マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber III, Caput V 第III巻 第V章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1102A · 4 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 3.5.1

1

Hujus rei ad intelligentiam hoc sit exemplum. Ponamus visum vel visionem per se vi sua atque natura potentialiter existentem, hoc est ejus esse, potentiam habentem visivam ad videndum, quod erit jus videre: et item potentiam habentem videndo visa quaeque discernere, quod est contra intelligere: haec si potentia sunt, nihil aliud quam esse dicitur et manent, et ut quieta sunt, atque in se conversa tantum ut sint, operantur solum visio, vel visus existentia, et idcirco solum esse numeranda.

PL 8, 1102A

この事柄を知解するために、次の例を用いよう。視覚、あるいは視るはたらきが、それ自身の力と本性とによって、可能態として実在するとしよう——これが視覚の「存在すること」である——それは視るための視る可能態を持ち、これが視覚の「視ること」〔底本は jus。ejus の崩れと取った〕となるであろう。また同様に、視ることによって視られたものどもを識別する可能態を持ち、これが知解することに対応する。もしこれらが可能態であるならば、それらは「存在すること」以外の何ものとも言われず、そのようにとどまり、静止しているのであり、ただ自らのうちに向け返されて〔単に〕あるにすぎず、視覚、あるいは視力の実在としてのみ働くのであって、それゆえ、ただ「存在すること」としてのみ数えられるべきである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.5.2

2

At cum eadem visio operatione videndi uti coeperit, quasi progressione sui visio, quasi, inquam, non enim progreditur, nec a se exit, sed intentione ac vigore propriae potestatis, quod est ei vivere omnia quae sunt ei obvia, vel quibus incurrendo obvia conspexerit cum officio vivendi fungitur, vita ipsius visionis est, quae motu operante vivere indicat visionem, tantum in eo quod videt puro videndi sensu non discriminante, nec dijudicante quod videt.

PL 8, 1102B

しかし、その同じ視覚が視るという働きを用い始めるとき——いわば自らの前進によって、「いわば」と私は言う、実際には前進するのでも、自らから外に出るのでもないからである。そうではなく、固有の能力の志向と力とによってである——それが、自らに出会うすべてのものを、あるいは行き当たって出会ったものどもを見るというかたちで、生きるという務めを果たすとき、これが視覚そのものの生命であり、この生命は、働く運動によって、視覚が生きていることを示す。ただし、それが視るのは、識別せず、視たものを判定しない、純粋な視るという感覚のうちにおいてのみである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.5.3

3

Quod quidem nos accipimus aestimatione, ut opinemur videre solum sine intelligentia: cum autem videre, quod est vivere visioni, videre non sit, nisi capiat comprehendatque quod viderit, simul ergo est et judicare quod viderit: ergo in eo quod est videre, inest dijudicare: neque enim si viderit, quomodocumque viderit non dijudicavit illud ipsum, vel quod viderit.

PL 8, 1102B

これを我々は判断によって、あたかも知解を伴わない単なる視ることであると考えて受け取る。しかし、視ること——これは視覚にとっての生きることであるが——は、視たものを捉え、把握するのでなければ、視ることとはならない。それゆえ、視たものを判定することも同時にあるのである。それゆえ、視るということのうちには、判定することが内在している。というのも、もし視たならば、どのような仕方で視たにせよ、それ自体を、あるいは視たものを判定しなかったということはないからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.5.4

4

Ergo, ut dicimus, in eo quod est videre est dijudicare: in eo autem quod est esse visionem inest videre: inconnexa igitur ac magis simplicia in eo quod sunt, non aliud quam unum, visio, videre, discernere; quo pacto et in eo quod est discernere, inest videre, et in eo quod est videre, inest esse visione, atque, ut vere dicam, non inest, sed eo quod est visio, in eo est videre atque discernere: ita in singulis omnia, vel unumquidque omnia unum.

PL 8, 1102C

それゆえ、我々が言うように、視るということのうちには判定することがあり、視覚が存在するということのうちには視ることが内在している。それゆえ、結合を持たず、むしろ単純なものであるかぎりにおいて、視覚、視ること、識別することは、一つに他ならない。同じ仕方で、識別することのうちには視ることが内在し、視ることのうちには視覚が存在することが内在している。しかし、まことを言えば、「内在する」のではなく、視覚であるものそのもののうちに、視ることと識別することとがあるのである。このように、個々のもののうちにすべてがあり、あるいは、おのおのがすべてであり一つなのである。