Adversus Arium Libri Quatuor 4.33.1
Haec viris fidelibus satis probata sunt, et ante carnem fuisse, et in carne eumdem filium fuisse, illum qui ante saecula est genitus, illum qui ascendit in coelum, et inde descendit, illum qui nobis de coelo panis est: illum qui in carne dicit (Joan. XVII, 5) : Redde mihi, pater, honorem meum, quem habui apud te: utique supra coelos, et ante carnem, illum: λόγος est, et (Joan. I, 13) in principio λόγος, et juxta Deum λόγος, et qui λόγος Deus est, et per quem λόγον facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil; illum (Joan. I, 9) qui illuminat hominem in hunc mundum venientem; illum (Joan. I, 14) qui λόγος caro factus est.
PL 8, 1137Aこれらのことは、信ある人々に十分に証明されている、すなわち、〔子が〕肉以前にも在り、肉においても同じ子として在ったこと、世々の前に生まれた彼、天に昇り、そこから降った彼、我々にとって天からのパンである彼、肉にあって「父よ、汝のもとで持っていた私の栄誉を、私に返してください」(ヨハネ17:5)と言う彼——確かに天を超え、肉に先立つ彼——、これがロゴスである。そして(ヨハネ1:13)「初めにロゴスがあった」〔引用はヨハネ1:1–3 に当たり、底本の引用箇所表示は食い違っている〕、「ロゴスは神と共にあった」、「ロゴスは神であった」、「そしてこのロゴスによってすべてのものが造られ、これなしには何も造られなかった」、この世に来る人を照らす彼(ヨハネ1:9)、ロゴスであって肉となった彼(ヨハネ1:14)である。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.33.2
Audisti in principio, λόγος, audisti quod λόγος ipse caro factus est: audi quod ipse Dei filius sit, et de patre genitus, sit illa quam diximus supra generatio.
PL 8, 1137Aお前は「初めに、ロゴスが」と聞いた。お前は、ロゴス自身が肉となったと聞いた。〔今度は〕彼自身が神の子であり、父から生まれたのであり、上で我々が述べたあの生成があるということを聞くがよい。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.33.3
Dicit evangelista (Joan. I, 18) : Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus solus filius, qui est in sinu patris. Melius autem dicemus gremio. Graeci ἐν κόλπῳ id est in gremio.
PL 8, 1137B福音史家は言う(ヨハネ1:18)、「神を見た者はいまだかつて誰もいない。ただ、父の懐にいる独り子だけが〔見た〕」と。しかし、我々はむしろ「膝」と言うほうがよいであろう。ギリシア人は「エン・コルポー」、すなわち「膝に」と言う。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.33.4
Sed vel hoc verbum, vel illud significat et genitum filium, quod est foris esse, tamen cum patre esse, cum dictum est: Qui est in sinu patris. Omnibus lectionibus ita esse diligens et fidelis quaesitor intelliget.
PL 8, 1137Bしかし、この語であれ、あの語であれ、生まれた子を意味している、すなわち、外に在りながらも、父と共に在るということを。「父の懐にいる者」と言われるときのことである。あらゆる読み方において、このようであることを、注意深く忠実な探究者は理解するであろう。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.33.5
Jam vero Spiritum sanctum alio quodam modo ipsum esse Jesum Christum occultum, interiorem, cum animis fabulantem, docentem ista, intelligentiasque tribuentem, et a patre per Christum genitum, et in Christo: quippe cum unigenitus filius Christus sit, multis nos libris exposuimus; et quod exemplis plurimis approbavimus, satis clarum est.
PL 8, 1137Bさて、聖なる霊が、ある別の仕方において、隠れた、内的なイエス・キリストご自身であり、もろもろの魂と語らい、これらのことを教え、もろもろの知解を授け、父から、キリストを通して生まれ、キリストのうちに在る者であること——キリストが独り子であるのだから——について、我々はすでに多くの書物で論じてきた。そして多くの実例によって我々が証明してきたことは、十分に明らかである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.33.6
Hoc modo atque hac intelligentia ut pater et Deus cum filio ὁμοούσιον, et filius quod ipse vita est cum eo.
PL 8, 1138Aこの仕方、この知解によって、父なる神は子とホモウシオスであり、子もまた、それ自身が生命であるという点で、父と〔ホモウシオスで〕ある。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.33.7
Quia autem ipse intelligentia est Christus, et Spiritus sanctus ὁμοούσιον intelligitur: unde juncto patri filioque accepto, quod sit idem quod Spiritus sanctus, eo quidem modo, quo filius idem est quod pater; ita tamen, ut quomodo pater et filius unum cum sint, sic tamen Pater sit etiam filius, existentia unusquisque sua, sed ambo una eademque substantia: sic Christus et Spiritus sanctus cum ambo unum sint, existit tamen Christus sua existentia, et Spiritus sanctus sua: sed ambo una substantia, ex quo omnes, id est, tota Trinitas una, atque eodem modo juncto patre cum filio, filioque cum Spiritu sancto.
PL 8, 1138Aしかし、キリスト自身が知解であるから、聖なる霊もホモウシオスであると知解される。それゆえ、父と結び合わされた子が受け取られるとき、〔子は〕聖なる霊と同一であるということになる。それはちょうど子が父と同一であるのと同じ仕方でである。ただし、父と子とが一つでありながらも、なお父は〔父として〕在り、子もまた〔子として〕在って〔sic tamen Pater sit etiam filius は語順が不自然で、父も子もそれぞれ在る、の意と取った〕、おのおのが自らに固有の実在によって在り、しかし両者は一つの同一の実体である、というようにである。同様に、キリストと聖なる霊も、両者が一つでありながら、キリストは自らの実在によって実在し、聖なる霊も自らの実在によって実在する。しかし両者は一つの実体である。ここから、すべて、すなわち三位一体の全体が一つであり、同じ仕方で、父が子と結び合わされ、子が聖なる霊と結び合わされる。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.33.8
Atque ista ratione patre cum Spiritu sancto per Christum juncto, singulis quidem existentibus unum, omnis Trinitas sit, atque existet illud ὁμοούσιοσ, cum sit omnibus una eademque simul ex aeternitate substantia.
PL 8, 1138Bそしてこの仕方によって、父がキリストを通して聖なる霊と結び合わされ、おのおのは確かにそれぞれ実在しながらも、三位一体の全体は一つであり、あのホモウシオスが実在するであろう。すべてにとって、永遠より同時に一つの同一の実体があるのだから。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.33.9
Haec nobis salus est, haec liberatio, haec totius hominis plena salvatio, sic patrem omnipotentem Deum credere, sic Jesum Christum filium, sic Spiritum sanctum. Amen.
PL 8, 1138Bこれこそが我々にとっての救いであり、これが解放であり、これが人間全体の完全なる救済である——このように全能なる父なる神を信じ、このようにイエス・キリストなる子を、このように聖なる霊を〔信じること〕。アーメン。