まずヨハネによる福音書に従って。すなわちこう言っている(ヨハネ1:1)――ロゴスはいかに初めにあったか、いかに神のもとにあったか、いかにロゴスは神であった〔Deus erat λόγος。語順は逆だが「ロゴスは神であった」と訳す〕か、と。ロゴスについて他の誰かのことを言っているのか。まったく子についてである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.3.2
Quid ergo λόγος, si ex nullo est subjecto? quomodo λόγος potentiam habet, ut per ipsum creentur omnia, ipse qui sit ex nullo subjecto? Impossibile enim, semen esse omnium quae sunt, quod ex nihilo factum est.
PL 8, 1041Cでは、もしいかなる基体からでもないとすれば、ロゴスとは何であるのか。いかなる基体からでもないこの方が、いかにしてこの方を通してすべてが創造されるだけの可能態を持つのか。無から造られたものが、存在するすべてのものの種であることは不可能である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.3.3
Deinde si in principio erat, quomodo principium: secundum quod principium est, sine principio est: qui erat in principio, erat semper. Quae igitur audacia? quae blasphemia?
PL 8, 1041Cさらに、もし初めにあったのなら、始原がそうであるようにあったのである。始原である限りにおいて、この方は無始原である。初めにあった者は、常にあったのである。それゆえ、いかなる大胆さか。いかなる冒瀆か。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.3.4
Non erat aliquando, dicere, toties Joanne dicente: Erat λόγος in principio, erat ad Deum, erat Deus λόγος ipse? Erat hic in principio ad Deum.
PL 8, 1041Cヨハネがこれほど繰り返し、ロゴスは初めにあった、神のもとにあった、ロゴス自身が神であった、と言っているのに、あるとき存在しなかった、と言うのか。この方は初めに神のもとにあった。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.3.5
Licet enim erat praeteriti temporis significationem habeat, frequenter non sine principio; sed hic sine principio accipiendum, quoniam dixit: In principio erat.
PL 8, 1041Cたしかに『あった』は過去時制の意味を持ち、しばしば無始原を意味しない。しかしここでは無始原と解すべきである、なぜなら『初めにあった』と言われているからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.3.6
Quod et vos significatis ante tempora, ante aeonas dicentes (Ibid. 3) : Omnia, dicit, per ipsum facta sunt, et sine illo effectum est nihil. Etenim sine λόγῳ quid est, quod non ut sit accipiat?
PL 8, 1041Cこのことは、諸君も「時の前、諸アイオーン(永劫)の前」と言うことで示している。(ヨハネ1:3)「すべてのものはこの方を通して造られた。この方なしには何一つ造られなかった」と彼は言う。実際、ロゴスなしに、存在することを受けないものが何かあろうか。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.3.7
Solus enim λόγός, secundum quod λόγος, est et sibi et aliis ipsum quod est, ipse praestet omnibus quae sunt. Et idcirco aequalis quidem patri. Causa enim principalis et sibi et aliis causa est, potentia, et substantia. Causa exsistens. Prae causa autem pater.
PL 8, 1041Dなぜなら、ロゴスのみが、ロゴスである限りにおいて、自らにとっても他のものにとっても、それがそれであるところのものであり、この方自身が存在するすべてのものにそれを与えるからである。それゆえ父と等しい。というのも、根源的原因は、自らにとっても他のものにとっても、可能態においても実体においても原因だからである。実在する原因である。しかし父は原因に先立つ方である〔Prae causa autem pater は圧縮されていて意味が定かでない。「原因に先立つ」と取った〕。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.3.8
Unde filius distabit hoc, quod movetur et operatur in manifestationem, propter magnam divinitatem nobis incognosibiliter operante patre. Supra enim beatitudinem est pater et idcirco ipsum requiescere.
PL 8, 1041Dゆえに子はこの点において異なる、すなわち運動し、顕現へと向けて働くという点において。大いなる神性のゆえに、我々には知られ得ない仕方で働く父のゆえにである。というのも、父は至福を超えており、それゆえ父自身は静止しているのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.3.9
Operari enim etiam, si imperfectionem operatur, in molestia motus: ista beatitudo est, secundum quod est operari perfecta.
PL 8, 1042Aなぜなら、働くことも、それが不完全さを生み出すものであるなら、運動の労苦のうちにあるからである。この至福とは、完全に働くことである限りにおける至福である。