マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber IV, Caput XXXI 第IV巻 第XXXI章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1135A · 10 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 4.31.1

1

Sed quoniam, uti docuimus, intelligentia vi potentiae suae, necessario dum in semet sese vertit, intellexit semetipsam, hoc quodammodo gemina facta, velut intus et foris filius est, genitus ab existentia patris: nam existentia est intelligentia, quae et vita est: apparens ergo et existens est Deus de Deo.

PL 8, 1135A

しかし、我々が教えたとおり、知解はその可能態の力によって、必然的に自らのうちに向き直るとき、自らを知解した。これによってある種の二重のものとなり、あたかも内と外とであるかのように、子は父の実在から生まれた者としてある。というのも、実在は知解であり、それはまた生命でもあるからである。ゆえに、〔子は〕現れて実在する神からの神である。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.31.2

2

Et quoniam in quolibet uno de tribus cuncta sunt, esse, vivere, intelligere: cum intelligentia intelligentiam genuerit, genitus est filius, et omnia habet filius quae pater, et habet a patre.

PL 8, 1135A

そして、三つのもののうちどの一つにおいても、存在すること・生きること・知解することのすべてがあるので、知解が知解を生んだとき、子が生まれたのである。そして子は、父が持つすべてのものを持ち、しかもそれを父から持つのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.31.3

3

Item quoniam haec omnia sunt per quae creantur omnia: quaecumque enim sunt, accipiunt suum esse, suum vivere, suum intelligere; filius cum haec omnia sit, quippe imago patris, et actu actuoso sit, id est, ut hoc praestet caeteris pro natura existentium, est necessario universis totisque cunctis λόγος, id est, vis et potentia, per quam, quae sunt ut sint esse provenit, per quem Deus fecit et facit omnia, et sine quo nihil fit.

PL 8, 1135A

同様に、これらすべては、それによってすべてのものが造られるところのものであるから——というのも、存在するものは何であれ、自らの存在すること、自らの生きること、自らの知解することを受け取るからである——、子はこれらすべてであり、まさしく父の像であり、活発な現実態にあるので、すなわち、実在するものどもの本性に応じて他のものにこれを与えるということであるので、必然的に、あらゆるもの・すべての全体にとってのロゴスである。すなわち、それによって存在するものどもが存在するに至るところの力と可能態であり、それによって神がすべてのものを造り造り続け、それなしには何も造られないところのものである。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.31.4

4

Hoc appellant alii motum activum, verbum, rationem operantem. Quoniam tamen cum operatur, inest in illo vis patria, in se operatur, unde multa ita dicuntur, ut cum ipsius sit quod faciat, tamen ipse in patrem refert omnia, ut (Joann. VI, 58) : pater me misit.

PL 8, 1135B

これを、ある者たちは能動的な運動、言葉、働く理性と呼ぶ。しかし、〔子が〕働くとき、その中には父の力が内在しており、〔子は〕自らのうちで働くのである。それゆえ、多くのことがこう言われる、すなわち、それをなすのは子自身であるとしても、子自身はすべてを父に帰する、「父が私を遣わした」(ヨハネ6:58)とあるように。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.31.5

5

Et (Ibid., 38) : Non meam sed patris facio voluntatem: Et mille talia. Attendamus tamen istum locum: inveniemus quasi ipsum per se facere, ut sua sponte (Philipp. II, 6) : Non est arbitratus rapinam se aequalem Deo.

PL 8, 1135B

また(同38節)、「私は自分の意志ではなく、父の御意志を行う」とあり、その他多くの同様の言葉がある。しかし、この箇所に注意しよう。〔そこでは〕あたかも子自身が自らによって、自発的になすかのようであることが見出される、「彼は自らが神に等しいことを、奪い取るべきこととは考えなかった」(フィリピ2:6)とあるように。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.31.6

6

Et item (Ibid., 7) : Se exinanivit, et formam servi sumens, qui habebat dominium. Ista omnia sunt sua voluntate facientis. Sed potest credi ipse facere, cum in ipso pater sit, ex quibus sunt et illa (Joan. X, 28) : Ego do vitam in aeternum.

PL 8, 1135B

また同様に(同7節)、「彼は自らを空しくし、僕の形相を取った」——支配を持っていた者が、である。これらすべては、自らの意志によってなす者の行いである。しかし、父が彼のうちにあるので、彼自身がなすと信じることもできる。それらに属するのが次の言葉である(ヨハネ10:28)、「私は彼らに永遠の生命を与える」。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.31.7

7

Et (Ibid., 7) : Ego sum janua (Joan. XVI, 6) , ego vita, ego veritas. Item (Joan. V, 21) : Sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat.

PL 8, 1135C

また(同7節)、「私は門である」(ヨハネ16:6)〔底本の引用箇所表示はずれており、「私は門である」はヨハネ10:7、続く句はヨハネ14:6 に当たるらしい〕、「私は生命である」、「私は真理である」。同様に(ヨハネ5:21)、「父が死者たちを起こし生かすように、子もまた、その望む者たちを生かす」。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.31.8

8

Haec vera, haec varia, et in omnibus magis vera intelligentia facit et filium in patre esse, et in filio patrem, et tamen ut pater, ut alter sint et unum, tamen duo sint, quoniam autem alter pater, alter filius: quippe cum pater filii fons, filius ut flumen, quod excurrit ex fonte: in fonte autem ut manens aqua, et quieta est, pura, immaculata, sine scatendi specie, sibi occulto motu apertiore per diversa discurrens, terrarum quas sulcat qualitatibus et afficitur, et quodam modo patitur; sic et filius aqua sua, suaque substantia, quae patris est, semper purus, immaculatus, impassibilis, regionibus per quas discurrit, locisque, vel supracoelestibus, vel coelestibus, vel intracoelestibus, nunc spumat, ut occurentibus saxis, quae sunt ex generibus animarum campus quietus excurrit.

PL 8, 1135C

これらのことは真実であり、これらは多様であるが、すべてにおいて、いっそう真なる知解が、子が父のうちにあり、父が子のうちにあるようにし、しかも父として、別のものとして、一つでありながらも二つであるようにする——というのも、一方は父であり、他方は子であるからである。すなわち、父は子の源であり、子は源から流れ出る川のようなものである。源においては、水は留まるものとして静かであり、清らかで、汚れなく、湧き出る様相を持たない。しかし〔川となって〕自らに秘められた運動によって、いっそう開けたかたちでさまざまな所を流れ通り、それが溝を穿つ土地の性質によって影響を受け、ある仕方で〔それを〕被る。そのように、子もまた、父に属する自らの水、自らの実体によって、常に清らかで、汚れなく、受苦することのない者でありながら、自らが流れ通る地域や場所——天上を超えた所であれ、天にあれ、天の内であれ——において、あるときは、魂の種族から成る岩々に出くわすかのように泡立ち、〔あるときは〕静かな野として流れ出てゆく〔campus quietus excurrit は二つ目の nunc を欠き、本文に崩れがあるらしい。campus を述語的に「静かな野として」と取った〕。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.31.9

9

Recipit igitur passiones, non in eo quod substantia est, sed in actu atque operatione. Nam cum mysterium adventus sui compleret, tum jam passionem sustinuit, ut se exinaniret, ut personam servi susciperet. Sic et reliqua, in quibus omnibus actus est et operatio.

PL 8, 1135D

それゆえ、〔子は〕受苦を受けるが、それは実体である点においてではなく、現実態と働きにおいてである。というのも、自らの到来という秘義を成し遂げるにあたり、そのときすでに受苦を担ったのである、自らを空しくし、僕の形相〔底本は personam(位格)。フィリピ2:7に合わせて訳す〕を受け入れるために。その他の事柄も同様であり、そのすべてにおいて現実態と働きがある。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.31.10

10

Quamquam et in primo existentiae suae actu, sicuti in multis libris docuimus, passio exstiterit recessionis a patre, unde tenebrae, id est, hyle consecuta est, non creata. Sed haec plenius alibi.

PL 8, 1135D

もっとも、我々が多くの書物で教えたとおり、〔子の〕実在の最初の現実態においても、父からの退去という受苦が生じ、それによって闇、すなわち質料が、造られたのではなく、〔そこから〕続いて生じた。しかし、これについては他の箇所でより十全に〔論じよう〕。