マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber IV, Caput XI 第IV巻 第XI章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1121A · 7 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 4.11.1

1

Unde carens eo quod est aliquid esse, etiam esse suum tenet, ut recte nullo modo esse dicitur.

PL 8, 1121A

それゆえ、何かであるということを欠くものは、自らの存在をさえ、正しくは決して「存在する」とは言われないような仕方でしか保っていない。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.11.2

2

At nunc comprehensa et tota, atque in partibus circumsistens, et formata, atque hoc corporata, et ad aliquid esse specie aliqua capta et esse creditur: quia motu vitali, et ab infinito certis lineamentis septa, in sensus certissimos promovetur.

PL 8, 1121A

しかしいま、把握され、全体として、また諸部分において立ち囲われ、形づくられ、また身体化されたものは、何らかの姿によって捉えられて、何かとして存在すると信じられる。というのも、生命の運動によって、また無限のものから確かな輪郭によって区切られて、確実な感覚のうちへと押し進められるからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.11.3

3

Ergo hylica quae sunt, ut esse videantur, facit vis potentiaque vitalis, quae defluens a λόγῳ illo qui vita est, quem dicimus filium, per Archangelos, Angelos, Thronos, Glorias, caeteraque quae supra mundum sunt, primo in corpora, atque αὔλα, naturali sua substantia munda atque puriora cum currit ac labitur, lucem suam majore sui communione patitur, mox in animam fontemque animae gradatim veniens.

PL 8, 1121A

それゆえ、質料的なものが存在するように見えるようにさせるのは、あの生命であるロゴス、すなわち我々が子と言うものから流れ出る、生命的な力と可能態である。それは大天使、天使、王座、栄光たち、その他の世界を超えたものたちを通り、まず物体、そしてアウラ(非質料的なもの)へと、その自然本性の実体において清らかで純粋なものとしてこれらを流れ走り渡るとき、より大きな共有によって自らの光を〔弱めるという〕受苦を被り、やがて段階的に魂へ、また魂の源泉へと至る。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.11.4

4

Quia anima imago τοῦ λόγου est, quasi quadam cognitione majorem defluendi accipit cursum. Et quia in animanda anima properat, fit ei in animanda ejus petulantior appetitus.

PL 8, 1121B

魂はロゴスの像であるがゆえに、いわばある種の認識によって、より大きな流出の経過を受け取る。そして魂は〔ものを〕活かすことに急ぐがゆえに、それを活かすことにおいて、より奔放な欲求が魂に生じる。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.11.5

5

Hinc in hylen mersa, et mundanis elementis, et postremo carnalibus vinculis implicata, corruptioni atque ipsi morti sese miscens, vivendi idolum materiae faecibus praestat.

PL 8, 1121B

ここから、質料に沈み、世俗的な諸元素に、また最後には肉的な束縛に絡め取られ、腐敗と死そのものとに自らを混ぜ合わせて、質料の澱に、生きることの影像を与えるのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.11.6

6

Vivunt ergo cuncta terrena, humida, aerea, ignea, aetherea, coelestia, non λόγῳ illo priore, nec vitae integro lumine, sed propter copulationem hylicam saucia luce vitali, vivunt supra calestia, et magis vivunt, quae ab hyle et a corporeis nexibus recesserunt, ut puriores animae, et Throni, et Gloriae; item Angeli atque ipsi Spiritus, alii ut in alio, id est, in sua substantia vitam habentes: alii ipsa vita sunt: Jesus autem Christus, et sanctus Spiritus: nam et de hoc mox docebimus: simul cum Deo, sed a Deo tamen vita sunt, sed universali vita vivunt, et a se vivunt, et non in altero habentes quod vivunt, sed ut hoc ipsum illis esse sit vivere et vitam esse, et scientiam esse patre tradente, hoc est, principaliter existente eo quod est vivere.

PL 8, 1121B

それゆえ、地に属するもの、湿ったもの、大気に属するもの、火に属するもの、エーテルに属するもの、天に属するものはすべて生きる。しかし、あの先立つロゴスによってでも、生命の完全な光によってでもなく、質料との結合のゆえに傷ついた生命の光によって生きるのである。天上のものの上にあるもの〔底本は calestia。caelestia と読む〕、質料と身体的な結びつきから離れたものは、より純粋に生き、いっそう生きる。清らかな魂たち、また王座たち、栄光たちのように。同じく天使たちや霊たち自身も、あるものは他のもののうちに、すなわち自らの実体において生命を持つものとしてあり、あるものは生命そのものである。しかしイエス・キリスト、そして聖なる霊は――これについては後ですぐに教える――神とともにありながら、しかし神からのものとして生命であり、普遍的な生命によって生き、それ自体から生き、他のもののうちに生きることを持つのではなく、まさにそのこと自体が彼らにとって生きること、生命であること、そして知であることであり、父がそれを伝える、すなわち生きることであるところの根源的に実在するものからそれを持つのである〔Jesus autem Christus 以下は構文が複雑で、文脈に沿って解した〕。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.11.7

7

Ergo haec omnia enumerata vivant, et nihil sit vel in aeternis, vel in mundanis aut hylicis, quod non pro natura sua vivat: utique confitendum est esse vim quandam vel potentiam qua cuncta vivefiant, et quasi vivendi fonte in vitales spiritus erigantur, ut ex hoc et vivant, et quia vivunt, esse sortita sint.

PL 8, 1121C

それゆえ、数え上げられたこれらすべてのものが生きるのであり、永遠のものにおいても、世俗的あるいは質料的なものにおいても、その本性に応じて生きないものは何もないのであるから、当然、万物を生かすある種の力あるいは可能態が存在し、いわば生命の泉として、生命的な諸霊のうちへと立ち昇らせるものが存在することを認めねばならない。それによって、それらは生き、また生きるがゆえに存在を割り当てられているのである。