マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput XXXIX 第I巻 第XXXIX章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1070B · 8 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.39.1

1

Sed nunc dimittamus. Quid vult nos intelligere, quod Deus causa qui sit, et praepotens, et praeprincipium potentiae, ipse fecit omnia, cum filius facit? et si pater in filio, et filius in patre, ipse in filio facit, quae filius fecit; et (Joan. V, 19) quae pater facit, filius facit indifferenter: igitur aut patri, aut filio dantur omnia, sive operationes, sive requies: in altero enim ad alterutrum, et nihil alterum, quod in uno alterum.

PL 8, 1070B

しかし今はこの点を措こう。神が原因であり、力に勝る者であり、可能態に先立つ根源であって、彼自身が万物をなしたということ——それは子がなす時にも——は、我々に何を知解させようとしているのか。もし父が子のうちにあり、子が父のうちにあるなら、彼は子のうちにあって、子がなしたことをなす。(ヨハネ5:19)父がなすことを、子も区別なくなす。したがって万物は、父に与えられようと子に与えられようと変わりはない——働きにせよ、休息にせよ。一方のうちにあって互いへと向かっており、一方のうちに他方があるのだから、何ひとつ別のものではないからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.39.2

2

Et idcirco unum solum, et nihil alterum, sed subsistentia propria et pater et filius est, ab una ex patre substantia.

PL 8, 1070C

それゆえ、ただ一つであって他のものはなく、父も子もそれぞれ固有の自存を持ちながら、父からの一つの実体から出ている。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.39.3

3

Filius autem, hoc est, λόγος, activa potentia est, et quae faciat, et quae vivificet, et sit intelligentialis: omnia igitur justa et generat, et facit secundum vitam, et regenerat secundum intelligentiam veritatis et Dei, quam dat Jesus omnibus λόγος cum sit, omnium et intellectuum, et universaliter omnium quae sunt.

PL 8, 1070C

しかるに子、すなわちロゴスは、能動的可能態であり、なすものであり、生かすものであり、知解する性質のものである。それゆえ彼は万物を正しく生み、生命に従ってなし、真理と神との知解に従って再生させる。それをイエス——万物のロゴスであり、あらゆる知性のもの、また普遍的に存在するすべてのもののロゴス——が万人に与える。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.39.4

4

Si igitur iste generat, et iste regenerat omnia, iste subjicit omnia, non solum homines, sed et ut dicit Paulus, omnem principatum et omnem potentiam; numquid ista ut homo, an ut λόγος?

PL 8, 1070C

したがって、もし彼が万物を生み、また万物を再生させ、万物を服させるならば——人間だけでなく、パウロが言うようにあらゆる支配とあらゆる勢力をも——それは人としてか、それともロゴスとしてか。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.39.5

5

Etenim ipsum subjicere non temporis solum ejus ex quo de Maria filius, sed et ante, et postea.

PL 8, 1070C

実に、服させるという行為自体は、彼がマリアから生まれた時からのものだけではなく、それ以前にも、それ以後にもある。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.39.6

6

Si enim diluvium factum est, si Sodoma et Gomorrha incensa, si haec et talia multa facta sunt, si in praesentia prima triumphat inimicos in semetipso, si in secunda praesentia novissimus inimicus evacuabitur mors; filius λόγος facit ista, sed potentia paterna.

PL 8, 1070C

というのは、もし洪水が起こり、ソドムとゴモラが焼かれ、これらや類したことが多くなされ、最初の到来において彼自身のうちで敵を打ち破り、第二の到来において最後の敵である死が滅ぼされるのだとすれば、これらをなすのはロゴスなる子であるが、それは父の可能態によってである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.39.7

7

Facit igitur omnia spiritus spiritualia, tunc et ipse subjicietur Deo, subjicienti ei omnia: evacuatis enim omnibus, requiescit activa potentia, et erit in ipso Deus secundum quod est esse, et secundum quod est quiescere: in aliis autem omnibus spiritualiter, secundum suam et potentiam et substantiam.

PL 8, 1070D

こうして霊が万物を霊的なものとし、その時、彼自身もまた、万物を彼に服させる神に服させられる。万物が無にされたとき、能動的可能態は休息し、神は彼自身のうちに、存在することに即して、また静止することに即して存在するであろう。他方、他のすべてのもののうちには、霊的な仕方で、自らの可能態と実体とに即して存在するであろう。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.39.8

8

Et hoc est (I Cor. XV, 28) , ut sit in Deus omnia in omnibus: non enim omnia in unoquoque, sed Deo existente in omnibus, et ideo omnia erit Deus, quod omnia erunt Deo plena.

PL 8, 1070D

そしてこれが(一コリント15:28)「神が万物のうちにすべてとなるように」ということである。すなわち、万物がそれぞれのもののうちにあるというのではなく、神が万物のうちに実在することによってであり、それゆえ神が万物となるのは、万物が神で満たされるであろうからである。