Adversus Arium Libri Quatuor 1.17.1
Sed ista rursus sufficiunt nobis quae dicta sunt in Evangeliis. Quod Christus Dei filius ipse Salvator dicit (Matth. XXII, 43, 46) : Quomodo dicunt Christum filium David esse, et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis?
PL 8, 1050C福音書において語られたこれらのことは、我々にはこれで十分である。キリストが神の子であることは、救い主ご自身がこう言われるとおりである(マタイ22:43、46)――どうして人々はキリストをダビデの子と言うのか。ダビデ自身が詩篇の書でこう言っているではないか――主は我が主に言われた、私の右に座れ、と。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.17.2
David ergo Dominum vocat, et quomodo filius ejus? In isto Christum et antequam esset in carne mea, et spiritum Dei esse, et Deum esse ipse haec demonstrat.
PL 8, 1050Dそれゆえダビデは主と呼んでいるのに、いかにしてこの方の子であろうか。この箇所において、キリストが肉のうちにある〔底本は in carne mea。mea は文法的に浮いており、本文が崩れているらしい。訳では取らなかった〕以前から存在していたこと、また神の霊であること、また神であることを、この方ご自身が示しているのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.17.3
Videamus igitur et Apostolum, dicit enim de Christo ad Romanos: Quoniam Deus est Christus (Rom. II, 5) in diem irae et revelationis justi judicii Dei. Sine dubio hoc de Christo: ipse enim judicabit: quoniam apud Deum τὸ μὴ ὂν nihil est.
PL 8, 1050Dそれでは使徒も見よう。ローマ人へ、キリストについてこう言っている――キリストは神である(ローマ2:5)、怒りの日、神の正しい裁きの現れの日のために、と。疑いなくこれはキリストについてである。この方こそが裁くからである。神のもとには、メー・オン(存在しないもの)は何もないからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.17.4
Exemplum de Genesi inducit Paulus (Rom, IV, 17): Quia patrem multarum gentium posui te ante eum cui credidisti Deo, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt tanquam sint.
PL 8, 1050Dパウロは創世記からの例を引く(ローマ4:17)――私はお前を多くの国民の父と定めた、お前が信じたその神の前で、死者を生かし、存在しないものを存在するもののように呼ばれる神の前で、と。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.17.5
Quoniam Spiritus Dei Spiritus Christi, et idem Spiritus sanctus (Rom. VIII, 9) : Vos vero non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis: si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ipsius.
PL 8, 1050D神の霊がキリストの霊であり、同じ聖なる霊であることは(ローマ8:9)、「汝らは肉のうちにではなく、霊のうちにいる、もし神の霊が汝らのうちに住んでいるなら。しかし、もしキリストの霊を持たない者があれば、その者はこの方のものではない」。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.17.6
Totius mysterii virtus in baptismo est, ejus potentia in accipiendo spiritu. Hoc si ita est, dictum est: vos in spiritu estis: quem sanctus Spiritus dedit vobis. Qui iste est Spiritus, adjunxit: Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Quis est iste?
PL 8, 1051Aすべての秘義の力は洗礼にあり、その可能態は霊を受けることにある。もしそうであるなら、こう言われている、「汝らは霊のうちにいる、聖なる霊が汝らに与えたその霊のうちに」。この霊が何であるかについて、付け加えて言う、「もし神の霊が汝らのうちに住んでいるなら」。この霊とは誰か。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.17.7
Si quis autem spiritum Christi non habet. Idem ergo Dei spiritus et Christi spiritus. In quo et illud perspiciendum, quod idem est spiritus Christi, quod ipse Christus. Sequitur enim (Rom. VIII, 10) : Si autem Christus in vobis ). Unde et spiritus Dei, Deus.
PL 8, 1051A「もしキリストの霊を持たない者があれば」。それゆえ神の霊とキリストの霊とは同じである。ここでまた見て取るべきは、キリストの霊はキリストご自身と同じである、ということである。すなわち続けてこう言われるからである(ローマ8:10)、「もしキリストが汝らのうちにおられるなら」。それゆえ神の霊は、神なのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.17.8
Una igitur substantia, quia idem spiritus: sed in tribus, ὁμοούσιον igitur. Unde non similis substantia, quia idem spiritus: nec tamen idcirco passiones eaedem et in patre, quia unus spiritus: in duobus enim tantum velut passiones, quia jam progressi spiritus sunt.
PL 8, 1051Aそれゆえ実体は一つである、霊が同じだからである。しかし三者のうちにあり、それゆえホモウシオスである。それゆえ、類似の実体ではない。霊が同じだからである。とはいえ、霊が一つであるからといって、父においても同じ受苦があるわけではない。というのも、いわば受苦と呼べるものは二者においてのみあるのであり、それは子と霊とがすでに父から進み出た者だからである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。