Adversus Arium Libri Quatuor 1.61.1
Erecta motione cyclica rectam dico, quod a σημεῖου in σημεῖον, hoc est a Patre in Patrem in apparentia istius motionis et divinitatis universae, et τὸν λόγον, et Filii existit jussione Dei imago juxta imaginem et similitudinem Dei imago imaginis, hoc est Filii: imago enim Patris Filius, ut demonstratum est: hoc autem est, quoniam Filius vita est, imago igitur vitae anima effecta est, anima autem cum suo νῷ, ab eo qui νοῦς est, potentia vitae intellectualis est, non νοῦς est, ad νοῦν quidem respiciens quasi νοῦς est: visio enim ibi unitio est, vergens autem deorsum, et aversa a νῷ, et se et suum νοῦν trahit deorsum.
PL 8, 1086B私は円環運動から起こされた直線運動について言っている。それはセーメイオンからセーメイオンへ、すなわち父から父へと向かうもので、この運動と普遍的な神性、そしてロゴス、そして子の顕現においてのことである。神の命令によって、神の像と似姿に即した像の像、すなわち子の像が存在する。というのも、既に示されたとおり、子は父の像だからである。しかしこれは次のことである。すなわち子は生命であるがゆえに、生命の像として魂が造られたのである。しかし魂は、それ自身のヌース(知性)を伴って、ヌースであるものから発する知性的生命の可能態であって、それ自体はヌースではないが、ヌースを見つめる限りにおいてはあたかもヌースであるかのようである。というのも、そこでの観照とは合一だからである。しかし下方へと傾き、ヌースから背を向けるとき、魂は自分自身とそのヌースを下方へと引き込んでしまう。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.61.2
Intelligens tantum effecta, non jam ut intelligibile, sed si sic perseveraverit, eorum quae super coelum sunt mater est, lumen, non verum lumen, et quidem cum suo proprio νῷ lumen.
PL 8, 1086B魂はただ知解する者として造られたのであって、もはや可知的なものとしてではない。しかしもしこの状態にとどまるならば、天の上にあるものどもの母であり、光である――まことの光ではないが、しかし自らに固有のヌースを伴った光である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.61.3
Si vero in inferiora respicit, cum sit petulans, potentia vivificandi fit, vivere quae faciet in mundum, et ea quae in mundo usque ad lapidem lapidum more, ipsa etiam cum νῷ facta.
PL 8, 1086Cしかしもし魂が奔放にも下位のものへと目を向けるなら、生命を与える可能態となり、世界の中にあるものを、そして世界の中にある石にいたるまでのものを、石のありようにおいて生かすものとなる。それ自身もまたヌースを伴ってそのようにされる。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.61.4
Etenim cum quidem, λόγος sit anima, non λόγος· cumque in medium spirituum, et intelligibilium, et τῆς ὕλης proprio νῷ ad utraque conversa, aut divina fit, aut incorporatur: ad intelligentiam etenim suae licentiae est, et privatione veri luminis propter scintillam tenuem proprii τοῦ νοῦ rursum vocatur; quoniam quidem solum est, tenebrata autem deorsum dicitur.
PL 8, 1086Cというのも、魂はロゴスではあっても、かのロゴスではないからである。そして霊的なものと可知的なものとヒュレー(質料)との中間にあって、自らに固有のヌースをもってそのいずれにも向きうるので、神的なものとなるか、あるいは身体を帯びるかのいずれかである。知解へと向かうことは自らの自由に属することだからである。そしてまことの光を欠いていても、自らに固有のヌースのかすかな火花のゆえに再び呼び戻される〔privatione veri luminis 以下の因果関係は、本文が崩れているらしく定かでない〕。それはただ存在するだけであって、下方において闇に閉ざされたものと言われるからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.61.5
Etenim summitates τῆς ὕλης puriores animandi vim habentes, causa sunt lumini velut in sua descenderet. Quare enim dictum est: et ista discernit, dicit aliquis, si talis est anima.
PL 8, 1086Cというのも、ヒュレー(質料)のより純粋な最上部分は、生かす力を持っており、光がいわば自らの領域へと降りて来るための原因となるからである。すると、これらを区別しつつ誰かが言う。もし魂がそのようなものであるなら、なぜこう言われたのか、と〔et ista discernit, dicit aliquis と前後とのつながりは定かでない〕。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.61.6
Quomodo dictum est: Faciamus hominem juxta imaginem et similitudinem nostram? (Gen. I, 26.)
PL 8, 1086C『我々の像と似姿に即して人を造ろう』(創世記1:26)と言われているのは、どのような意味においてであろうか。