Adversus Arium Libri Quatuor 3.14.1
Subjungitur deinde plenissime de Spiritu sancto, quid sit, unde sit, quod ipse sit (Ibid., 15, 16) : Si enim, inquit, me amatis, mandata mea custodite. Et ego rogabo Patrem meum, et alium Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in omne tempus.
PL 8, 1109Aそれから、聖なる霊について——それが何であるか、どこから来るか、それがこの方御自身であること——きわめて十全に付け加えられる(同14:15-16)「もし汝らが私を愛するならば、私の戒めを守れ。そして私は父に願い、父はもう一人のパラクレートスを汝らに与えて、その方が汝らとともにいつもいるようにしてくださるであろう」と〔主は〕言われる。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.14.2
Quid est Paracletus, qui asserat adstruatque apud Patrem homines omnes fideles atque credentes? Quis est iste? unus ne solus Spiritus sanctus? an idem et Christus? Etenim ipse dixit: alium Paracletum dabit vobis Deus.
PL 8, 1109Bパラクレートスとは何であるか——信じ、信仰するすべての人々を、父のもとで弁護し、支える者であろうか。この方は誰であるか。ただ聖なる霊のみであろうか。それとも、キリストと同じ方であろうか。というのも、この方御自身がこう言われたからである——「神は汝らに、もう一人のパラクレートスを与えるであろう」と。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.14.3
Dum dixit alium, se dixit alium; dum dixit Paracletum, operam similem declaravit, et eamdem quodammodo actionem. Ergo et Spiritus Paracletus, et Spiritus sanctus, alius Paracletus, et ipse a patre mittitur.
PL 8, 1109B「もう一人」と言われたとき、この方は御自身とは別の方を言われた。しかし「パラクレートス」と言われたとき、似た働き、そしてある意味で同じ働きを明らかにされた。それゆえ、霊〔であるこの方〕もパラクレートスであり、聖なる霊ももう一人のパラクレートスであって、この方御自身も父から遣わされるのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.14.4
Jesus ergo Spiritus sanctus: motus enim Spiritus, unde et Spiritus motus, eo quod Spiritus (Joan. III, 8) : Spirat enim ubi vult.
PL 8, 1109Bそれゆえ、イエスは聖なる霊である。なぜなら、霊は運動であり、それゆえ運動もまた霊だからである、霊であるという点において(ヨハネ3:8)「霊は望むところに吹く」からである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.14.5
Et ipse nunc dicit: Spiritus veritatis, et ita ei nomen est Spiritus sanctus, Spiritus etiam Christus, Spiritus et Deus, omnes ergo Spiritus.
PL 8, 1109Bそしてこの方御自身、今こう言われる——「真理の霊」と。そしてこのようにこの方の名は聖なる霊であり、キリストもまた霊であり、神も霊であって、それゆえすべてが霊なのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.14.6
Verum Deus substantialiter Spiritus: inest enim in eo quod est substantia et motus: vel potius substantia ipsa, qui est motus, sed in se manens, ut saepe jam diximus, et retinendi causa saepe repetemus.
PL 8, 1109Bしかし、神は実体的に霊である。というのも、実体であるものの内に運動が内在しているからである。あるいはむしろ、実体そのものが、自らのうちにとどまる運動そのものである、我々がすでにしばしば述べたとおりであり、記憶のためにしばしば繰り返すであろう。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.14.7
At vero Jesus et Spiritus sanctus motio vere mota motio; unde foris operans, sed Jesus spiritus apertus: quippe et in carne: Spiritus autem sanctus occultus; Jesus quippe qui intelligentias infundat, non jam qui signa faciat, aut per parabolas loquatur ipsum se esse, ipse sic docet (Joan. XIV, 18) : Non vos dimittam orphanos, veniam ad vos.
PL 8, 1109Cしかし、イエスと聖なる霊とは、まことに動かされた運動である。それゆえ外に向かって働くが、イエスは開かれた霊である——なぜなら肉においてもあるからである——しかし聖なる霊は隠れている。イエスは知解を吹き込む方であって、もはやしるしを行う方、あるいはたとえによって御自身が誰であるかを語る方ではないということを、この方御自身がこう教えられる(ヨハネ14:18)「私は汝らを孤児として残さない。汝らのもとに来る」と。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.14.8
Ipse autem in Spiritu sancto esse occultum sic docet (Ibid., 19) : Mundus me jam non videbit, vos autem videbitis me, quoniam vivo ego et vos vivetis. Hoc etiam sancto Spiritui datum (Ibid., 16) : ut penes vos sit in aeternum Spiritus veritatis.
PL 8, 1109Cしかし、この方が聖なる霊のうちにあって隠れているということを、こう教えられる(同14:19)「世はもはや私を見ないが、汝らは私を見るであろう。なぜなら、私が生きており、汝らも生きるからである」と。これもまた聖なる霊に与えられたことである(同14:16)「真理の霊が永遠に汝らのもとにあるように」と。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.14.9
Et de se dixit (Ibid., 6): Ego sum veritas. Deinde adjecit (Ibid., 19) : Quem mundus non potest videre. Et de se dixit (Ibid.) : Jam me mundus non videbit. Deinde adjecit (Ibid., 17) : Quoniam ipsum non videt, neque cognoscit ipsum.
PL 8, 1109Cそして御自身についてこう言われた(同14:6)「私は真理である」と。それから付け加えられた(同14:19)「世はこの方を見ることができない」と。そして御自身についてこう言われた(同14:19)「もはや世は私を見ないであろう」と。それから付け加えられた(同14:17)「なぜなら、世はこの方を見ず、この方を知らないからである」と。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.14.10
Sed et Christum nemo cognovit (Joan. I, 11) : In sua venit et mundus eum non cognovit. Adjecit (Joan. XIV, 17) : Vos cognoscetis ipsum, quoniam manet in vobis, et in vobis est. Et ipse de se ita (Joan. XIV, 19) : Vos videbitis me.
PL 8, 1109Dしかし、キリストをも誰も知らなかった(ヨハネ1:11)「この方は御自分のところに来られたのに、世はこの方を知らなかった」と。〔主は〕付け加えられた(ヨハネ14:17)「汝らはこの方を知るであろう。なぜなら、この方は汝らのうちにとどまり、汝らのうちにあるからである」と。そしてこの方御自身、御自身についてこう〔言われる〕(ヨハネ14:19)「汝らは私を見るであろう」と。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.14.11
Et quoniam Christus vita est, de se adjunxit (Ibid.) : Quoniam ego vivo, et vos vivetis. Et quia Spiritus sanctus intelligentia est, utroque autem mundus ipse caret, ideo adjecit (Ibid., 17) : Quoniam apud vos manet, et in vobis est.
PL 8, 1109Dそして、キリストは生命であるがゆえに、御自身についてこう付け加えられた(同14:19)「私が生きているので、汝らも生きるであろう」と。そして、聖なる霊は知解であるがゆえに——世はこの両方をまったく欠いているのであるが——それゆえこう付け加えられた(同14:17)「なぜなら、この方は汝らのもとにとどまり、汝らのうちにあるからである」と。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.14.12
Unde autem aut est in illis, aut jam manet Spiritus sanctus, si adhuc postea venturus est, et non jam per Christum apud illos esse coepit? Ergo juncti atque ex uno sunt, qui motus est.
PL 8, 1109Dしかし、もし聖なる霊がなお後になって来られるべきものであり、すでにキリストを通して彼らのもとにあり始めていたのでないならば、どうして聖なる霊が彼らのうちにある、あるいはすでにとどまっていると言われるのか。それゆえ、これらは結び合わされており、一つの運動から出ているのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.14.13
Id apertius in sequentibus declaratur, ait enim (Ibid., 25, 26) : Haec vobis dixi apud vos manens. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, vos docebit omnia quaecumque dico. Ego, inquit, in vobis maneo.
PL 8, 1110Aこれは以下の箇所でより明白に示される。というのも〔主は〕こう言われるからである(同14:25-26)「私はこれらのことを、汝らのもとにとどまりながら語った。しかし、私の名によって父が遣わされるパラクレートス、聖なる霊が、私の言うことすべてを汝らに教えるであろう」と。「私は」と〔主は〕言われる、「汝らのうちにとどまる」と。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.14.14
Data est enim vita, nec ab illis jam Christus abscedit: sunt igitur et spiritali motu, quod est Christum in illis manere: ipsi autem animae, in quibus spiritus manet, nec aliquando discedit, dictum tamen (Joan. XVI, 16) : Nunc ibo ad Patrem.
PL 8, 1110Aというのも、生命は与えられたのであり、キリストはもはや彼らから離れ去られないからである。それゆえ、彼らは霊的な運動においてもあり、これがキリストが彼らのうちにとどまるということである。しかし、彼ら自身の魂——そこに霊がとどまり、決して離れ去ることのない魂——について、それでもなお、こう言われている(ヨハネ16:16)「今、私は父のもとに行く」と。