Adversus Arium Libri Quatuor 1.24.1
Sed ista. Et rursus ad Colossenses quid dicit: quod (Coloss. I, 17) ante omnia primus Jesus. Duplex enim generatio ejus: una quidem in divinitatem et filiationem, occulta, divina, et quae fide intelligatur: alia autem in carnem venire, et ferre carnem.
PL 8, 1057Cだがこれはこれとして。さらにコロサイ書には何と言われているか。「万物より先にイエスが第一である」(コロサイ1:17)。というのも、彼の生成は二重だからである。一つは、神性へと、また子であることへと向かう、隠れた、神的な、信仰によって知解される生成であり、もう一つは、肉のうちに来て肉を身に帯びるという生成である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.24.2
Illa quidem sola generatio a Deo potentiae manifestatio: ista autem acceptio magis carnis, non generatio.
PL 8, 1057C前者だけが、神からの可能態の顕現としての生成であり、後者はむしろ肉の受容であって、生成ではない。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.24.3
Si igitur est prior, non ab homine est Salvator: si generatio est, non est figmentum: si autem a Deo generatio, non de nihilo: si imago Dei Jesus, ὁμοούσιος est: imago enim, substantia cum substantia, cujus et in qua est imago.
PL 8, 1057Dゆえに、もし彼が先にあるなら、救い主は人間から出た者ではない。もしそれが生成であるなら、それは形づくられたものではない。もし神からの生成であるなら、無からのものではない。もしイエスが神の像であるなら、彼はホモウシオスである。というのも、像とは、それがその像であり、またそのうちにある当の実体と共にある実体だからである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.24.4
Et quod imago substantia, a substantia ejus in qua est vel subsistit genita, in declarationem intus potentiae: hinc pater qui intus, hinc filius qui foris.
PL 8, 1057Dそして、像は実体であって、それがそのうちにあり、あるいはそのうちに自存する当のものの実体から、内なる可能態を顕すために生まれたものである。ここから、内にある者が父であり、外にある者が子である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.24.5
Rursus quod filius λόγος, est in actionem festinans substantia, vita enim λόγος, et intelligentia λόγος, processit in substantiam eorum quae sunt intellectibilium, et hylicorum, et idcirco actio ipsius τοῦ λογου, propter imbecillitatem percipientium ipsum, et passibilis est, vel potius passibilis dicitur: dicit enim beatus Paulus de Christo (Col. I, 13 20) : Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae; in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum: qui est imago Dei invisibilis, primogenitus ante omnem creaturam.
PL 8, 1057Dさらに、子がロゴスであるとは、働きへと急ぎ進む実体であるということである。というのも、生命はロゴスであり、知解もロゴスだからであり、それは知解されうるものと質料的なものとの実体のうちへと進み出た。それゆえ、そのロゴスの働きは、それを受け取る者たちの弱さのゆえに、受苦的でもあり、あるいはむしろ受苦的と言われる。というのも、幸いなるパウロはキリストについてこう言っているからである(コロサイ1:13-20)。「この方は我々を闇の権力から救い出し、その愛する子の国へと移し入れられた。この方において我々は贖いと罪の赦しを得る。この方は見えない神の像であり、すべての被造物より先の初子である」。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.24.6
Quoniam in ipso creata omnia, quae in coelis et quae in terris, visibilia, et invisibilia, sive sedes, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso constituta sunt, et ipse est ante omnia, et omnia in ipso consistunt: ipse est caput corporis Ecclesiae quae est principium, primogenitus a mortuis, ut fieret in omnibus ipse primarius: quoniam in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare et per ipsum reconciliare, et reconvertere omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus sive ea quae in terris, sive ea quae in coelis.
PL 8, 1058A「なぜなら、天にあるものも地にあるものも、見えるものも見えないものも、あるいは座も、主権も、支配も、権力も、万物はこの方において造られたからである。万物はこの方を通して、この方のうちに立てられており、この方は万物より先にあり、万物はこの方において成り立っている。この方は教会という体の頭であり、初めであり、死者のうちからの初子であって、それはすべてのものにおいてこの方が第一の者となるためである。というのも、この方において満ちみちたものすべてが宿ることをよしとされ、この方を通して万物を和解させ、十字架の血によって、地にあるものであれ天にあるものであれ平和をもたらし、御自身へと万物を立ち返らせることをよしとされたからである」。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.24.7
Totum mysterium in ista expositione dictum est, quod ὁμοούσιον, dicit ex isto qui est imago invisibilis Dei, quod filius primogenitus, quod non creatus ante omnem creaturam dixit; si enim et ipse creatus esset, non diceret, ante omnem creaturam: et proprie dixit primogenitus quod est de filio.
PL 8, 1058Aこの叙述のうちに神秘の全体が語られている。すなわち、ホモウシオスであることを、パウロは「見えない神の像である」ということから言い、また子が初子であること、すべての被造物より先にあって造られたのではないことを言っている。もし彼自身が造られたものであったなら、「すべての被造物より先に」とは言わなかったであろう。そして「初子」という語は、まさに子について正しく言われたのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.24.8
Jungamus ergo sensum: primogenitus ante omnem creaturam. Ergo hic genitus ut filius; illa creatura, ut quae creata sit: non autem quod et alium postea genuit, sed quod ante omnem creaturam primogenitus.
PL 8, 1058Bゆえに文意をつなげよう。「すべての被造物より先の初子」と。ゆえに、ここでは子として生まれた者であり、他方は被造物として造られたものである。しかも、後にさらに別のものを生んだということではなく、すべての被造物より先の初子であるということである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.24.9
Est autem omnis creatura et eorum quae in coelis, et eorum quae in terris, visibilium et invisibilium. Sine creatura ergo filius; natura igitur et generatione filius.
PL 8, 1058Bそして、あらゆる被造物とは、天にあるものも地にあるもの、見えるものも見えないものもすべてを含む。ゆえに子は被造物を離れてある。ゆえに子は本性によって、また生成によって子である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.24.10
Quod Christus λόγος est, et quod λόγος omnium quae sunt, ad id ut sint, causa; et idcirco dictum est, quod in ipso condita sunt omnia et per ipsum condita: λόγος enim et causa est ad id quod est esse, iis quae sunt, et est receptaculum eorum quae in ipso sunt.
PL 8, 1058Bキリストがロゴスであること、そしてロゴスが存在するすべてのものにとって、それらが存在することの原因であることについて。それゆえ、万物はこの方において据えられ、この方を通して据えられたと言われるのである。というのも、ロゴスは存在するものにとって「存在すること」の原因であり、自らのうちにあるものの受け皿だからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.24.11
Quod autem omnia in ipso, ipsum receptaculum completur omnibus quae sunt, et ipsum est et plenitudo: et idcirco (Rom. XI, 36) , omnia per ipsum, et omnia in ipsum, et omnia in ipso.
PL 8, 1058C万物がこの方のうちにあるということは、その受け皿自体が存在するすべてのもので満たされ、それ自体が満ちみちたものであるということである。それゆえ(ローマ11:36)、「万物はこの方を通して、万物はこの方へと、万物はこの方のうちにある」のである。