マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput XXXI 第I巻 第XXXI章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1063C · 9 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.31.1

1

Sed videris. Supponamus dicere substantiam Dei id illud quod est esse, et τοῦ Ιησοῦ quod est esse, esse Deum, et pietas, et confessio: quae igitur substantia Dei?

PL 8, 1063C

だが、それはお前の考えることだ。神の実体とは、まさしく「存在すること」そのものであり、イエスの「存在すること」もまた「神であること」であるとしよう。それこそが敬虔であり、告白である。では、神の実体とは何であるのか。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.31.2

2

Si substantia dicitur in mundanis, ut animal, ut homo, necesse est dicere in aeternis substantiam esse Deum, sed vides ipsum Deum juxta illud esse, quod dicimus, aut lumen, aut spiritum, aut ipsum esse, aut potentiam ejus quod est esse, aut intelligentiam universalem, aut potentiam universalis intelligentiae, aut universalis vitae vel actionis, aut aliorum istiusmodi in quo sit, fontem esse omnium eorum quae vere sunt, aut quae sunt.

PL 8, 1063D

もし実体が、動物や人間のように、この世のものについて言われるのであれば、永遠なるものにおいては神が実体であると言わねばならない。しかしお前は、我々が言うところの「存在すること」に即して、神自身が――光であれ、霊であれ、「存在すること」そのものであれ、「存在すること」の可能態であれ、普遍的な知解であれ、普遍的な知解の可能態であれ、普遍的な生命あるいは働きの可能態であれ、そのほか神がそれであるところのこれに類するものであれ――まことに存在するもの、あるいは存在するものすべての泉であることを見ている。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.31.3

3

Sed dicunt scripturae lumen esse Deum, spiritum esse: haec autem substantiam significant, non enim accidens; cui primo quod est esse accidit, si istud accidens? Sed nulli: impossibile enim ultra esse aliquid supra quod est esse.

PL 8, 1063D

しかし聖なる書は、神が光であり、霊であると言う。しかしこれらは実体を示すのであって、付帯性を示すのではない。もしこれが付帯性であるとすれば、第一の「存在すること」はいったい何に付帯するというのか。だが何にも付帯しない。というのも「存在すること」の上に、さらに何かがあるということは不可能だからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.31.4

4

Ergo substantia, juxta quod est esse lumen, et spiritus, quod est simplex et incompositum, quae ibi et idem lumen et spiritus: est autem lumini et spiritui imago, non a necessitate naturae, sed voluntate magnitudinis patris: ipse enim se ipsum circumterminavit.

PL 8, 1063D

ゆえに、光と霊とであるという「存在すること」に即して、それは単純で複合されないものである実体であり、そこでは光と霊とは同一である。しかし、光と霊とには像がある。それは本性の必然によるのではなく、父の偉大さの意志によるものである。というのも、父は自ら自身を限界づけたからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.31.5

5

Et idcirco dicitur, tu te ipsum intelligis, sed et filio intelligibilis, filius ergo in patre imago, et forma, et λόγος, et voluntas patris, juxta quod voluntas patris, alteri juxta quod voluntas patris filius.

PL 8, 1064A

それゆえ言われる、「汝は汝自身を知解する」と。しかし子にとっても知解されうるものであり、それゆえ子は父のうちにあって像であり、形相であり、ロゴスであり、父の御旨である。父の御旨であるかぎりにおいて御旨であり、他者に対しては、父の御旨であるかぎりにおいて子である。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.31.6

6

Omnis enim voluntas progenies est, juxta quod universalis voluntas, unigenitus, semel enim totius plenitudinis λόγος prosiliit e potentia Dei: ista potentia λόγος existens genuit λόγον, hoc est, in manifestationem et operationem adduxit.

PL 8, 1064A

というのも、あらゆる意志は生まれ出たものだからであり、普遍的な意志であるという点において、それは独り子である。というのも、満ちみちたもの全体のロゴスが、一挙に神の可能態から躍り出たからである。この可能態は、ロゴスとして存在しながらロゴスを生んだ、すなわちそれを顕現と働きへともたらしたのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.31.7

7

Sic igitur voluntate patris, voluntas apparuit ipse λόγος filius: est igitur Dei voluntas λόγος cum ipso qui semper est, et ad ipsum ipsa voluntas filiatio est: pater ergo, cujus est voluntas, filius autem voluntas est, et voluntas ipse est λόγος: λόγος ergo filius.

PL 8, 1064A

このように、父の御旨によって、御旨そのものである子ロゴスが現れた。ゆえに神の御旨とは、常に存在するその方と共にあるロゴスであり、その方に向かうこの御旨こそが子であることなのである。ゆえに父とは御旨を持つ者であり、子とは御旨そのものであり、御旨とはロゴスそのものである。ゆえにロゴスは子である。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.31.8

8

Non enim λόγος locutio quaedam est, sed potentia ad creandum aliquid, confabulans iis quibus futurum est esse secundum ὀντότητα virtutem unicuique propriam substantiam, et ipse λόγον forma, quae cognoscentia est Dei: per λόγον enim solum cognoscentia efficitur.

PL 8, 1064B

というのも、ロゴスとは何らかの発話のことではなく、何かを創造するための可能態であって、存在することになるものどもに、それぞれ固有の実体を存在性に即した力として語りかけるものだからである。そしてロゴス自体が形相であり、それは神を知ることそのものである。というのも、ロゴスによってのみ、知ることが成立するからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.31.9

9

Propter quod dictum est λόγον esse ad Deum, et est λόγος verbum, lumen a lumine, aut spiritus a spiritu, et substantia a substantia, non prima et secunda secundum tempus, sed secundum quod causa est alii, ut sit potentia: semper simul, non enim abscissa est effulgentia luminis, sed semper in lumine est, et ipse lumen existens operatur omnia λόγος existens, a se movens, et quae semper movens, copiam habens: illud patris omnipotentem esse.

PL 8, 1064B

それゆえ、ロゴスは神に向かってあると言われるのであり、ロゴスは言葉であって、光からの光、あるいは霊からの霊、実体からの実体である。それは時間において第一と第二であるのではなく、他方にとって可能態としての原因であるという点においてである。それは常に共にある。というのも、光の輝き出ることが切り離されているのではなく、常に光のうちにあるからであり、光自体として存在しつつ、ロゴスとして存在するその方が、万物を働かせ、自ら動き、常に動きながら、豊かさを保っているのは、父が全能であることに由来するのである。