マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput XVIII 第I巻 第XVIII章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1051B · 15 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.1

1

Sed ista plenius postea (Rom. XI, 36) : Quoniam ex ipso; et per ipsum, et in ipso omnia. Ex ipso: dicitur, ut de patre: Per ipsum: ut de Christo: In ipso, ut de Spiritu sancto. Alibi autem sic dicit: In ipso, per ipsum, ad ipsum.

PL 8, 1051B

しかしこれについては後でさらに詳しく述べよう(ローマ11:36)――彼から、また彼を通して、また彼のうちに、すべてがある、と。『彼から』は父について、『彼を通して』はキリストについて、『彼のうちに』は聖なる霊について言われている。しかし他の箇所ではこう言う――彼のうちに、彼を通して、彼に向けて、と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.2

2

Quod Deus Christus (Rom. IX, 5) : Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnes Deus benedictus per omnia saecula saeculorum. Ad Corinth. prima (I Cor. II, 8) : Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent.

PL 8, 1051B

キリストが神であることは(ローマ9:5)――彼らから肉に即してキリストが出ており、この方はすべてのものの上にあり、世々限りなく祝福される神である、と。コリント人への第一の手紙(一コリント2:8)――もし知っていたなら、威光の主〔底本は majestatis。通行の聖書本文は「栄光の主」〕を決して十字架につけなかったであろう、と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.3

3

Quod Christus, sicuti Deus; incomprehensibilis, aut vix comprehensibilis est, sed et quemadmodum dictum est (Ibid., 9) : Quae oculus non vidit, quae auris non audivit, et in cor hominis non ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se.

PL 8, 1051B

キリストが、神と同じように、把握し得ない、あるいはほとんど把握し得ない方であることは、こう言われているとおりである(同9節)――目が見ず、耳が聞かず、人間の心に上らなかったもの、神を愛する者たちのために神が備えられたもの、と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.4

4

Deinde dicit, quod intelligit ista (Ibid. 11) : Sicut spiritus hominis ea quae in homine, sic et ea quae Dei, spiritus Dei. Si de Christo ista dicit, his apparet, quod non est facile scire generationem filii.

PL 8, 1051C

次に、これらを知解するのは霊であると言う(同11節)――人間の霊が人間のうちにあることを知るように、神のことも神の霊が知る、と。もしこれをキリストについて言っているのなら、これらのことから、子の生成を知ることが容易ではないことが明らかである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.5

5

Nam neque νοῦς percipit Dei filium, nec modum generationis scire potest. Si autem de praesentia ejus, et istud supra oculum, supra auditum, supra νοῦν est.

PL 8, 1051C

なぜなら、ヌース(知性)も神の子を捉えることができず、その生成の仕方を知ることもできないからである。もしこれがこの方の現臨について言われているのなら、これもまた目を超え、耳を超え、ヌースを超えているのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.6

6

Si autem, ut quidam intelligunt, dicit ista de his quae praeparavit Deus diligentibus ipsum: multo magis mirabilis est generatio, et vix comprehensibilis.

PL 8, 1051C

しかし、もし、ある人々が理解するように、これが神を愛する者たちのために神が備えられたことについて言われているのならば、なおいっそう、この生成は驚くべきものであり、ほとんど把握し得ないものである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.7

7

Si ista sic sine intellectu sunt, quid ex his queas dicere, ab his quae non sunt, esse Christum aut, aut similis substantia est Christus? Comprehensibilia et definita. At vero esse ὁμοούσιον non solum incomprehensibile, et habet contradictiones multas.

PL 8, 1051C

もしこれらがこのように知解の及ばないものであるとすれば、これらから、キリストが存在しないものから出ている、あるいはキリストは類似の実体である、といったことを、いったいどうして言えるだろうか。それらは把握可能で限定されたものである。しかしホモウシオスであることは、把握し得ないだけでなく、多くの矛盾を含んでもいる。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.8

8

Si enim ὁμοούσιος et ipse ingenitus: si ὁμοούσιος quomodo alter, quomodo alius pater, alius filius? Si ὁμοούσιος, quomodo alius passus est, alius non? Ex isto enim Patripassiani.

PL 8, 1051C

なぜなら、もしホモウシオスであるなら、この方自身も生まれざる者であることになる。もしホモウシオスであるなら、いかにして別の者、いかにして父は父、子は子と別々でありうるのか。もしホモウシオスであるなら、いかにして一方は苦しみを受け、他方は受けないということがありうるのか。まさにここから聖父受苦説の者たちが生じるのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.9

9

Sed quoniam Dei voluntate inquirit omnia, et ea quae Dei, Spiritus qui in nobis inhabitat, invenietur modus divinae generationis, juxta quem et ὁμοούσιος manifestabitur, et illa exterminabuntur (I Cor. II, 12) : Nos enim accepimus non mundi spiritum, sed Dei.

PL 8, 1051D

しかし、神の意志によってすべてを探り、神のことを探る、我々のうちに住む霊によって、神的な生成の仕方が見出されるであろう。それに即して、ホモウシオスであることも明らかにされ、また先の諸矛盾も取り除かれるであろう(一コリント2:12)――我々は世の霊ではなく、神の霊を受けたからである、と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.10

10

Quod idem spiritus Deus et Christus est, et sanctus Spiritus, et idem unus spiritus (I Cor. XII, 3-6) : Propter quod notum vobis facio, quod nullus in spiritu Dei dicit, anathema Jesu. Et nullus potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto.

PL 8, 1051D

神とキリストと聖なる霊とが同じ霊であり、同一の一つの霊であることは(一コリント12:3-6)、「それゆえ私は汝らに知らせる、神の霊にある者は誰も、イエスは呪われよ、とは言わない。そして聖なる霊によらなければ、誰も主イエスと言うことができない」。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.11

11

Divisiones autem gratiarum sunt, idem autem spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, sed idem Dominus, et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui omnia in omnibus operatur.

PL 8, 1051D

賜物には様々な分与があるが、霊は同じである。務めにも様々な分与があるが、主は同じである。働きにも様々な分与があるが、神は同じであり、すべてのもののうちですべてを働かせる方である。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.12

12

Si igitur in spiritu nullus dicit Anathema Jesu, ipse est spiritus et Dei, et sancti Spiritus. De quo idem istud dicit: Et nullus potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto.

PL 8, 1052A

それゆえ、もし霊にある者が誰もイエスは呪われよとは言わないのなら、その霊は神の霊であり、また聖なる霊でもある。同じことについてこう言われている――そして聖なる霊によらなければ、誰も主イエスと言うことができない、と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.13

13

Praeterea amplius istud dicit quod divisiones gratiarum a spiritu sunt, a Deo quidem gratiae, divisiones autem a spiritu; in actionem enim alia existentia Spiritus sanctus, in substantia ὁμοούσιον, quoniam Spiritus sanctus sicut et ministerium Domini: ipse etenim dividit ministeria in operatione vitae operans, et ipse in substantia sua secundum operationem vitae.

PL 8, 1052A

さらにパウロはこれを言う――賜物の分与は霊から出ている。すなわち賜物は神から出るが、その分与は霊から出るのである。というのも、聖なる霊は現実態に向かっては別の実在でありながら、実体においてはホモウシオスだからである。聖なる霊は主の務めのようでもある。この方自身が、生命の働きにおいて働きつつ務めを分与し、また自らの実体において、生命の働きに即してそうするのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.14

14

In substantia autem ὁμοούσιος. Quod spiritus et operationes a Deo. Operationes autem multae, sed in omnibus idem Deus.

PL 8, 1052A

しかし実体においてはホモウシオスである。霊も働きも神から出ている。働きは多くあるが、そのすべてにおいて神は同じである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.18.15

15

Differt autem Deus, quod ipse facit divisiones operationum, ipse tamen in omnibus omnia operans; ipsum enim esse operationis causa cum sit, operationum divisiones facit, et ipse Deus juxta substantiam spiritus cum sit ὁμοούσιον actioni, omnia ergo tria actione ὁμοούσια et substantia ὁμοούσια. Quod omnia tria spiritus, et quod a patre Spiritus: a patre substantia.

PL 8, 1052B

しかし神が異なるのは、神ご自身が働きの分与をなしながら、しかもご自身がすべてのもののうちですべてを働かせる、という点においてである。というのも、存在すること自体が働きの原因である以上、それが働きの分与をなすのであり、また神ご自身は、実体に即して霊であって、現実態とホモウシオスである以上、三者すべては現実態においてホモウシオスであり、実体においてもホモウシオスなのである。三者すべてが霊であること、そして霊が父から出ていること――実体が父から出ているように。