マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber IV, Caput XXXII 第IV巻 第XXXII章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1136A · 11 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 4.32.1

1

Nunc quid assertum est, quid probatum? Deum patrem, filium Deum ὁμοούσιον esse, esse tamen et patrem in substantia, et filium in ea quidem substantia, sed sibi existentem actum agente in actu passione exstitisse, numquam separatum a patre, ex aeterno et esse, et fuisse, et futurum esse.

PL 8, 1136A

では、今、何が主張され、何が証明されたか。父なる神と、子なる神とがホモウシオスであること、しかも父も実体において在り、子もまさにその実体において在るが、〔子は〕自らに固有の実在するものとして、行為する現実態において、受苦のうちで実在するに至ったこと、〔しかも子は〕父から決して分離されることなく、永遠より、存在し、存在しており、存在するであろうこと、これである。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.32.2

2

Actu, quia intra naturam agendi est, et cum patre, vel in patre esse; et extra hoc dici, et intus et foris cum ipse agat, quia de patre ei actus est, patre agente agere dicitur, et tamen omnia patrem per illum agere dicitur; hunc esse λόγον omnium, et universaliter universalium, et generum, et specialium, et partialium λόγον.

PL 8, 1136A

現実態において、というのは、〔子は〕行為する本性の内にあり、父と共に、あるいは父のうちに在るからであり、また、これの外にあるとも言われる。すなわち、内であり外である、子自身が行為するのであるから。父からその現実態が来ているので、〔子は〕父が行為することによって行為すると言われ、しかも、すべてのことを父が子を通して行うとも言われる。これが、すべてのもののロゴスであり、普遍的な普遍者どものロゴス、類のロゴス、種のロゴス、部分のロゴスである。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.32.3

3

Et quia omnium et incorporalium, ergo et corporalium pro sua vi ad id quod esse possunt, ut sint λόγος· unde et mysterii ordinatione novissimis seculis λόγος, quia omnium existentium adumbrata per Spiritum sanctum Maria Virgine incarnatus est ipse ille, quem supra demonstravimus, filius, eodem modo ut esset in corpore, quo Spiritus sanctus in nobis, non totus: nam ut Deus ubique est, sed ut pars ejus: omnium enim divinorum pars hoc semper est, quod est totum, ut est anima in corporibus, ut virtus ac disciplina in animis, vel sol aut ejus lux in oculis.

PL 8, 1136B

そして、〔ロゴスは〕あらゆる非物体的なもの、それゆえまたあらゆる物体的なものにとっても、それらが存在しうる限りにおいて、その力に応じてロゴスである。それゆえまた、秘義の定めによって、終わりの世々に、ロゴスは——あらゆる実在するもののロゴスであるがゆえに——、おとめマリアが聖なる霊によって覆われて、上で我々が示したかの子ご自身として受肉したのである。それは、聖なる霊が我々のうちに在るのと同じ仕方で肉体のうちに在るためであり、全体としてではない。というのも、神としては〔彼は〕あらゆる所に在るが、〔肉体においては〕その一部として在るからである。実に、あらゆる神的なものの一部は、常に全体であるところのものである、たとえば魂が肉体のうちにあるように、力と学識が魂のうちにあるように、あるいは太陽ないしその光が目のうちにあるように。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.32.4

4

Ipsum autem λόγον, ipsumque illum quem demonstravimus filium, fuisse in corpore, omnia Evangelia declarant, Apostolus omnis, omnes Prophetae.

PL 8, 1136B

しかし、そのロゴス自身、我々が示したかの子自身が肉体のうちにあったことは、すべての福音書が、使徒のすべてが、預言者たちすべてが宣言している。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.32.5

5

Cum enim praedixerunt futurum Christum, in carne futurum praedixerunt, quippe cum ante in carnem dicant et visum, et apparuisse, ut Abrahae, ut Jacob. Et ipse in carne dixerit (Joan. VIII, 56) : Abraham vidit diem meum, et gavisus est.

PL 8, 1136B

というのも、彼らが来たるべきキリストを予告したとき、肉において来たるべきことを予告したからである。実に、〔肉を〕受ける以前に、〔キリストが〕見られ現れたと彼らは言っているからである、アブラハムに対して、ヤコブに対してのように。そして、キリスト自身が肉にあって言ったとおりである(ヨハネ8:56)、「アブラハムは私の日を見て、喜んだ」と。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.32.6

6

Et Apostolus, in sacro isto ac mysteriis pleno loco, declarat maxime filium Dei ante carnem, et ipsum postea sumpisse carnem (Philipp. II, 5, 6) : Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei constitutus fuisset.

PL 8, 1136C

そして使徒は、あの聖なる秘義に満ちた箇所において、神の子が肉以前に在り、その後に肉を受けたことを、最も明確に宣言している(フィリピ2:5-6)、「汝らのうちにこの思いを抱け、それはキリスト・イエスのうちにあった思いでもある、彼は神の形相のうちに立てられていたが」と。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.32.7

7

Utique hoc quando ante carnem fuit, ergo et ante carnem et fuit qualis et quantus. Forma, inquit, Dei. Quid istud est, forma idem quod pater. Quid est forma? in qua pater cernitur (Joan. XIV, 9) : Qui me videt, videt et patrem.

PL 8, 1136C

確かに、これは肉以前に在ったときのことであり、それゆえ肉以前にも〔彼は〕在り、しかもいかなる者、いかほどの者として在ったのである。「神の形相」と〔使徒は〕言う。これは何であるか。形相は父と同一である。形相とは何であるか——それによって父が見られるものである(ヨハネ14:9)、「私を見る者は、父をも見る」〔とあるとおり〕。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.32.8

8

Utique non in eo quod videbatur, sed in eo quod ipse Deus divina substantia, λόγος, vita. Hoc igitur fuit ante carnem: namque quid adjungit? Non arbitratus est rapinam ut esset aequalis Deo. De se ergo cogitat, et de Deo: facit igitur ut non sit aequalis, sed fuit.

PL 8, 1136C

もちろん、それは見られたところのものにおいてではなく、彼自身が神的な実体、ロゴス、生命であるところの神である点においてである。それゆえ、これが肉以前に在ったのである。というのも、〔使徒は〕何を続けて言うか。「彼は神に等しくあることを奪い取るべきこととは考えなかった」。それゆえ、〔彼は〕自らについて、また神について考えているのである。それゆえ、〔彼は〕等しくないようにするが、〔もともとは等しく〕在った。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.32.9

9

Quid deinde adjicit? Sed se exinanivit (Philipp. II, 7, 8) . Quid exinanivit? aut unde, si non fuit? Adjicit adhuc: Et servi sumpsit formam in similitudinem hominum factus, et habitu inventus tanquam homo.

PL 8, 1136D

次に何を付け加えるか。「しかし彼は自らを空しくした」(フィリピ2:7-8)。何を空しくしたのか。もし〔もともと〕在らなかったなら、どこから〔空しくすることが起こりうる〕のか。さらに付け加える、「そして僕の形相を取り、人間の似姿となり、姿は人間として見出された」と。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.32.10

10

Humiliavit semetipsum, subditus factus usque ad mortem, mortem autem crucis. Quid hic non ex omni parte declarat Jesum Christum et filium Dei?

PL 8, 1136D

「彼は自らを低くし、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従う者となった」。ここに、あらゆる点において、イエス・キリストが神の子であることが宣言されていないところがあろうか。

Adversus Arium Libri Quatuor 4.32.11

11

Nam sic dictum (Gal. IV, 4) : Deus misit filium suum et missum suae potentiae, ac suae etiam voluntatis arbitio cuncta facientem, ut se nollet aequalem, ut se exinaniat, ut induat servi formam: fuit ergo qui fuit Dei forma, fuit qui se exinanivit: is autem ipse est Jesus, qui sumpsit imaginem servi, et inventus homo est, qui se subdidit usque ad mortem, ut designetur plenius Jesus Christus, usque ad mortem crucis.

PL 8, 1136D

すなわち、こう言われているとおりである(ガラテヤ4:4)、「神は自らの子を遣わされた」と。そして遣わされた者は、自らの力の、また自らの意志の決定によってすべてを行いつつ、自らを等しいものとしないことを望み、自らを空しくし、僕の形相を身にまとった。それゆえ、神の形相であった者が在り、自らを空しくした者が在った。しかしこの者こそがイエスである、僕の像を身にまとい、人間として見出された者であり、死に至るまで、それも十字架の死に至るまで、自らを従わせた者である。それは、イエス・キリストがより十全に示されるためである。