Adversus Arium Libri Quatuor 3.2.1
Quoniam autem haec vita et intelligentia Λόγος est, qui Christus est: per Christum et nos omnia: per ipsum est ergo Λόγος, et vita, et intelligentia.
PL 8, 1099Aしかし、この生命と知解とはロゴスであり、それはキリストであるがゆえに——キリストを通して我々も万物も〔ある〕のであり——それゆえロゴスも、生命も、知解も、この方を通してあるのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.2.2
Quare? quia ista omnia motus, et adjectio est: nos ergo, si sumus in Christo Domino, per Christum videmus, id est, vitam veram, hoc est, per imaginem veram.
PL 8, 1099Bなぜか。これらすべては運動であり、付加であるからである。それゆえ、もし我々が主キリストのうちにあるならば、我々はキリストを通して、すなわち真の生命を通して、すなわち真の像を通して見るのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.2.3
Et quia veram, ergo ejusdem substantiae, quia et in actione potentia est: ibi ergo Deum videmus, et hinc illud (Joan. XIV, 9) : Qui me videt, videt Deum.
PL 8, 1099Bそしてそれが真であるがゆえに、それゆえ同一の実体である。なぜなら、現実態のうちに可能態もあるからである。それゆえそこに我々は神を見るのであり、これゆえに(ヨハネ14:9)「私を見る者は、神を見る」のである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.2.4
Quod vero de potentia actio, ideo de Patre Filius, ac de Spiritu Λόγος· et quia de Spiritu Spiritus, ideo de Deo Deus: ergo de substantia eadem substantia, ut supra docuimus.
PL 8, 1099Bそして、可能態から現実態が出るからこそ、父から子が、霊からロゴスが出るのであり、霊から霊が出るがゆえに、神から神が出る。それゆえ実体から同一の実体が出る、我々が先に教えたとおりである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.2.5
Potentia Deus est, id est, quod primum existentiae universale est esse, quod secum, id est, in se vitam et intelligentiam habet: magis autem ipsum quod est esse, hoc est, quod vita atque intelligentia motu interiore et in se converso: est ergo motus in Deo, et ex hoc et actio, unde dictum (Joan. V, 19) : Amen, amen dico vobis, non potest Filius a semetipso facere aliquid, si non viderit Patrem facientem: quae enim ille facit, eadem et Filius facit.
PL 8, 1099B神は可能態である。すなわち、実在の第一の普遍的なものであり、それは「存在すること」であって、自らとともに、すなわち自らのうちに生命と知解とを持つ。しかし、むしろ「存在すること」そのものであるもの、それは生命であり知解であって、内なる運動によって、自らのうちに向け返された運動によるのである。それゆえ神のうちには運動があり、これゆえに現実態もある。それゆえ(ヨハネ5:19)「まことに、まことに、汝らに言う。子は父がなさるのを見たのでなければ、自分からは何もなすことができない。父がなさることは、子もそのとおりになすからである」と言われているのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.2.6
Similiter ergo et Pater et facit et agit, sed intus, unde cum nullo eget extrinsecus, semper plenum, semper totum, semper beatum est.
PL 8, 1099Cそれゆえ同様に、父もなし、働くが、しかし内において〔なす〕のであり、それゆえ外なるものを何ら必要とせず、つねに満ち、つねに全きものであり、つねに至福である。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.2.7
Verum quoniam vita atque intelligentia motus sunt, omnis autem vita vivificat, omne vero quod vivificatur foris est; itemque intelligentia quod intelligit foris est, et id quod intelligit intus, tracta et vita ex intelligentia, vel effulgente vel illuminante intelligit.
PL 8, 1099Cしかし、生命と知解とは運動であり、あらゆる生命は生かすものであるが、生かされるものはすべて外にある。同様に知解も、それが知解するものは外にあり、知解する当のものは内にある。生命は知解から引き出されて、光り輝く、あるいは照らす知解によって知解するのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.2.8
Unde de Deo atque ex eadem substantia est, et substantia, et vita, et intelligentia, itemque motus cum intus in se est, idem est quod substantia: qui cum inde spectat, et ut foras emineat, id est, ut operetur atque agat, hic partus est, hic natalis.
PL 8, 1099Cそれゆえ、神から、そして同一の実体から、実体も、生命も、知解もあるのであり、同様に運動も、それが内において自らのうちにあるとき、実体と同一である。しかしそれがそこから外を見て、外に現れ出るとき、すなわち働き、行動するとき、ここに出産があり、ここに誕生がある。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.2.9
Et quia motus unus est, unigenitus filius, motus autem unus sive illa vita, sive intelligentia: etenim vitam motum esse necesse est.
PL 8, 1099Dそして運動は一つであるがゆえに、〔子は〕独り子である。運動は一つであり、それは生命であれ知解であれ同じである。なぜなら、生命は運動であることが必然だからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.2.10
Vivefacit enim omnis vita, unde motus est vita, qui sive in se existens, atque in se conversus substantia ipse sibi est; sive foras spectat, unde magis dicitur motus: nam intus motus cessatio est, vel mota cessatio, cessansque motus: debet enim Deus utriusque, cessationis dico et motus, et parens esse, et ipsa substantia, quod societate et quadam forma ad utrumque fons est, est simplex ipse et unus, semperque unus ac solus, et, ut supra diximus, totus.
PL 8, 1099Dなぜなら、あらゆる生命は生かすものであり、それゆえ運動は生命であるからである。その運動は、自らのうちに実在し、自らのうちに向け返されているときは、それ自身が自らにとって実体である。しかし外を見るときには、むしろ運動と言われる。というのも、内なる運動は静止であり、あるいは動きつつある静止であり、静止しつつある運動だからである。神は両方の——すなわち静止と運動との——親であり、実体そのものでなければならない。神は、ある種の連関と形相とによって両方の源であり、単純なもの自身であって一であり、つねに一にして唯一であり、そして先に述べたように、全きものである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.2.11
Qui cum in cessante motu accipitur atque intelligitur, hoc est Deus, atque ipse pater est, semper atque ex aeterno pater: quia semper motus ex substantia, et in substantia, vel potius ipsa substantia, qui cum foras spectat, hoc est autem foras spectare, motum vel motionem esse: quod ipsum hoc illud est se videre, se intelligere, ac nosse velle: cum autem se videt, geminus existit et intelligitur videns, et quod videtur: ipse qui videt, ipsum quod videtur, quia se videt: hoc est igitur foras spectans, foris genitus vel existens, ut quid sit intelligat.
PL 8, 1100Aこの方が、静止しつつある運動において受け取られ、知解されるとき、これが神であり、この方自身が父である、つねに、永遠より父である。なぜなら、運動はつねに実体から出て、実体のうちにあり、あるいはむしろ実体そのものだからである。この方が外を見るとき——外を見るとは、運動あるいは動きであることに他ならない——それはまさに、自らを見ること、自らを知解すること、そして知ろうと欲することである。しかし、自らを見るとき、この方は二重のものとして存在し、見る者と見られるものとして知解される。見る者自身と見られるもの自身とは、自らを見るがゆえに〔同一である〕。それゆえこれが、外を見るもの、外に生まれた、あるいは外に存在するものであり、それが何であるかを知解するためのものである。
Adversus Arium Libri Quatuor 3.2.12
Ergo si foris est, et si genitus, filius: et si filius, unigenitus, quia solus, qui est omnis actus, atque omnis et universalis, et unus est motus, idem autem motusque substantia: ergo et pater, et filius una eademque substantia: consubstantiale igitur, id est, ὁμοούσιον.
PL 8, 1100Aそれゆえ、もし外にあるならば、そしてもし生まれたものであるならば、それは子である。そしてもし子であるならば、独り子である。なぜなら、あらゆる現実態であり、全体的かつ普遍的なものであり、運動は一つであり、その運動は実体と同一である者は、彼のみだからである。それゆえ父も子も、一つの同一の実体である。それゆえ、同一実体なる者、すなわちホモウシオスである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。