Adversus Arium Libri Quatuor 4.21.1
De altero ergo duo principia, an de nihilo? nihilum non est sub Deo τῶν ὄντων. Deinde si Dei potentia vel voluntate exstitit, non est nihilum Dei potentia vel voluntas. Etenim si omnipotens Deus, omnipotentia ejus et causa omnibus, et ipsa existentia est.
PL 8, 1128Bそれでは〔この形相は〕別のものから〔生じたの〕か——それなら原理は二つになる——、それとも無からか。だが無は、神のもとにあるトーン・オントーン(存在するもの)のうちには無い。次に、もしそれが神の力あるいは意志によって実在したのであれば、神の力あるいは意志は無ではない。実に、もし神が全能であるなら、その全能性はすべてのものにとって原因であり、それ自体が実在である。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.21.2
Num ergo quod reliquum est dicere audemus, a se orta haec forma est? et quomodo cum esset in patre, inscio patre, an jubente? si jubente, non ergo a se: an insciente? est ergo aliquid quod non potentia Dei fuit, aut est quod sine illo fuit, cum de λόγῳ qui ejus dicitur forma, ita dictum sit: Per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil (Joann. I, 3) .
PL 8, 1128Bそれでは、残されたことをあえて言うなら、この形相は自らから生じたのか。そして、それが父のうちにあったとき、父の知らぬ間にか、それとも父の命によってか。もし命によってであれば、それは自らからではない。それとも父の知らぬ間にか。〔もしそうなら〕、神の力によらなかった何か、あるいは神なしにあった何かが存在することになる——しかし、神の形相と言われるロゴスについては、こう言われているのである、「彼によってすべてのものが造られ、彼なしには何も造られなかった」(ヨハネ1:3)と。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.21.3
Quid istud est? tantarum confusionum quae separatio? quae si non veritas vel vita est veritatis. Adsit Spiritus sanctus: quid inspiratum nobis sit, modo auditor attendat, pura exponentes simplicitate pandemus.
PL 8, 1128Cこれはいったい何であるか。これほどの混乱にどのような分離があろうか。もしこれが真理でなければ、あるいは真理の生命でなければ。聖なる霊が臨んでくださるように。我々に何が霊感されたかを——聞く者はただ注意を向けよ——、我々は純粋な単純さをもって説き明かし、開示しよう。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.21.4
Interea unum moneo, sine tempore haec accipi convenire, ex aeterno semper nullo temporis principio, sed ut sit unum utrumque principium et generator et genitum.
PL 8, 1128Cさしあたり一つ注意しておく。これらのことは時間なしに受け取られるべきである、常に永遠より、時間の始まりなしに。ただし、生む者と生まれた者との両方が一つの原理であるという仕方でである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.21.5
Primum in rebus aeternis, divinis maximeque primis manentia quieta, et in eo quo sunt existentia, nulla sui per motum mutatione generarunt.
PL 8, 1128C第一に、永遠なる事物、神的な事物、とりわけ第一なる事物においては、静止して留まり、それらがそれによって存在するところのものにおいて実在するものどもは、運動による自己の変化を少しも伴わずに生んだのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.21.6
Primus Deus, deinde λόγος, vel νοῦς, vel quidquid alter est, vel uterque, ut spiritus, ut vivere, vel vita, ut intelligentia, vel cognoscentia: anima vero sola mota generationes habet.
PL 8, 1128C第一は神であり、次にロゴス、あるいはヌース、あるいは他のものが何であれ、あるいはその両方——霊としても、生きることとしても、あるいは生命としても、知解あるいは認識としても。しかし魂だけが、動かされることによって生成を持つ。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.21.7
Haec omnia sic domus: τριδύναμος est Deus, id est, tres potentias habens, esse, vivere, intelligere: ita ut in singulis tria sint, sitque ipse unum quodlibet trium nomen quo se praestat accipiens, ut supra docui, et iis multis: nihil enim esse dicendum, nisi quod intelligit.
PL 8, 1128Dこれらすべてについて、我々はこう〔定める〕〔底本は domus(家)。damus(我々は与える)と読む〕。神はトリデュナモスである、すなわち、存在すること、生きること、知解することという三つの可能態を持つ者である。それゆえ、おのおののうちに三つがあり、しかも彼自身は一者であって、三つのうちのどの名であれ、それによって自らを示す名を受け取る。すでに上で、また多くの箇所で私が教えたとおりである。というのも、知解するもの以外は何も「存在する」と言われるべきではないからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.21.8
Triplex igitur in singulis singularitas, et unalitas in Trinitate: ista vero tria progressu suo exponemus.
PL 8, 1128Dそれゆえ、おのおののうちには三重の単一性があり、三位一体のうちには一性がある。しかし、これら三つのものについては、論の進みに従って説き明かしていこう。