マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput XII 第I巻 第XII章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1046D · 8 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.12.1

1

Ex his quid apparet? Si Deus spiritus, et Jesus spiritus, et sanctus Spiritus, spiritus, ex una substantia tria; ὁμοούσια ergo tria. Quod a Christo Spiritus sanctus, sicut Christus a Deo, et idcirco unum tria (Ibid. 18) : Non vos relinquam orphanos, veniam ad vos.

PL 8, 1046D

これらから何が明らかになるか。もし神が霊であり、イエスが霊であり、聖なる霊が霊であるなら、三者は一つの実体から出ている。それゆえ三者はホモウシオスである。聖なる霊がキリストから出ているのは、キリストが神から出ているのと同じであり、それゆえ三者は一つである(同18節)、「私は汝らを孤児として残しはしない、汝らのもとに来る」。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.12.2

2

Et rursus dicit (Joan. XIV, 20) : Illa die cognoscetis, quoniam ego in patre meo, et vos in me, et ego in vobis: Secundum spiritum ista: Quod a filio paracletus (Ibid. 26) : Paracletus autem sanctus Spiritus, quem pater mittet in nomine meo, ille vos docebit omnia quae ego dixero.

PL 8, 1046D

さらにこう言われる(ヨハネ14:20)、「その日、汝らは、私が私の父のうちにあり、汝らが私のうちにあり、私が汝らのうちにあることを知るであろう」。これは霊に即して言われている。パラクレートスが子から出ることは(同26節)、「しかし父が私の名によって遣わすパラクレートス、聖なる霊は、汝らに、私が語ったすべてのことを教えるであろう」。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.12.3

3

Manifestum ex his, quod in Christo Deus, et in sancto Spiritu Christus, primum paracletus Christus, paracletus sanctus Spiritus. Deinde misit Christus Deus: quae locutus est Christus, ipsa loquitur sanctus Spiritus.

PL 8, 1047A

これらから明らかなのは、キリストのうちに神があり、聖なる霊のうちにキリストがあることである。第一に、キリストはパラクレートスであり、聖なる霊もパラクレートスである。次に、神なるキリストが(聖なる霊を)遣わした。キリストが語ったことを、聖なる霊が語るのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.12.4

4

Sed Christus locutus est in parabolis, et fecit signa: ergo in occulto omnia, quod ipse in carne erat; sicut ipse intus, sic et verum intus in parabolis et signis.

PL 8, 1047A

しかしキリストはたとえによって語り、しるしを行った。それゆえ、この方が肉のうちにあった限り、すべては隠されていたのである。この方自身が内にあったように、たとえとしるしのうちにある真理もまた内にあったのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.12.5

5

Spiritus autem sanctus docet omnia: et enim Spiritus sanctus loquitur spiritui hominum; ipsum quod est loquitur, et quod est loquitur in nulla figura: Et ideo ipse docebit vos. Et quae loquitur? Quaecumque dixero, dixit Christus. Dixero, de futuro est.

PL 8, 1047A

しかし聖なる霊はすべてを教える。すなわち聖なる霊は人間の霊に語りかけ、それがそれであるところのものそのものを語り、いかなる比喩によらずに語る。それゆえ「この方が汝らに教えるであろう」。では何を語るのか。「私が語るであろうすべてのこと」を、とキリストは言った。『語るであろう』は未来のことである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.12.6

6

De quo futuro? Non eo quod nunc, sed eo quod est post ascendere ad patrem. Et si iste paracletus veniens a Deo in nomine Christi, illa docet quae dicit Jesus: ipse ergo Jesus, an ipse alter Jesus? an ipso altero paracleto, hoc est, Spiritu sancto inest Jesus, sicut in ipso Deus?

PL 8, 1047B

いかなる未来のことか。今のことではなく、父のもとに上った後のことである。もしこのパラクレートスが、キリストの名によって神から来る者として、イエスが語ることを教えるのであれば、この方はイエスご自身であるのか、それとも別のもう一人のイエスであるのか。それとも、もう一人のパラクレートス、すなわち聖なる霊のうちに、ちょうど神がこの方のうちにあるように、イエスが内在しているのか。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.12.7

7

Ista hac serie tribus existentibus, et unum sunt tria, et ὁμοούσιον: quippe dicente Christo (Joan. XIV, 28) : Eo et venio ad vos: a Deo alius dabitur vobis paracletus, qui quaecumque habet, a me habet, et quaecumque habet pater, tradidit mihi omnia.

PL 8, 1047B

三者がこの順序で実在するので、三者は一つであり、ホモウシオスである。すなわちキリストがこう言われるとおりである(ヨハネ14:28)、「私は去って、また汝らのもとに来る。神からもう一人のパラクレートスが汝らに与えられるであろう。この方が持つものはすべて私から持ち、父が持つものはすべて、父は私にすべてを渡された」。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.12.8

8

Etenim omne mysterium hoc est, pater inoperans operatio, filius operans operatio, id est quod est regenerare: sanctus autem Spiritus operans operatio in quod est regenerare.

PL 8, 1047B

まさにすべての秘義はこれである――父は働かない働きであり、子は働く働き、すなわち再生させるという働きであり、聖なる霊は再生させることにおいて働く働きである。