Adversus Arium Libri Quatuor 1.22.1
Secundum ista ergo aequalis Deo existit Christus. Non enim dixit similis Deo, quod non significat substantiam, sed in substantia alterum quid, ad similitudinem juxta accidens, sicuti secundum similitudinem homo ad Deum, alia cum sit Dei, alia hominis substantia.
PL 8, 1055Dゆえに、これらのことに従えば、キリストは神と等しく存在する。パウロは「神に似ている」とは言わなかった。それは実体を示すのではなく、実体のうちにあるある別のもの、すなわち付帯性にかたどった似姿を示すからである。ちょうど、人間が似姿にかたどって神に似ているというときのように、神の実体と人間の実体とは別のものだからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.22.2
Ex hoc nefas est dicere hominem aequalem esse Deo. Si igitur Christus forma est Dei, forma autem substantia est, id ipsum enim forma et imago: est autem forma et imago Dei λόγος, et semper λόγος ad Deum, ὁμοούσιος λόγος Deo, ad quem et in principio, et semper est λόγος.
PL 8, 1055Dこのことから、人間が神に等しいと言うことは不敬である。ゆえに、キリストが神の形相であるなら、そして形相が実体であるなら――形相と像は同一のものだからである――、神の形相であり像であるのはロゴスであり、ロゴスは常に神に向かってあり、ロゴスは神とホモウシオスであって、初めからも常にその方に向かってロゴスとしてある。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.22.3
Esse autem imaginem et substantiam, et simul cum substantia, quod ὁμοούσιον dicitur, ex hoc manifestum. Dixit enim Apostolus: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Numquid enim formam solum accepit hominis, non et substantiam hominis?
PL 8, 1055D像であることが実体であること、そして実体と共にあることであり、それがホモウシオスと呼ばれるゆえんは、このことから明らかである。すなわち使徒は「自らを空しくして、僕の形相を受けた」と言った。まさか人間の形相だけを受けて、人間の実体を受けなかったわけではあるまい。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.22.4
Induit enim et carnem, et in carne fuit, et passus est in carne, et hoc est mysterium, et hoc quod salutare sit nobis. Si igitur exinanivit se ipsum, et Christus exinanivit se ipsum et antequam in carne esset, fuit Christus.
PL 8, 1056Aというのも、彼は肉をまとい、肉のうちに存在し、肉において苦しみを受けたのであり、これこそが神秘であり、これこそが我々にとって救いとなることだからである。ゆえに、彼が自らを空しくしたのであれば、そしてキリストが自らを空しくしたのであれば、肉のうちに存在する以前にすでにキリストは存在していたのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.22.5
Et si fuit ante istud, quoniam se ipsum exinanivit, ipse induit carnem. Quare enim se exinanivit, si, ut dicis, o Marcelle, aut Photine, assumpsit hominem quasi quartum esset?
PL 8, 1056Aそしてもし彼がそれ以前に存在していたのであれば、自らを空しくしたのであるから、彼自身が肉をまとったのである。マルケッルスよ、あるいはフォティヌスよ、お前の言うように、あたかも第四の者であるかのように人間を身に受け取ったのだとすれば、彼は何のために自らを空しくしたのか。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.22.6
Oportebat enim λόγον qui esset manere, assumere hominem, et modo quodam inspirare spiritum ad actiones. Sed dixit, exinanivit se ipsum. Recte: qui habebat induere hominem.
PL 8, 1056Aもしそうならば、存在し続けるはずのロゴスが人間を身に受け取り、ある仕方でその働きへと霊を吹き込めばよかったはずである。しかし彼は「自らを空しくした」と言った。それは正しい。まさに人間をまとおうとしていた者だからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.22.7
Quid igitur est, exinanivit se? universalem λόγον non esse universalem in eo quod est esse λόγος, carnis, et fieret caro. Non igitur assumpsit hominem, sed factus est homo.
PL 8, 1056Aでは「自らを空しくした」とはどういうことか。それは、普遍的なロゴスが、肉のロゴスであるという「存在すること」において普遍的なものでなくなり、肉となったということである〔「普遍的なロゴス」(universalem logon)以下の構文は崩れており、別の解もありうる〕。ゆえに彼は人間を身に受け取ったのではなく、人間となったのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.22.8
Est igitur forma substantia, cum substantia, in qua est forma, ὁμοούσιος igitur formae substantiae principali, et potentialiter priori, quod ista praestat formae esse, et in substantiam esse, et semper simul esse: sine enim altero alterum non est.
PL 8, 1056Bゆえに、形相は実体であり、形相が宿るところの実体と共にある。ゆえに、形相は、原初の実体であり可能態において先立つものと、ホモウシオスである。というのも、その実体こそが、形相に「存在すること」を、また実体のうちに存在することを、そして常に共に存在することを与えるからである。一方なくして他方はないのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.22.9
Secundum igitur quod forma a substantia, substantia est forma quae sit substantiae, istud Dei filius est. Quod forma substantia, quod autem semper substantia cum forma, semper pater, semper filius ad patrem, hoc est, λόγος ad Deum, hoc autem semper.
PL 8, 1056Bゆえに、形相が実体から出るという点において、実体に属するその形相こそが実体そのものなのであり、これが神の子である。形相が実体であること、そして実体が常に形相と共にあることから、常に父があり、常に子は父に向かってある。すなわちロゴスは神に向かってあり、しかもそれは常にである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.22.10
Sed quoniam ista forma substantia est, quae imago est, et λόγος est, quem filium Dei esse dicimus, secundum quod λόγος est omnium quae sunt, λόγος est.
PL 8, 1056Bしかし、この形相は実体であり、それは像であり、ロゴスであって、我々がそれを神の子であると言うところのものである。ロゴスが存在するすべてのもののロゴスであるという点において、それはロゴスなのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.22.11
Universalis enim λόγος filius Dei est cujus potentia proveniunt, et procedunt in generationem omnia, et consistunt.
PL 8, 1056Bというのも、普遍的なロゴスは神の子であり、その可能態から万物が発出し、生成へと進み出て、成り立つからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.22.12
Ipsius ergo potentia, procedens et simul existens cum patre, facit omnia et generat, et ipsa haec potentia in eo quod est ei praecedere, quae quidem actio dicitur, ipsa patitur si quid patitur, juxta materias et substantias, quibus praestat proprium ad id, quod est illis esse, inversabili et impassibili existente universali λόγῳ qui semper est ad patrem, et ὁμοούσιος.
PL 8, 1056Cゆえに、その方の可能態は、進み出て父と共に存在しながら、万物を造り、生む。そしてこの可能態は、それが前へ進み出るという点において――これがまさに現実態と呼ばれるのだが――、もし何かを被るとすれば、自ら被るのである。それは、この可能態が、それぞれにとって「存在すること」であるものに固有のものを与えるところの質料や実体に応じてのことであって、普遍的なロゴス自体は、常に父に向かってあり、ホモウシオスであるものとして、転変することなく、受苦することなく存在し続けるのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.22.13
Et idcirco de filio dicitur, quod est impassibilis et passibilis, sed in progressu passio, maxime autem in extremo progressionis, hoc est, cum fuit in carne: illae enim passiones non dicuntur, generatio a patre, motus primus, et creatorem esse omnium: ista enim substantialia cum sint, magis autem substantiae: λόγοι enim existentium juxta potentiam substantiae sunt ipsorum: non igitur passiones.
PL 8, 1056Cそれゆえ子については、受苦することなくかつ受苦するものであると言われるが、受苦は進み出ることのうちにあり、とりわけ進み出ることの最終段階、すなわち肉のうちに存在したときにこそある。というのも、父からの生成、第一の運動、万物の創造者であることは、受苦とは呼ばれないからである。これらは実体的なものであり、むしろ実体そのものだからである。というのも、存在するものどものロゴスは、可能態においてそれら自身の実体だからである。ゆえにそれらは受苦ではない。