マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput LXIV 第I巻 第LXIV章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1088A · 7 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.64.1

1

Adhuc dico in occulto mysterium magnum: sicuti divinior Trinitas unali, secundum quod per se effulgenter fecit animam in mundo intellectibili in substantiam et propriam substantiam, quam proprie dicimus substantiam: sic animae trinitas unalis secunda explicavit imaginationem insensibili mundo, ipsa anima semper quae sursum sit mundanas animas gignens, et istud ergo juxta imaginem et similitudinem.

PL 8, 1088A

さらに私は隠された大いなる秘義を語ろう。より神的な三位一体が、一体的なものとして、それ自らを通して輝き出ることによって、可知的な世界のうちに、実体、しかも固有の実体――我々が固有にそう呼ぶ実体――において魂を造ったのと同じように、魂の三位一体もまた一体的な、第二の三位一体として、可感的な世界において像を展開した。魂自身は常に上にあって、世界的な諸々の魂を生む者である。そしてこれもまた像と似姿とに即してのことである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.64.2

2

Videamus ergo si et juxta carnem quidem, et juxta carnem dicunt prae divinatione, quoniam futurum erat ut Jesus indueret carnem.

PL 8, 1088B

それでは、肉に即してもそうであるかどうかを見よう。彼らが肉に即して人が造られたと言うのは、預言として言っているのである。イエスが肉を纏うことが未来において起こるはずだったからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.64.3

3

Ego autem dico forte si et in isto quod Λόγος, et carnis est Λόγος, et Deus et corporalis, et super omne corpus dicitur: potentia enim universorum et omnium Deus, non frustra secundum imaginem corporis.

PL 8, 1088B

しかし私はむしろこう言いたい。もしこの点においてもロゴスがそうであり、肉のロゴスでもあり、また神であり身体的でもあり、あらゆる身体を超えたものと言われるとしても――というのも、万物の可能態であり、すべてのものの可能態である神は、身体の像に即して人を造ることを、いたずらにしたのではないからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.64.4

4

Si enim futurum est nostrum corpus et carnem resurgere, et induere incorruptionem, et fieri spiritualis caro, sicuti et Salvator noster juxta omnia et fuit, et resurrexit, et ascendit, et futurum est ut veniat: et si post resurrectionem immutabitur, accipientes spiritale indumentum, nihil impedit juxta imaginem carnis superioris τοῦ λόγου hominem factum esse.

PL 8, 1088B

というのも、もし我々の身体と肉とが将来、復活し、不朽性を纏い、霊的な肉となることが定まっているのであれば――ちょうど我々の救い主が、あらゆる点においてまさにそうであり、復活し、昇天し、将来来られることになっているように――、また復活の後に変えられ、霊的な衣を受けるのであれば、上位のロゴスの肉の像に即して人が造られたということには、何の妨げもない。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.64.5

5

Ad istud enim testimonium dicit Propheta, dicens: Et fecit Deus hominem juxta imaginem Dei (Gen. I, 27) .

PL 8, 1088C

このことについては預言者がこう証しして言っている。『神は人を神の像に即して造られた』(創世記1:27)。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.64.6

6

Si fecit Deus secundum imaginem, pater juxta filii imaginem: si autem istud dicit, fecit ipsum masculum et feminam, ut praedictum est, fecit hominem juxta imaginem Dei; manifestum quoniam et juxta corpus et carnem valde et mystice, τῷ λόγῷ in mare et femina existente: quoniam ipse sibimet filius erat, in primo et secundo partu spiritaliter et carnaliter.

PL 8, 1088C

もし神が像に即して造ったのであれば、父が子の像に即して造ったのである。またもし聖書が、先に「神は人を神の像に即して造った」と言われたのに続けて、『彼を男と女とに造った』と言っているのなら、それが身体と肉とに即しても、大いに、また神秘的にそうであることは明らかである。ロゴスが男と女とにおいて実在しているのである。彼自身が自分自身にとって子であったからであり、それは霊的な誕生と肉的な誕生という第一と第二の誕生においてである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.64.7

7

Gratia Deo Patri, et Filio ejus, Domino nostro Jesu Christo, ex aeterno in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 8, 1088C

父なる神と、その子、我々の主イエス・キリストとに、永遠より世々限りなく感謝あれ。アーメン。