Adversus Arium Libri Quatuor 1.26.1
Si igitur omnia unum, quippe in substantia, multo magis Deus et filius, non solum insubstantiatum, sed consubstantiatum.
PL 8, 1059Bゆえに、もし万物が一であるならば――まさに実体において――、まして神と子とはなおさらそうであり、単に実体を分かち持つのみならず、実体を共にするものである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.26.2
Insubstantiata enim sunt omnia ὄντα in Jesu, hoc est, ἐν τῷ λόγῳ sicuti dictum est: Omnia in isto sunt condita (Coloss. I, 16) : ὁμοούσια autem ista non sunt.
PL 8, 1059Bというのも、存在するものはすべて、イエスのうちに、すなわちロゴスのうちに実体を分かち持っているからである。「万物はこの方のうちに造られた」と言われているとおりである(コロサイ1:16)。しかしそれらはホモウシオスではない。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.26.3
Non enim quasi οὐσία est illud primum esse quod est Deus, neque autem ut substantia imago, quod est filius, sed simul solum istorum, quod est esse divinitatis ad causam, est esse iis quae sunt: sola igitur ὁμοούσια Deus λόγος, ad Timotheum prima: Etenim confidenter magnum quoddam est pietatis mysterium, quod manifestatum est in carne, justificatum in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est gentibus, creditum in mundo, receptum in gloria (I Tim. III, 16) .
PL 8, 1059Cというのも、神であるあの第一の「存在すること」は、あたかも一つのウーシアであるかのようなものではなく、また子であるところの像も実体であるようなものではなく、ただこの両者に共通するもの、すなわち原因に向かう神性の「存在すること」だけが、存在するものどもにとっての「存在すること」だからである。ゆえに神とロゴスだけがホモウシオスである。テモテ前書に言う。「まことに確信をもって言うが、敬虔の神秘は大いなるものである。それは肉において顕され、霊において義とされ、天使たちに現れ、異邦人に宣べ伝えられ、世において信じられ、栄光のうちに受け入れられた」(一テモテ3:16)。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.26.4
Hoc non est de prima generatione sed de secunda: hoc enim est magnum mysterium, quod Deus exinanivit semetipsum cum esset in Dei forma; deinde quod passus est, primum in carne se esse, et humanae generationis fatum habere, et in crucem tolli.
PL 8, 1059Cこれは第一の生成についてではなく、第二の生成についてである。というのも、大いなる神秘とは、神が神の形相において存在しながら自らを空しくしたということ、そしてその後、まず肉のうちに存在することとなり、人間としての生成の定めを負い、十字架に上げられたという受苦のことだからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.26.5
Non autem fierent ista mirabilia, si fuissent illae aut ex homine solum, aut ex nihilo, aut ex Deo secundum facturam. Quid enim exinanivit, si non erat antequam esset in carne? Et quid erat, quod dixit aqualis Deo?
PL 8, 1059Cもしそれらのことが、単なる人間からのものであったり、無からのものであったり、あるいは神から造られたものとしてのものであったりしたなら、これらの驚くべきことは起こらなかったであろう。というのも、もし肉のうちに存在する以前に存在していなかったなら、いったい何を空しくしたのか。そして、彼が神と等しいと言われたとき、彼は何であったのか。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.26.6
Aequalis autem quomodo, qui ex nihilo factura esset? Idcirco ergo magnum mysterium, quod manifestatum est in carne.
PL 8, 1059Dもし彼が無から造られたものであったなら、どうして等しくありえようか。それゆえ、肉において顕されたということこそ、大いなる神秘なのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.26.7
Fuit ergo antequam esset in carne, sed manifestatum dixit in carne: intelligibiliter enim erat et intellectualiter; sensibiliter autem et incarnaliter tunc manifestatus est.
PL 8, 1059Dゆえに彼は肉のうちに存在する以前に存在していたが、パウロは「肉において顕された」と言った。というのも、彼は知解されうる仕方で、また知性的な仕方で存在していたのであり、感覚的な仕方で、また肉的な仕方でそのとき顕されたのだからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.26.8
Potentia enim τοῦ λόγου juxta suam substantiam vitae est, semper substantia, secundum quod vita, et vivefacit, et revivefacit, et non permittit esse in morte quaecumque vivefacit.
PL 8, 1059Dというのも、ロゴスの可能態は、その実体に即して生命であり、生命であるかぎりにおいて常に実体であって、それは生かし、生き返らせ、自らが生かすものが死のうちにとどまることを許さないからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.26.9
In prima igitur motione omnia in vitam adduxit, et ista est descensio τοῦ λόγου, quod quoniam a patre exiens, iis qui in coelis sunt, et Angelis, aut thronis, vel gloriis, et hujusmodi quae sunt, dedit suam propriam vitam potentia patria: λόγος enim omnium est, per quem facta sunt omnia.
PL 8, 1059Dゆえに、第一の運動において、彼は万物を生命へと導いた。これがロゴスの降下であって、それは、彼が父から出て、天にあるもの、天使たち、あるいは座、あるいは栄光、その他このようなものどもに、父の可能態によって、自らに固有の生命を与えたということである。というのも、ロゴスは万物のロゴスであり、それを通して万物が造られたからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.26.10
Et rursus, quod non esset vivefacere, nisi esset materia ad potentiam vivefaciendi, effecta est materia mortua naturae, quae vivefacta suas militias emisit vivificatione divina, et corrupit hominem, sed λόγος, vita perfecta complevit mysterium, et apparuit in materia, hoc est in carne et in tenebris.
PL 8, 1060Aさらに、生かす可能態に対する質料がなければ生かすということもなかったであろうから、本性上死んだ質料が造られた。その質料は、生かされると、神的な生命づけによって自らの軍勢を送り出し、人間を堕落させた。しかしロゴス、完全な生命は神秘を成就し、質料のうちに、すなわち肉と闇のうちに現れたのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.26.11
Quomodo enim erat possibile apparere quod fuisset, nisi in carne, hoc est, in sensu appareret?
PL 8, 1060Aというのも、もし肉において、すなわち感覚のうちにおいて現れるのでなければ、かつて存在していたものが現れるということが、いったいどうして可能であったろうか。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.26.12
Omnia ergo effectus λόγος, et in omnibus, et genuit omnia, salvavit, et regnavit, vita aeterna existens in spiritu: Ergo justificatus est, apparuit Angelis, veniens ergo praedicatus est gentibus.
PL 8, 1060Aゆえにロゴスは万物となり、すべてのもののうちにあって、万物を生み、救い、統べ治め、霊において永遠の生命として存在する。ゆえに彼は義とされ、天使たちに現れ、来たりて異邦人に宣べ伝えられたのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.26.13
Fuit igitur antequam veniret: Creditus est in mundo, sic enim et Isaias fatetur prophetans: Laboravit Aegyptus, et mercimonia Aethiopium et Sabaim: Viri altissimi in te ambulabunt, et tibi erunt servi, et retro te sequentur ligati manicis, et te venerabuntur et te precabuntur, quod in te Deus est, et non est Deus extra te: tu es enim Deus, et non sciebamus, Deus Israel (Isa. XLV, 14) .
PL 8, 1060Bゆえに彼は来る以前にすでに存在していた。「世において信じられた」とあるが、イザヤも預言してこう告白しているとおりである。「エジプトは労した。エチオピアとサバの商いと、いと高き人々とは、汝のうちを歩み、汝の僕となり、手枷をかけられて汝の後に従い、汝を崇め、汝に祈るであろう。汝のうちに神がおられ、汝のほかに神はないからである。まことに汝は神であり、我々は知らなかった、イスラエルの神よ」(イザヤ45:14)。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.26.14
Praedicatus ergo in mundo, receptus in gloria divinitatis et ab initio, et initio, et postea, et semper ab aeternis, et in saecula saeculorum. Amen.
PL 8, 1060Bゆえに彼は世において宣べ伝えられ、神性の栄光のうちに受け入れられた。初めからも、初めにも、その後にも、そして永遠より常に、世々にわたって。アーメン。