Adversus Arium Libri Quatuor 4.23.1
Verum cum a nobis dictum sit Deum actum quemdam esse, quod est vivere, sed hoc vivere quod supra omne est vivere, et ex aeterno, atque in aeternum, vivere simul intellectu acceptis, et eo quod est esse, et eo quod intelligere, sed sic simul, ut ne phantasia quidem copulationis sit: necessario autem vivendi actu, uti docui, confitetur atque exsistit forma quam universalem potentiam nominamus, per singula illa formata, quam ex omni exsistentia, ex omniviventi omniviventia, ex omnividenti omnividentia.
PL 8, 1129Bしかし、我々によって、神はある現実態である、すなわち生きることであると言われたのであるから——ただしこの生きることは、あらゆるものを超えた生きることであり、永遠より、また永遠へと〔ある〕生きることであって、そこでは存在することと知解することとが、知性によって同時に受け取られている。しかもそれは、結合の幻影さえもないほどに同時なのである——、私が教えたとおり、生きるという現実態によって、必然的に、我々が普遍的可能態と呼ぶ形相が告白され実在する。それは、あの個々のものを通して形づくられた形相であり、〔我々はそれを〕すべてに実在するものからはすべてなる実在性〔底本は ex omni exsistentia。後続の並びから ex omniexsistenti omniexsistentia の崩れと見て、並びに合わせて訳した〕、すべてに生きるものからはすべてなる生、すべてを見るものからはすべてなる見ることとして〔名づける〕。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.23.2
Haec singula potentiae ut nota et determinata: Sed cum in uno omnia, vel unum omnia, aut cum unum omnia, vel nec unum, nec omnia, fit infinitum, fit incognitum, indiscernibile, incognoscibile, et quod vere dicitur ἀοριστία, id est, infinitas, et indeterminatio.
PL 8, 1129Cこれらのおのおのの可能態は、知られ限定されたものとしてある。しかし、一のうちにすべてがある、あるいは一がすべてである、あるいは一がすべてであると同時に一でもすべてでもない、というとき、それは無限となり、不可知、不可分別、不可認識のものとなる。それはまことにアオリスティア、すなわち無限性、不確定性と呼ばれるものである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.23.3
Etenim omnium esse sit, et omnium vivere et omnium intelligere, et id unum, et sine phantasia alterius unum: unde nec unum, quia omnium principium: unde et ipsius unius.
PL 8, 1129C実に、〔それは〕あらゆるものの存在すること、あらゆるものの生きること、あらゆるものの知解することであり、しかもそれは一であり、他者という幻影を伴わない一である。それゆえ一でもない、なぜならすべてのものの原理であるからであり、それゆえ一そのものの〔原理でもある〕。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.23.4
Ex hoc cogimur jam necessario et illa de Deo dicere, ut ejus incomprehensibile sit et esse, et vivere, et intelligere, nec solum ut incomprehensibile ejus sit esse, vivere et intelligere; ut nec esse quidem ista videantur quod ille supra omnia sit: quare et ἀνύπαρκτος, et ἀνούσιος, et ἄνους, et ἄζων, sine existentia, sine substantia, sine intelligentia, sine vita dicitur: non quidem per στέρησιν, id est, non per privationem, sed per supralationem; omnia enim quae voces nominant, post ipsum sunt: unde nec ὂν, sed magis προόν.
PL 8, 1129Cこれより我々は今や必然的に、神についてこうも言わざるをえない、すなわち、神の存在すること、生きること、知解することは把握され得ないものである、と。しかも、神の存在すること、生きること、知解することが把握され得ないというだけではなく、これらが〔そもそも〕存在するとすら見えないほどである、というのも彼はあらゆるものを超えているからである。それゆえ〔神は〕アヌュパルクトス(実在せざる者)、アヌーシオス(実体無き者)、アヌース(知性無き者)、アゾーン(生命無き者)——実在なく、実体なく、知解なく、生命なく——と言われる。ただし、ステレーシス、すなわち欠如によってではなく、超越によってである。というのも、これらの語が名指すすべてのものは、彼より後にあるものだからである。それゆえ〔神は〕オンでもなく、むしろプロオン(存在に先立つもの)である。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.23.5
Eodem modo praeexistentia, praevidentia, praecognoscentia horum quae conficiuntur: Ipse autem praeexsistens, praevidens, praecognoscens: sed haec omnia apparentibus secundis et intellecta sunt, et nominata.
PL 8, 1129D同じ仕方で、〔神は〕完成されるこれらのものに対する先実在、先見、先認識である。しかし彼自身は、先に実在する者、先に見る者、先に認識する者である。しかし、これらすべては、〔神から出た〕第二のものどもが現れたのちに、はじめて知解され、名づけられたのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.23.6
Postquam enim apparuit cognoscentia, et intellecta et appellata est praecognoscentia; eodem modo et praeexistentia, et praeviventia. Erant quidem haec, sed nondum animadversa, nondum nominata. Unde et incognoscibile omne quod Deus est.
PL 8, 1129Dというのも、認識が現れてはじめて、先認識が知解され名づけられたからである。同じ仕方で、先実在も先生存も〔そうである〕。これらは確かに〔以前から〕あったが、まだ気づかれておらず、まだ名づけられていなかった。それゆえ、神であるものはすべて不可認識である。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.23.7
Sed quoniam tunc cognoscibile et habetur et dicitur, cum est cognoscentia: relativa sunt enim, et se invicem tenent et pariunt, aut invicem interimunt, nondum cognoscibile illud non fuit, quia non fuit cognoscentia.
PL 8, 1130Aしかし、認識しうるものとみなされ言われるのは、認識があるときであるから——これらは相関的なものであり、互いに互いを保ち生み出し、あるいは互いを消し合うものだからである——、かの〔第一のもの〕がまだ認識しうるものでなかったのは、認識がまだなかったからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.23.8
Non quo non fuit illud, quod cognoscibile sibi fecit cognoscentia; sed quia erat quidem quod cognoscibile esse posset, non quo cognoscibile esset: quod tunc fit et accipitur, cum adintelligitur, quod et intelligentia esse possit.
PL 8, 1130Aそれは、認識が自らにとって認識しうるものとしたかのもの〔第一のもの〕が無かったからではなく、それが確かに認識しうるものであり得るものではあったが、〔まだ〕認識しうるものであったのではないからである。〔認識しうるものであるということ〕は、知解もまたありうるということが併せて理解されるときにはじめて生じ、受け取られる。
Adversus Arium Libri Quatuor 4.23.9
Hoc modo igitur et in Deo, et esse poterat, et erat ex hoc cognoscibile; quia et esse poterat, ex hoc erat cognoscentia.
PL 8, 1130Aそれゆえ、この仕方で神においても、それはあり得るものであり、そしてこのことから認識しうるものであった。なぜなら、それがあり得るものであったことから、〔同時に〕それは認識であったからである。