マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput II 第I巻 第II章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1040C · 10 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.2.1

1

Et primum ut ille versiculis quinque quod asserebat, docuisse se credidit, filium factum esse, non natum; sic nos filium natum primum sacra omni lectione docebimus. Deinde id ipsum, hoc est, substantialiter filium, permittente Dei spiritu, ut possumus asseremus.

PL 8, 1040C

まず、彼が五つの短い文によって、自分の主張すること、すなわち子は生まれたのではなく造られたということを論証したと信じたように、我々はまず、子が生まれたということを、聖なる書のあらゆる箇所によって示そう。次に、まさにそのこと、すなわち子が実体的に子であるということを、神の霊が許す限り、我々にできる仕方で主張しよう。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.2.2

2

Atque ex hoc primum sumatur exordium. Paulus ad Ephesios (Ephes. III, 14-21) : Hujus rei gratia flecto genua mea ad patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute confortari per spiritum suum in interiore homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo, et altitudo et profundum: scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

PL 8, 1040C

そこでまずここから始めよう。パウロはエフェソ人へ(エフェソ3:14-21)、「このことのゆえに、私は我々の主イエス・キリストの父に向かって膝を屈める。その方から、天と地にあるすべての父性が名づけられる。その方が、その栄光の富に従って汝らに与えてくださるように。その霊によって内なる人において力強くされ、信仰によってキリストが汝らの心のうちに住まい、汝らが愛において根ざし基礎づけられ、すべての聖なる者たちと共に、広さと長さと高さと深さがいかなるものかを理解でき、また知に勝るキリストの愛を知り、こうして神のすべての満ち満ちたものにまで満たされるように」。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.2.3

3

Ei autem qui potest super omnia facere abundantius quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in Christo Jesu, et ἐκκλησίᾳ, in omnes generationes saeculorum.

PL 8, 1040D

我々が求め、あるいは知解するよりも豊かにすべてのことを成し得る方に、我々のうちに働く力に従って、その方に、キリスト・イエスにあって、またエックレーシアー(教会)にあって、すべての世代にわたって栄光あれ。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.2.4

4

Quid ex his apparet possibile esse cognoscere Deum et Dei filium: et quomodo pater, quomodo filius? Est autem et illud in Evangelio secundum Joannem (Joan. I, 18) : Deum nullus vidit unquam: unigenitus filius qui est in gremio patris, ille exposuit.

PL 8, 1040D

これらのことから何が明らかになるか。神と神の子を知ることが可能であるということ、そしていかに父であり、いかに子であるかということである。ヨハネによる福音書にもまたこうある(ヨハネ1:18)――神を見た者はいまだかつて無い。父の懐にいます独り子、その方が彼を説き明かした。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.2.5

5

Possibile igitur dicere de Deo, et idcirco et de filio. Quis enim de patre exposuit? filius. Quis iste? qui est in gremio. Non solum igitur processit, sed et in gremio semper est filius, sufficiens doctor de patre. Quid enarravit? quomodo Deus.

PL 8, 1041A

それゆえ神について語ることが可能であり、したがって子についても語ることが可能である。誰が父について説き明かしたのか。子である。この者は誰か。懐にいる者である。それゆえ子は出て行っただけでなく、懐に常にいる。父について十分な教師である。何を語り伝えたのか。神がいかなる方であるかを。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.2.6

6

Et Judaei ante et ethnici enarraverunt: quid ergo enarravit? patrem Deum, se autem filium, et quod ex eadem substantia, et quod a patre exierit. Dicit enim (Joan. VIII, 19) : Neque me nostis, neque patrem meum. Si enim me nossetis, nossetis et patrem meum.

PL 8, 1041A

ユダヤ人たちも異邦人たちも以前から語り伝えていた。ではこの方は何を語り伝えたのか。父を神として、自分自身を子として、また同一の実体から出ていること、また父から出て来たことを、である。すなわちこう言っている(ヨハネ8:19)、「汝らは私も知らず、私の父も知らない。もし汝らが私を知っていたなら、私の父も知っていたであろう」。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.2.7

7

Hoc nunquam diceret, nossetis, nisi filius, et filius substantialiter: Si me nossetis, nossetis et patrem. Figmentum enim si esset, non ex ipso pater nosceretur, sed potentia Dei et divinitas, ut Paulus dixit: (Rom. I, 20) .

PL 8, 1041A

これは、もしこの方が子でなければ、しかも実体的に子でなければ、決して言わなかったであろう――もし私を知っていたなら、父をも知っていたであろう、と。というのも、もし子が形づくられたものであったなら、この方から父が知られることはなく、知られるのは、パウロが言ったように、神の力と神性だけであったろう(ローマ1:20)。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.2.8

8

Mirabilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta noscuntur: aeterna quoque ejus virtus ac divinitas.

PL 8, 1041B

すなわち、世界の創造以来、その方の驚くべきわざは〔底本は mirabilia。通行の聖書本文は invisibilia(見えないもの)と読む〕、造られたものを通して知解され知られる。その永遠の力と神性もまた同様である。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.2.9

9

Et Spiritus sanctus exposuit de Christo, sicuti dicit Salvator in Evangelio secundum Joannem (Joan. XVI, 16) : Spiritus sanctus quem mittet Pater in meo nomine, ipse vos docebit omnia.

PL 8, 1041B

聖なる霊もキリストについて説き明かした。救い主がヨハネによる福音書で言うとおりである(ヨハネ16:16)〔底本の箇所表示は XVI, 16。実際の箇所はヨハネ14:26〕、「父が私の名によって遣わす聖なる霊、その方が汝らにすべてを教えるであろう」。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.2.10

10

Si igitur sic sunt ista, didicimus et patrem et filium et in sanctis scripturis, et a spiritu quem doctorem habet fide sanctus vir.

PL 8, 1041B

もしこれらがそうであるならば、我々は父と子とを、聖なる書物においても、また信仰によって聖なる人が教師として持つ霊からも学んだのである。