マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput VIII 第I巻 第VIII章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1044B · 11 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.8.1

1

Sed ista. Et iterum quod ipse Christus, qui filius patris, et ipse est Spiritus sanctus (Joan. VII, 37, 38) : Jesus stabat, et clamabat: Si quis est qui sitit, veniat et bibat.

PL 8, 1044B

以上はこれで良い。さらに、父の子であるキリストご自身が、聖なる霊でもあることについて(ヨハネ7:37-38)――イエスは立って叫ばれた、渇く者があれば、来て飲むがよい、と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.8.2

2

Qui credit in me, quemadmodum dixit scriptura, flumina ex ventre ipsius manant aquae viventis. Est illud quidem dictum de illo qui accipit spiritum; qui accipiens spiritum efficitur venter, effundens flumina aquae viventis.

PL 8, 1044B

私を信じる者は、聖書が言ったとおり、その腹から生ける水の川が流れ出るであろう、と。これは霊を受ける者について言われたことである。霊を受ける者は腹となり、生ける水の川を注ぎ出すのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.8.3

3

Dat autem hunc spiritum Christus; dat et aquam viventem, ut ipse dicit, scriptura de spiritu dixit istud.

PL 8, 1044B

この霊を与えるのはキリストである。生ける水も与える、この方自身が言うとおりである。聖書はこれを霊について言ったのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.8.4

4

Venter igitur qui accipit spiritum, et ipse spiritus venter, a quo manant flumina aquae viventis: sicut scriptura dicit (Ibid. 39) : Hoc autem dixit de spiritu quem futuri erant accipere credentes in ipsum: nondum enim spiritus erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

PL 8, 1044C

それゆえ霊を受ける腹があり、その霊自身が腹でもある。そこから生ける水の川が流れ出る。聖書が言うとおりである(同39節)――これは、この方を信じる者たちが受けようとしていた霊について言われたのである。イエスがまだ栄光を受けておられなかったので、霊はまだ与えられていなかったからである、と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.8.5

5

Sed rursum iterum flumina spiritus, venter autem ex quo flumina Jesus; Jesus enim est spiritus. Jam ergo Jesus venter de quo flumina spiritus.

PL 8, 1044C

しかしまた、川は霊であり、その川が流れ出る腹はイエスである。イエスは霊だからである。したがってイエスは、そこから霊の川が流れ出る腹なのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.8.6

6

Sicuti enim a gremio patris, et in gremio filius; sic a ventre filii spiritus; ὁμοούσιον ergo tres; et idcirco in omnibus unus Deus. Quod non sit ex mundo (Joan. VIII, 3) : Ego sum lumen mundi; propter ipsum enim vivit mundus, ac vivet quamdiu obedierit ei.

PL 8, 1044C

父の懐から、また懐のうちに子があるように、子の腹から霊がある。それゆえ三者はホモウシオス(同一実体)であり、それゆえすべてにおいて唯一の神である。この方が世から出たのではないことは(ヨハネ8:3)――私は世の光である、と。世はこの方のゆえに生き、この方に従う限り生きるであろう。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.8.7

7

Quod omnes tres spiritus, jam dixit (Joan. IV, 24) : Deus spiritus est. Et dicentibus quibusdam (Joan. VIII, 19) : Ubi est pater tuus? dixit: Neque me nostis, neque patrem meum: Si me sciretis, scire possetis et patrem meum.

PL 8, 1044C

三者すべてが霊であることは、すでに言われている(ヨハネ4:24)、「神は霊である」。ある者たちが(ヨハネ8:19)「お前の父はどこにいるのか」と言ったとき、この方は言った、「汝らは私も知らず、私の父も知らない。もし私を知っていたなら、私の父をも知り得たであろう」。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.8.8

8

Spiritus autem sanctus Spiritus manifeste; ista autem omnia et pater, et ex patre: ὁμοούσιον ergo. Non enim spiritus ut alii: illi enim a Deo, non ex Deo: ὁμοούσιον igitur ista tria.

PL 8, 1044D

聖なる霊は明らかに霊である。しかしこれらすべては父であり、また父から出たものである。それゆえホモウシオスである。この霊は他の霊たちのようではない。彼らは神からのものであって、神から出たものではないからである。それゆえこの三者はホモウシオスなのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.8.9

9

Quod filius verus (Joan. XVI, 27, 28) : Ego enim ex Deo exivi, ut ex gremio patris, et advenio in mundum. Quod antequam in carne esset, erat Christus (Joan. VIII, 56, 58) : Abraham, pater vester, laetabatur ut videret diem meum: et vidit et gavisus est.

PL 8, 1044D

真の子であることは(ヨハネ16:27-28)、「私は神から出た、父の懐から出るようにして、そして世に来た」。肉のうちにある以前からキリストが存在したことは(ヨハネ8:56、58)、「汝らの父アブラハムは、私の日を見ることを喜び、それを見て喜んだ」。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.8.10

10

Et rursus: Ante Abraham ego sum. Quod non homo (Joan. IX, 5) : Cum sum in mundo, lumen sum mundi. Quis autem dedit caeco visum? homo? impossibile: et ego, quod filius Dei (Joan., IX, 35-37) : Tu credis in filium Dei?

PL 8, 1044D

さらに――アブラハムが生まれる前から、私はある、と。単なる人間ではないことは(ヨハネ9:5)――私が世にいる間は、私は世の光である、と。しかし誰が盲人に視力を与えたのか。人間であろうか。それはあり得ない。私自身である。神の子であることは(ヨハネ9:35-37)――お前は神の子を信じるか、と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.8.11

11

Respondit ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Dixit ipsi Jesus: Et vidisti eum, e t qui loquitur tecum, ipse est. Quod ex eadem substantia et potentia (Joan. X, 30) : Ego et pater unum sumus. Et rursus (Joan. XIV, 10, 11) : Pater in me, et ego in ipso.

PL 8, 1045A

彼は答えた――主よ、それは誰でしょうか、私が彼を信じることができるように。イエスは彼に言った――お前はすでに彼を見ている。お前と語っている者、それがその人である、と。同一の実体と可能態から出ていることは(ヨハネ10:30)――私と父とは一つである、と。さらに(ヨハネ14:10-11)――父は私のうちにあり、私は父のうちにある、と。