マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber IV, Caput XXVIII 第IV巻 第XXVIII章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1132D · 5 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 4.28.1

1

Verum quoniam imaginem Dei filium dicimus Dei, genita est enim forma, ut ab eo quod est esse, vivere, intelligere, gigneretur existentia, vita, intelligentia.

PL 8, 1132D

しかし、我々が子を神の像と言うのは、形相が生まれたからである。すなわち、存在すること・生きること・知解することから、実在・生命・知解が生まれるためにである。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.28.2

2

Quaedam enim in his forma est, per quam ut per imaginem intelligitur quid sit esse, vivere et intelligere; necessario per formam intelligitur Deus, nam ipsum (Joan. I, 18) nemo vidit unquam.

PL 8, 1132D

というのも、これらのうちにある形相を通して、あたかも像を通してのように、存在すること・生きること・知解することが何であるかが知解されるからである。それゆえ、神は必然的に形相を通して知解される。というのも、神ご自身は「誰も未だかつて見た者はない」からである(ヨハネ1:18)。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.28.3

3

Ergo forma Dei cum accipitur in Deo Deus est cum autem intelligit se Deus, per formam se intelligit: sed et ipsa forma intelligat necesse est. Etenim intelligens ac vivens existentia, cum nihil aliud intelligat, quam quod ista Deus sunt. Et haec saepe jam docui.

PL 8, 1132D

ゆえに、神の形相は、神のうちに受け取られるとき、神である。しかし、神が自らを知解するとき、〔神は〕形相を通して自らを知解する。しかし、その形相自身もまた知解するのでなければならない。というのも、知解し生きる実在は、これらが神であるということ以外の何をも知解しないからである。これらのことはすでにしばしば私は教えた。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.28.4

4

Cum autem ipsa intelligentia intelligit quod sit intelligentia (necessario enim sequitur, ut et se intelligat intelligentia), veluti existens a semetipsa se intellexit, fecitque se extra: quod foris est intelligendo, se, id est, motu suo.

PL 8, 1133A

しかし、知解そのものが、自らが知解であることを知解するとき(というのも、知解が自らを知解するということが必然的に帰結するからである)、あたかも自ら自身から実在するものとして自らを知解し、自らを外へと作り出した。すなわち、自らを知解することによって、それは自らの運動によって、外にあるものとなったのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.28.5

5

Unde est haec foris intelligentia, et hic est filius, hic est λόγος, natus filius, quia alius a Deo, de Deo tamen, id est, de eo quod est existens: et vivens, intelligentia, quae Deus est, atque intus intelligendo se intelligentia foras se protulit, atque exstitit patri, in quo et ipsa fuit, atque est semper imago existens per intelligentiam internam, quae esse est atque existere, ac propterea imago imaginis genita.

PL 8, 1133A

それゆえ、これが外なる知解であり、これが子であり、これがロゴスであり、生まれた子である。というのも〔子は〕神とは別のものであるが、しかし神から出ているからである、すなわち、実在であり生きるものであり、神であるところのその知解から〔出ている〕。そして内において自らを知解していた知解が、自らを外へと差し出し、父〔のもと〕に実在するに至った、その父のうちに、この知解自身もあったのである。そして〔子は〕、存在することであり実在することである内なる知解を通して、常に実在する像として在る。それゆえ〔子は〕、像の像として生まれたものである。