マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput L 第I巻 第L章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1078D · 6 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.50.1

1

Hic est Deus, hic Pater, praeintelligentia, praeexistens et praeexistentia, beatitudinem suam et immobili motione semetipsum custodiens, et propter istud non indigens aliorum, perfectus super perfectos, tripotens in unalitate, spiritus perfectus et supra spiritum.

PL 8, 1078D

これが神である、これが父である——先知解、先在する者、先在性、不動の運動によって自分自身の至福を守る者、それゆえに他の何ものをも必要としない者、完全なる者たちに勝る完全なる者、一性のうちにある三重の可能態を持つ者、完全なる霊、霊に勝る者。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.50.2

2

Non enim spirat, sed tantum spiritus est in eo, quod est ei esse, spiritus spirans in semetipsum, ut sit spiritus; quoniam est spiritus inseparabilis a semetipso, ipse sibi et locus, et habitator in semetipso manens, solus in solo, ubique existens, et nusquam simplicitate, unus qui sit, tres potentias couniens existentiam omnem, vitam omnem et beatitudinem.

PL 8, 1078D

というのは彼は息をするのではなく、彼にとって存在することであるところのものにおいて、ただ霊であるのみだからである。霊として自分自身のうちへと息をする——霊であるために。彼は自分自身から離れることのない霊であり、自分自身にとって場所であり、自分自身のうちに留まる住まう者であり、単独者のうちの単独者であり、あらゆる所に実在しながら単純性においてはどこにもなく、一なる者でありながら、三つの可能態——あらゆる実在、あらゆる生命、そして至福——を共に一つにしている。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.50.3

3

Sed ista omnia et unum, et simplex unum, et maxime in potentia ejus quod est esse, hoc est existentiae potentia, vitae et beatitudinis quod enim est et existit potentia, quae sit existentiae, ac potentia est vitae et beatitudinis ipsa per semetipsam, et ideo et λόγος sui ipsius, et vivere, et agens, habens secundum ipsam suimetipsius inexistentem existentiam, indiscernibilis spiritus counitio, divinitas, substantialitas, beatitudo, intelligentialitas, vitalitas, optimitas, et universaliter omnimodis omnia, pure ingenitum προὸν, unalitas counitionis nulla counitioni.

PL 8, 1079A

しかしこれらすべては一であり、単純な一であって、とりわけ、存在することであるところのものの可能態において——すなわち実在の可能態、生命と至福の可能態において——一である。存在し実在するところのもの、すなわち実在の可能態であるものが、それ自体を通して、生命と至福の可能態でもあるからである。それゆえ彼は自分自身のロゴスであり、生きることであり、働くものであって、それ自体に即して自分自身の非実在的な実在を持ち、識別しえない霊の統一、神性、実体性、至福、知解性、生命性、最善性、そして普遍的にあらゆる仕方であらゆるものであり、純粋に生まれざるプロオン(存在に先立つもの)、いかなる統一とも異なる統一性である。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.50.4

4

Isto igitur uno existente, unum proinde exiliit unum, in substantia unum, in motu unum, et motus enim existentia, quoniam existentia motus.

PL 8, 1079B

したがってこの一が実在するので、そこから一なる一が飛び出た——実体において一であり、運動において一である。運動もまた実在であり、実在は運動だからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.50.5

5

Istud igitur unum existentialiter unum, sed non ut Pater inexistentialiter unum, qui est secundum potentiam existentialiter unum.

PL 8, 1079B

したがってこの一は実在的に一である。しかし、非実在的に一である父のようにではない。父は、可能態に即して実在的に一なのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.50.6

6

Habet enim potentiam, et magis habet quod ei futurum est secundum operationem esse, et secundum veritatem non habet, sed est: quoniam potentia, coactio actuosa sit omnia, est sine molestia, et vere omnimodis non egens, quae sit ab hoc ut sit omnia potentia: etenim qua potens nata actio eget, agens ipsa unalitas.

PL 8, 1079B

というのは、彼は可能態を持ち、むしろ働きに即して彼にとってやがて存在することになるものを持つのであって、真実に即しては持つのではなく、存在するのである。可能態は、現実に働く強制としてすべてであるのだから、労苦なくあり、真にあらゆる仕方で何も必要としない。それは、可能態としてすべてであることを、このことから得ているのである。というのは、生まれた現実態のほうが、〔可能態が〕力あるものであるかぎりにおいてそれを必要とするのであり、働いているのは一性そのものだからである〔etenim 以下は構文が崩れているらしい。nata actio を eget の主語と取った〕。