マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput XXX 第I巻 第XXX章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1062C · 13 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.30.1

1

Quid ergo λόγος? ante Deum, an post Deum, an cum Deo? si ante Deum, non ingenitus Deus nec pater Deus, nec principium principiorum: si autem post Deum οὐχ ὅμοιος, sed similis alius Deus.

PL 8, 1062C

ではロゴスとは何であるのか。神より先か、神より後か、それとも神と共にか。もし神より先であるなら、神は生まれざる者でも、父でも、諸原理の原理でもないことになる。もし神より後であるなら、それは「似ていない」のではなく〔底本はウーク・ホモイオス(似ていない)。論理が通りにくく本文が崩れているらしいが、字面どおり訳した〕、似た別の神であることになる。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.30.2

2

Sed si istud nefas dicis, non solum potentia, dignitate, deitate, sed et substantia: quid est esse substantia simile?

PL 8, 1062C

しかし、もしお前がそれを不敬であると言うのなら――可能態においてだけでなく、尊厳においても、神性においても、そして実体においても似ているのだと言うのなら――、実体において似ているとはどういうことか。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.30.3

3

Ex ipsa ista substantia, secundum quod ista ipsa substantia est, idem est, non simile: simile enim qualitate efficitur, quae similitudo colore, habitu, affectione, virtute, forma similitudo est. Jesus autem, hoc est, λόγος, imago est Dei non similitudo.

PL 8, 1062C

その実体そのものから見て、まさにその実体であるという点においては、それは似ているのではなく同一なのである。というのも、似ているということは性質によって生じるからであり、その似姿とは、色、状態、情態、力、形相における似姿だからである。しかしイエス、すなわちロゴスは、神の似姿ではなく像である。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.30.4

4

Imago Dei dicitur, non enim Deus imago, sed Deus imagine et substantia Deus, non ut duo, una enim substantia, et una imago, unde unus Deus, et unus λόγος, et unus pater, unus filius, et ista unum: unum enim et istud unum, non duo: et ideo simul, et substantia ipsum quod est alterum unum, et ideo istud non alterum unum, sed magis et solum unum.

PL 8, 1062C

「神の像」と言われるのであって、神が像であるのではない。しかし神は像と実体とにおいて神であり、それは二ではない。実体は一つであり、像も一つだからである。それゆえ神は一であり、ロゴスも一であり、父は一であり、子は一であって、これらは一である。というのも、これは一であって二ではないからであり、それゆえ両者は共にあり、実体こそが他方であるところの一そのものであって、それゆえこれは別の一ではなく、むしろただ一つの一なのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.30.5

5

Sed ista. Et rursus, quid dicimus esse substantiam, sicuti sapientes et antiqui definierunt? quod subjectum, quod est aliquid, quod est in alio non esse; et dant differentiam existentiae et substantiae, et existentiam quidem et existentialitatem praeexistentem subsistentiam sine accidentibus, puris et solis ipsis quae sunt in eo, quod est solam esse quod subsistat; substantiam autem subjectum cum iis omnibus quae sunt accidentia, in ipsa separabiliter existentia, in usu autem accipientia et exitsentiam, et substantiam, ubicumque eodem modo esse aliquid significantes utimur istis nominibus.

PL 8, 1062D

だがこれはこれとして。さらに、賢者たちや古人たちが定義したように、我々は実体を何であると言うのか。それは基体であり、何かあるものであり、他のもののうちにではなく存在するものである。そして彼らは実在と実体との違いを立てる。すなわち実在、実在性とは、付帯性なしに先在する自存であって、そこにあるものだけを純粋に単独に持ち、ただ自存するということのみであるとする。他方、実体とは、付帯性であるすべてのものを伴った基体であって、それらが実体そのものから分離しうる仕方で実在しているものである。しかし用法においては、実在と実体という語は、同じ仕方で何かが存在することを示す限りにおいて、互いに用いられる。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.30.6

6

Sit igitur sic, sive in aeternis sive in mundanis: licet enim dici sive existentiam, sive substantiam, sive quod est esse vere substantiam: ibi motio est, et non simpliciter motio, sed prima motio, quae genus sit et ipsa status, et idcirco ipsa substantia.

PL 8, 1063A

ゆえに、それは永遠なるものにおいても、この世のものにおいても、そうであるとしよう。実在と言おうと、実体と言おうと、あるいは真に実体であるところの「存在すること」と言おうと構わないからである。そこには運動があり、しかも単なる運動ではなく、第一の運動があって、それは類であると同時にそれ自体静止でもあり、それゆえそれ自体が実体なのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.30.7

7

Sed ista et longioris, et alterius quaestionis. Nunc autem fatemur quod sit ibi substantia, quae habet secundum proprium significatum hoc: aliquid ὂν esse; adversus autem eos qui dicunt nomen substantiae non esse positum in sanctis scripturis.

PL 8, 1063A

しかしこれはより長く、別の問題である。今はただ、そこに実体があり、それはその固有の意味においてこれを持つ、すなわち「あるオンとして存在すること」を持つ、ということだけを認めておこう。さて、実体という語が聖なる書には用いられていないと言う者たちに対して。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.30.8

8

Non quidem substantiae forte non est, denominata a substantia sunt, unde enim deductum ἐπιούσιον quam a substantia (Matth., VI, 11) : Da panem nobis ἐπιούσιον, hodiernum?

PL 8, 1063B

なるほど「実体」という語そのものはないかもしれないが、実体から名付けられた語はある。というのも、「エピウーシオン」(マタイ6:11)はほかならぬ実体から導かれたのではないか。「我々に今日のエピウーシオンのパンを与えたまえ」。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.30.9

9

Quoniam Jesus vita est, et corpus ipsius vita est, corpus autem panis, sicuti dictum est: Da nobis panem de coelo. Significat ἐπιούσιον ex ipsa, aut in ipsa substantia, hoc est vitae panem.

PL 8, 1063B

イエスは生命であり、その体は生命であり、その体はパンである。「天からのパンを我々に与えたまえ」と言われているとおりである。「エピウーシオン」は、その実体から、あるいはその実体のうちにあるということ、すなわち生命のパンであるということを意味する。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.30.10

10

Sic rursus et Paulus in Epistola ad Titum (Tit. II, 14) : Populum περιούσιον, circa substantiam, hoc est circa vitam consistentem populum, sicuti et in oblatione dicitur: Munda tibi populum circum vitalem aemulatorem bonorum operum circa tuam substantiam venientem.

PL 8, 1063B

同様に、パウロもテトスへの手紙で言う(テトス2:14)。「ペリウーシオンの民」、すなわち実体をめぐる、つまり生命に基づいて成り立つ民である。奉献の祈りにおいても言われているとおりである。「善き業に熱心で、汝の実体のもとに来る、生命にあずかる民を、汝のために清めたまえ」。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.30.11

11

Videtur mihi idem significari in Jeremia propheta, ubi dicit (Jer., XXIII, 18, sec. LXX) : Quia quis stetit in substantia Domini, et vidit verbum ejus? quis praebuit aurem et audivit?

PL 8, 1063B

私には、預言者エレミヤにおいても同じことが意味されているように思われる。彼はこう言う(エレミヤ23:18、七十人訳による)。「誰が主の実体のうちに立ち、その言葉を見たのか。誰が耳を傾け、聞いたのか」。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.30.12

12

Et post modicum dicit (Ibid., 22) : Et si stetissent in substantia, sed in substantia substantia scribunt, non insubstantia.

PL 8, 1063C

そしてその少し後にこう言う(同22節)。「もし彼らが実体のうちに立っていたなら」。しかも彼らは「実体のうちに」と、実体という語を書いているのであって、「実体なしに」ではない。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.30.13

13

Sed si quis intellectum certe intelligit, nihil aliud invenit, nisi istud: Si quis in eo quod Dei est esse steterit, hoc est in substantia, quod in ipsa ὁμοούσιος filius, statim λόγον ejus videt; debemus enim quod ulterius non est, interius aliquid stare facere, τὸν νοῦν insubstantia, substantia Dei, hoc est in substantia, et statim comprehendimus et Deum, et λόγον, ὁμοούσιον enim, et simul ambo unum.

PL 8, 1063C

しかし、もし誰かがその意味を正しく理解するなら、次のこと以外は何も見出さないであろう。すなわち、もし誰かが、神の「存在すること」であるもの、すなわち実体――子はその実体においてホモウシオスなのだが――のうちに立つならば、その者はただちにその方のロゴスを見るのである。というのも、我々はこれ以上先のないところで、自らのより内なるもの、すなわちヌースを、神の実体のうちに、すなわちその実体のうちに立たせねばならないからであり、そうすればただちに我々は神をもロゴスをも共に把握するのである。両者はホモウシオスであり、共に一だからである。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。