Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.1
Adhuc inducamus eadem ipsa. Vitam dicentes Christum, quomodo ὁμοούσιος est Deo? Dicit Joannes (Joan. I, 3, 4) : Quod factum est, in ipso vita erat.
PL 8, 1071Cさらに同じ議論を導入しよう。キリストを生命と言うとき、いかにして神とホモウシオスであるのか。ヨハネは言う(ヨハネ1:3-4)。「造られたもの、そのうちに生命があった」。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.2
Et iterum (Joan. V, 26) : Sicuti enim pater habet vitam in semetipso, sic et filio dedit vitam habere in semetipso: Quid tam simul? Quid tam idem? Habet pater in se vitam: habet et filius in semet vitam. Quid est habere vitam in seipso?
PL 8, 1071Cまた重ねて(ヨハネ5:26)。「父が自分自身のうちに生命を持つように、子にも自分自身のうちに生命を持つことを与えた」。これほど同時であるものが、これほど同一であるものがあろうか。父は自分自身のうちに生命を持ち、子も自分自身のうちに生命を持つ。自分自身のうちに生命を持つとはどういうことか。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.3
Ipsum sibi vitam esse, non ab alio accipere vitam, sed a seipso et aliis dare. Dicit aliquis similis substantiae esse, non tamen ὁμοούσιον esse.
PL 8, 1071Dそれ自体が自分にとって生命であること、他から生命を受け取るのではなく、自分自身から、また他者に与えるということである。ある人は、実体が似ているとは言うが、ホモウシオスであるとまでは言わない、と言うだろう。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.4
Illud jam dictum, quoniam, simile substantia non dicitur: neque enim est juxta quod substantia est, magis autem si ejusdem substantiae est, idem substantia dicitur, non simile, simile enim juxta qualitates, ut ignis substantia est, et aer secundum substantiam idem, ὕλη enim ambo: qualitatibus autem simile, aut dissimile, notione virtutum, et aliis simile.
PL 8, 1071Dそれについてはすでに言った。「似ている」は実体について言われるのではない。それは実体であるところのものに即しているのではないからである。むしろ同じ実体であるならば、それは似ているのではなく、実体において同一であると言われる。似ているとは諸性質に即してのことである——たとえば火は実体であり、空気も実体に関しては同一である。両者ともヒュレー(質料)だからである。しかし諸性質においては、諸力の観念によって、似ている、あるいは似ていないと言われ、また他の点でも似ていると言われる。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.5
Dic et terra, et aqua gravitate et densitate, aut aliis talibus, in quibus et istud accidit, quaecumque sint similia, eadem esse dissimilia, alia et alia qualitate.
PL 8, 1071D地と水についても言うがよい——重さと密度、その他このようなことに関して。そこにも同じことが起こる。すなわち似ているものはみな、他の性質においては似ていない、ということが。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.6
Simile enim non idem, neque idem unum, sed idem geminum: unum et ista non substantia, sed numero unum. Nos nunc de substantia perquirimus, quae in Deo, aut filio, aut ipsa est, aut eadem: aut modo quodam et ipsa et eadem.
PL 8, 1072A似ているとは同一ではなく、同一なるものが一つであるのでもなく、むしろ同一なるものは二つにおいて同一なのである〔idem geminum と次の文とのつながりは取りにくい。字面に沿って訳した〕。一つであるとは実体としてではなく数として一つである。我々は今、神あるいは子にある実体が、それ自体であるのか、それとも同一なのか、あるいは何らかの仕方でそれ自体であり同一であるのか、を探究している。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.7
Quomodo ergo ipsa est adventante filio, et tanta faciente et in coelo et in terra, et intrante in carnem?
PL 8, 1072Aでは、子が到来し、天でも地でもかくも多くのことをなし、肉のうちに入るとき、実体はいかにしてそれ自体であるのか。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.8
Quomodo Jesus filius, quod significat patrem, quomodo et tres sunt substantiae, Deus, Λόγος, Spiritus sanctus: non enim oportet dicere, nec fas est dicere, unam esse substantiam, tres esse personas.
PL 8, 1072Aいかにしてイエスが子であるのか——子とは父を指し示す語である——、また、いかにして三つの実体——神、ロゴス、聖なる霊——があるのか。実体は一つであり、位格は三つである、と言ってはならず、そう言うことは許されないからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.9
Si enim ista ipsa substantia et egit omnia, et passa est, Patripassiani ergo et nos: absit.
PL 8, 1072Aもしこの同じ実体自体が万物をなし、また受苦したのであれば、我々も聖父受苦説論者になってしまう。断じてそうではない。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.10
Quid igitur? eadem est, non ipsa: sed si istud, aut praeexistente substantia duo, aut ab eadem scissione, aut amissione partis ejusdem ipsa facta est eadem: neque dimissione, neque diminutione filius natus est, sed perfectus pater, et semper perfectus, et semper pater: perfectus filius, et semper perfectus, et ex aeterno et in aeternum filius.
PL 8, 1072Aではどうなのか。それは同一であって、それ自体ではないのか。しかし、もしそうなら、あらかじめ実在する実体があって二つになったか、あるいは同じものからの分裂によってか、あるいは同じものの一部の喪失によって、それ自体が同一のものとなったことになる。しかし子は、放出によっても縮小によっても生まれたのではない。父は完全であり、常に完全であり、常に父である。子も完全であり、常に完全であり、永遠から永遠へと子である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.11
Quomodo igitur eadem, in duobus enim quae eadem? sed pater et filius unum, et qui pater, pater: et qui filius, filius. Et non idem pater et filius, nec idem filius pater ejus cujus filius est. Non ergo unum sunt: neque ipsa, neque eadem est substantia.
PL 8, 1072Bではいかにして同一なのか。二つのものにおいて何が同一であるのか。父と子は一つであり、父である者は父であり、子である者は子である。父と子は同一ではなく、子はその父と同一ではない。したがって彼らは一つではない。実体はそれ自体でもなく、同一でもない。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.12
Relinquitur ergo modo quodam esse et ipsam et eamdem. Non enim fas est dicere alterius esse substantiae patrem et filium: quoniam quod sit ipsa dicemus, sive Deum et Λόγον dicemus, sive Deum et Dei virtutem et sapientiam.
PL 8, 1072Bしたがって残るのは、〔実体が〕何らかの仕方でそれ自体でもあり同一でもある、ということである。父と子とが異なる実体に属すると言うことは許されないからである。なぜなら我々は、それがそれ自体であると言うであろうから——神とロゴスと言うにせよ、神と神の力と知恵と言うにせよ、
Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.13
Sive quod est esse et vitam, sive quod est esse intelligere, aut intelligentiam, sive esse et vitam intelligere, sive patrem et filium, sive lumen et effulgentiam, sive Deum et characterem, sive Deum et formam et imaginem, sive substantiam et speciem, sicut ibi, non ut heic, sive substantiam et motionem, sive potentiam et actionem, sive silentium et effatum ipsum substantiam esse confitendum.
PL 8, 1072Bすなわち、存在することと生きること、あるいは存在することと知解すること、知解、あるいは存在すること・生きること・知解すること、あるいは父と子、あるいは光と輝き、あるいは神と刻印、あるいは神と形相と像、あるいは実体と種——かしこ〔知性界〕におけるようにであって、ここ〔感覚界〕におけるようにではなく——、あるいは実体と運動、あるいは可能態と現実態、あるいは沈黙と語られたことば、そのいずれで言おうとも、それ自体を実体として告白すべきである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.14
Deum enim quod est esse dicentes filium vitam; quomodo separamus vitam ab eo quod est esse, sive in patre, sive in filio? Etenim pater in seipso habet vitam, et filius, excepto quod filius a patre accepit quod habet.
PL 8, 1072C神を存在することそのものと言い、子を生命と言うとき、いかにして我々は生命を存在することから分けるのか——父においても子においても。実に父は自分自身のうちに生命を持ち、子もまた持つ——ただし子は、自分が持つものを父から受け取った、という点を除いては。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.41.15
Pater ergo et Filius a se orti, a se potentes ad vitam, sic mihi intellige habere dicere, quomodo Evangelium, et pater enim habet in se vitam. Habere ergo non quasi aliud sed ipsum est, sed in intellectu.
PL 8, 1072Cしたがって父と子は自分自身から起こり、自分自身から生命へと力を持つ——このように私に、福音書の言うとおりに、「持つ」ということを理解してほしい。父も自分自身のうちに生命を持つのである。それゆえ「持つ」とは何か他のものであるのではなく、それ自体のことであり、しかし知解のうちでのことである。