Adversus Arium Libri Quatuor 1.56.1
Ista igitur tria vera lumina, magis autem unum lumen, verum unus λόγος, una vox, unum Verbum, hoc est, una potentia activa, consonat, antequam faciet esse quiddam.
PL 8, 1082Dゆえにこれら三つの真の光、否むしろ一つの光、まことに一つのロゴス、一つの声、一つの言葉、すなわち一つの能動的な可能態は、何かを存在せしめるより前に、一致して響き合っている。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.56.2
Animae autem quod alia substantia sit, manifestum: Facta enim a tripotenti Spiritu, neque pure vox, neque verbum, sed sicut ἠχὼ audit ut loquatur, imago magis vocis quam vox.
PL 8, 1082Dしかし魂が別の実体であることは明らかである。魂は三重の可能態を持つ霊によって造られたのであり、純粋な声でも言葉でもなく、エーコー(こだま)が聞いて語り返すように、声そのものというよりむしろ声の像である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.56.3
Et hoc est Joannis vox exclamantis in deserto: Dirigite viam Domini (Mat. III, 3) : anima enim in deserto, hoc est in mundo exclamat, quoniam sit Dominum Deum et vult mundari, ut Domino fruatur Deo; et ista dicit testimonium de Deo, et praemissa est in mundum ad testimonium testimonii: testimonium enim Dei Jesus Christus, Filius ergo Dei, filius Joannes Domini.
PL 8, 1083Aこれがすなわち荒野で叫ぶヨハネの声である。『主の道をまっすぐにせよ』(マタイ3:3)。魂は荒野において、すなわちこの世において叫ぶ。魂は主なる神を渇き求め〔底本は sit。構文が成り立たないので sitit(渇く)と読む〕、清められて主なる神を享受することを望むからである。そしてこの魂が神について証しを語り、証しの証しとなるために先んじてこの世に遣わされた。神の証しとはイエス・キリストであり、それゆえ神の子であり、ヨハネは主の子である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.56.4
Etenim Joannes non erat lumen, sed venit ut testimonium diceret de lumine (Joan. I, 8) . Verbum igitur, et vox filius est, ipse vita, ipse λόγος, ipse motus, ipse νοῦς, ipse sapientia, ipse existentia, et substantia prima, ipse actio potentialis, ipse ὄν, primum vero, ὄν ex quo omnia ὄντα, et per quem et in quo: qui est medius in Angelo Trinitatis, patrem declarat praeexistentem, et complet sanctum Spiritum in perfectionem: ut enim dicit Paulus beatus: Evangelium virtus est Dei et sapientia (Rom., I, 16) : per virtutem Filium significans, quod omnia per ipsum; verbo enim virtutis fient omnia, et sancti Spiritus sapientia perfecta fiunt omnia.
PL 8, 1083Aヨハネはそもそも光ではなく、光について証しをするために来たのである(ヨハネ1:8)。したがって言葉であり声である子とは、彼自身が生命であり、彼自身がロゴスであり、彼自身が運動であり、彼自身がヌース(知性)であり、彼自身が知恵であり、彼自身が実在であり、第一の実体であり、彼自身が可能態的な現実態であり、彼自身がオン(存在するもの)である。第一のオンとは、そこからすべてのオンタ(存在するものども)が出て、それを通して、その内にあるものである。彼は三位一体の使者として中央にあって〔medius in Angelo Trinitatis は本文が崩れている可能性があり、読みが定まらない〕、先在する父を告げ示し、聖なる霊を完全性において完成させる。祝福されたパウロが『福音は神の力であり知恵である』(ローマ1:16)と言うとおり、パウロは「力」によって子を示している。すべては彼を通してあるからである。力の言葉によってすべてが成り、聖なる霊の知恵によってすべてが完全にされるのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.56.5
Si igitur Deus ista, simul ista tria. Quoniam autem unum duo, omnia simul existunt in cognitione simul existente vita in patre, in qua est sanctus et Spiritus secundum existentiam, quoniam tria unum erant, et semper sunt.
PL 8, 1083Bもし神がこれらのものであるなら、これら三つは同時にある。しかし二つは一つであるから、すべては知において同時に実在する。父の内に生命が同時に実在しているのであり、この知の内に、実在に即して聖なる霊もまたある。三つは一つであったし、常に一つであるからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.56.6
Si igitur aeterna vita filius elucescentia est praeaeternae vitae, ipse autem vita cognoscentia perfecta et aeterna vita: tunc enim perfecta cum cognoverit et quae, et cujus sit, quoniam et semetipsa et jussione patris: tunc enim in semet existens, non fit infinita, salvans et salvata a semetipsa, necesse est intelligere et dicere: quod potentia Dei in ipsa est, hoc est pater in filio, ipsa autem per semetipsam infinita fuit.
PL 8, 1083Bしたがってもし永遠の生命である子が、永遠に先立つ生命の光輝であり、また子自身が生命、すなわち完全に知る生命であり永遠の生命であるなら――というのも、生命は自らが何であり誰のものであるか、すなわち自分自身によってあり、かつ父の命令によってあることを知ったとき、そのとき完全となり、そのとき自らの内に実在しつつ、無限とはならず、自らによって救い、自らによって救われるからである――、次のように知解し語る必要がある。神の可能態がこの生命の内にある、すなわち父が子の内にある、しかしこの生命自体は〔原文では代名詞の性が vita と filius の間で揺れる。「この生命」で通した〕、それ自体によって無限であった、と。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.56.7
Et hoc significat: et λόγος caro factus est (Joan. I, 14) . Infinito enim motu in inferiora vita descendit, et vivefecit corruptionem, cujus causa universalis λόγος et potentia vitae caro factus est, ut dixit angelus: Spiritus sanctus adveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) .
PL 8, 1083Cそしてこれが意味するのは、『ロゴスは肉となった』(ヨハネ1:14)ということである。無限の運動によって生命は下位のものへと降り、腐敗するものに生命を与えた。そのために普遍的なロゴスであり生命の可能態であるものが肉となった。天使が言ったとおりである。『聖なる霊があなたの上に臨み、いと高き者の力があなたを覆うであろう』(ルカ1:35)。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.56.8
Natus est igitur Jesus Christus secundum carnem de Maria, et ex sancto Spiritu, virtute Altissimi.
PL 8, 1083Cこうしてイエス・キリストは、肉に即してマリアから、また聖なる霊といと高き者の力とによって生まれた。