マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput LVII 第I巻 第LVII章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1083C · 11 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.57.1

1

Omnia igitur Christus Dominus noster, caro sanctus Spiritus, Altissimi virtus, λόγος. Ipse implevit mysterium, ut omnis vita cum carne ad impleta lumine aeterno recurrat ab omni corruptione in coelos.

PL 8, 1083C

したがって我々の主キリストはすべてである。肉であり、聖なる霊であり、いと高き者の力であり、ロゴスである。彼自身が秘義を成就した。それは、あらゆる生命が肉とともに永遠の光に満たされて、あらゆる腐敗から天へと立ち帰るためである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.57.2

2

Neque igitur solum caro, neque solum sanctus Spiritus, neque solum Spiritus, nec λόγος solum, sed simul omnia Dominus noster Jesus.

PL 8, 1083D

したがって我々の主イエスは、肉のみでもなく、聖なる霊のみでもなく、霊のみでもなく、ロゴスのみでもなく、同時にこれらすべてである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.57.3

3

Sanctus ergo Spiritus omnis beatitudo in prima ingenita generatione, quae sola generatio est et dicitur, ipse pater, ipse filius fuit.

PL 8, 1083D

したがって聖なる霊は、唯一の生成であり、またそう呼ばれる第一の生まれざる生成におけるあらゆる至福であって、それ自身が父であり、それ自身が子であった。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.57.4

4

Spiritu enim moto a semetipso, hoc est vitae perfectae in motione existentis, volentis videre semetipsam, hoc est potentiam suam, patrem scilicet, facta est ipsa manifestatio sui, quae generatio est et dicitur, et juxta hoc foris existens.

PL 8, 1083D

というのも、霊が自らによって動かされる、すなわち完全な生命が運動のうちに実在しつつ自らを見ることを欲するとき――すなわち自らの可能態、つまり父を見ることを欲するとき――、自らの顕現そのものが生じたのであり、それが生成と呼ばれ、これに応じて外に実在するものとなるのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.57.5

5

Omnis enim cognoscentia, secundum quod cognoscentia est, foris est ab illo quod cupit cognoscere. Foris autem dico, sicut in inspectione secundum quod est videre semetipsam: quod est scire vel videre potentiam illam praeexistentem in patriam.

PL 8, 1083D

というのも、あらゆる知の働きは、それが知の働きであるかぎり、知ろうと欲する対象の外にあるからである。ここで「外に」というのは、自らを見るという観点における観照においてのように、である。すなわち、先在するあの父の可能態〔底本は in patriam。in は本文の崩れらしく、patriam を potentiam に係る形容詞と取った〕を知る、あるいは見るということである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.57.6

6

In isto igitur sine intellectu temporis tempore, ab eo quod erat esse veluti egrediens in inspiciendum ipsum quod erat quoniam ibi omnis motus substantia est alteritas nata, cito in identitatem revenit.

PL 8, 1084A

したがって、時間という知解を伴わないこの時において、存在することであったものから、あたかも自らがそれであったものそのものを観照するために出て行くかのようにして――そこではあらゆる運動が実体だからである――、生まれた他性は直ちに同一性へと立ち帰る。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.57.7

7

Non enim secundum dorsum effulgentia, sed sicuti lumina, aut vultus se intuentes visione in se invicem, id ipsum unum eodem modo et perfectum substitit.

PL 8, 1084A

というのも、それは背後から輝き出るのではなく、むしろ光同士が、あるいは顔と顔とが互いに見つめ合う視線のうちにあるように、まさにその同一のものが同じ仕方で、完全なものとして自存したのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.57.8

8

Lumina autem undique ut vultus se aspicientes sunt, et dorsum non habent, et mystice dicitur Deus, secundum dorsum videtur: nulla igitur diminutione totum semper unum mansit, maxime potentificata counitione potentia patria.

PL 8, 1084A

光はいたるところで、互いを見つめ合う顔のようなものであり、背中を持たない。そして『神は背後から見られる』と神秘的に言われる。それゆえ、いかなる減少もなく、全体は常に一つのままにとどまった。とりわけ父の可能態が、共なる一体化によって力強くされたことによって。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.57.9

9

Sanctus igitur Spiritus motus primus intus, quae sit excogitatio patria, hoc est sui ipsius cognoscentia: praecognoscentiam enim cognoscentia praecedit.

PL 8, 1084A

したがって聖なる霊は内なる第一の運動であり、それは父の思念であり、すなわち自己自身についての知である。というのも、知が先知(あらかじめ知ること)に先行するからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.57.10

10

Juxta istum ergo cognoscentiae modum naturalem foris effectam intelligentiam natus est filius, vita factus: non quod, non fuerit vita, sed quoniam foris vita magis vita, in motu enim vita.

PL 8, 1084A

したがって、この知の自然な様態に即して、外へと形づくられた知解として、子は生まれた。生命とされたのである。生命でなかったからではなく、外なる生命こそがより多く生命であるからである。というのも、運動のうちにこそ生命はあるからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.57.11

11

Hic est λόγος qui vocatur Jesus Christus, per quem effecta sunt omnia, semen omnium ad id ut sint, quippe vita qua sine, impossibile est esse aliquid in iis quae sunt, et in iis quae non sunt, quae consecutiones sunt.

PL 8, 1084B

これがイエス・キリストと呼ばれるロゴスである。彼を通してすべてが造られた。彼はすべてのものが存在するに至るための種子である。まさに、この生命なしには、存在するものの中にも、存在しないもの――それらの帰結であるところのもの〔quae consecutiones sunt の係りは定かでない。存在しないものを指すと取った〕――の中にも、何かが存在することは不可能だからである。