マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber II, Caput XI 第II巻 第XI章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1096D · 10 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 2.11.1

1

Ex hoc excluditur quod dictum est: fuit quando non fuit. Hoc si ita est, hoc uno, id est, ὁμοούσιος, omne venenum Ariani dogmatis internecatur.

PL 8, 1096D

これによって、「あるとき存在しなかった」と言われたことは排除される。もしこれがそうであるならば、この一語、すなわちホモウシオスによって、アリウス派の教えのあらゆる毒は根絶やしにされるのである。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.11.2

2

O docti episcopi! o sancti! o fidem spiritu confirmantes! o verbum, vere verbum Dei! quod Deus et λόγος ostenditur, simul ex aeterno, et semper eademque substantia. Dictum igitur latine est ὁμοούσιον· unde necessario etiam graece ponendum atque tractandum.

PL 8, 1096D

ああ、学識ある司教たちよ。ああ、聖なる者たちよ。ああ、霊によって信仰を確証する者たちよ。ああ、語よ、まことに神の語よ。それによって、神とロゴスとが、ともに永遠より、つねに同一の実体であることが示されるのだから。それゆえホモウシオスはラテン語で言われたのであり、それゆえ必然的にギリシア語でも置かれ、論じられねばならないのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.11.3

3

Sed adjiciamus etiam nunc aliquid, quo per confessionem vestram et per lectionem deificam latine expressum ὁμοούσιον approbetur. Lectio divina dicit: pater in filio, et filius in patre.

PL 8, 1097A

しかし今もなお何かを付け加えよう。それによって、諸君の告白と神聖な朗読とを通して、ラテン語で言い表されたホモウシオスが承認されるように。神的な朗読はこう言う——父は子のうちにあり、子は父のうちにある、と。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.11.4

4

Et ne parum sit ad fidem ipse Dominus noster Jesus Christus dicit (Joan. XIV, 10) : Ego in Patre et Pater in me. Quid ergo? Haec nomina insunt sibi invicem? an virtutes, an substantiae, an sapientiae et potestates? pater quo pater est, in filio esse non potest.

PL 8, 1097A

そしてこれだけでは信仰にとって不十分だといけないので、我々の主イエス・キリスト御自身が(ヨハネ14:10)「私は父のうちにあり、父は私のうちにある」と言われる。ではどうなのか。これらの名が互いのうちに内在するのか。それとも諸々の力が、あるいは諸実体が、あるいは諸々の知恵と諸々の権力とが〔内在するの〕か。父が父である限りにおいては、子のうちにあることはできない。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.11.5

5

Item filius in patre esse non potest, sed quo virtutis substantiae sibi est, hoc est, in altero. Inde alterum in altero: unum redditur etiam subsistentibus singulis; unum tamen, quia idem in utroque intelligitur et nominatur.

PL 8, 1097A

同様に、子も父のうちにあることはできない。しかし、力の実体という点において自らにあるところのもの、それは他方のうちにある。そこから一方は他方のうちにあり、それぞれが自存していてもなお一つとされる。しかしそれは一つである、なぜなら同一のものが両者において知解され、名指されるからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.11.6

6

Ergo et pater in filio, et filius in patre. Sed isto modo. Hoc si ita est, videamus caetera. Dicitis, et recte dicitis: Jesum Christum Dominum nostrum, Deum de Deo, et lumen de lumine. Vicinum est, similiter dicere et istud.

PL 8, 1097B

それゆえ父は子のうちにあり、子は父のうちにある。しかしそれはこの仕方によってである。もしこれがそうであるならば、残りのことを見よう。諸君は言う、そして正しく言う——我々の主イエス・キリストは、神からの神、光からの光である、と。同様にこうも言うことは、そこからほど遠くない。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.11.7

7

Dicamus ergo, vereque dicamus in Deo, lumen in lumine. Quod quidem ideo non et reversim dicitur, quia unum verbum est in duobus. Nam pater et filius duo sunt vocabula, et idcirco verti invicem possunt, ut et pater in filio dicatur, et filius in patre.

PL 8, 1097B

それゆえ我々は言おう、そしてまことに言おう——神のうちに神が、光のうちに光がある、と。これが逆にも言われないのは、二つのもののうちに一つの語があるからである。というのも、父と子とは二つの語であり、それゆえに互いに転換されうるのであって、父は子のうちにあると言われ、子は父のうちにあると言われうるのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.11.8

8

At vero cum unum nomen in duobus dicitur, Deus in Deo, eodem modo dicetur et cum de altero dicitur, eadem ratio et cum dicitur lumen in lumine. Necessitate igitur nominis unius semel quidem dicitur, sed propter duo patrem et filium bis et intelligitur et auditur.

PL 8, 1097B

しかし、一つの名が二つのもののうちに言われるとき——「神のうちに神が」——それは他方について言われるときも同じ仕方で言われるのであり、「光のうちに光が」と言われるときも同じ理である。それゆえ、一つの名の必然性によって、それは一度言われるだけであるが、父と子という二つのものゆえに、二度、知解され、聞かれるのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.11.9

9

Dicamus igitur Jesum Dei filium, Deum de Deo, lumen de lumine. Dicamus et illud, Deum in Deo, lumen in lumine.

PL 8, 1097C

それゆえ我々は、イエスは神の子であり、神からの神、光からの光である、と言おう。そしてまた、神のうちに神が、光のうちに光がある、とも言おう。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.11.10

10

Si enim, ut fatemur omnes, et filius in patre est, et pater in filio, est autem pater et Deus, et lumen, ita tamen ut de patre filius hic sit, unde necessario et vere est dicere: et Deus in Deo, et lumen in lumine. An durum illud est? sed necessario fatendum est et sic esse et sic se habere.

PL 8, 1097C

なぜなら、もし我々がみな告白するように、子は父のうちにあり、父は子のうちにあるのであり、しかも父は神でも光でもあるならば——ただし、ここでの子は父から出ているという仕方においてであるが——そこから必然的に、まことに、こう言うべきである——神のうちに神が、光のうちに光がある、と。それは厳しい〔奇異な〕ことであろうか。しかし、そうであること、そのようにあることを、必然的に告白しなければならない。