マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber I, Caput LIX 第I巻 第LIX章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1085A · 8 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 1.59.1

1

Habemus ergo secundum ordinem praemissa Dei et Patrem, et Filium ὁμοούσιον, et ὁμοούσια secundum identitatem in substantia. Una enim substantia Spiritus, is ipsum esse est. Ipsum esse autem et vita et intelligere est.

PL 8, 1085A

したがって我々は、先に述べた秩序に即して、神であり父であるものと、ホモウシオスの子とを持つ。そして実体における同一性に即してホモウシオスなるものどもを持つ。というのも、霊は一つの実体であり、それは存在することそのものだからである。そして存在することそのものとは、生命であり知解することでもある。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.59.2

2

Ista tria, in singulis quibusque, et ideo una divinitas, et unum; quod omne unus Deus, quia unum Pater, Filius sanctus Spiritus: secundum potentiam et actionem solum apparente alteritate.

PL 8, 1085A

これら三つは、それぞれのもののうちにあり、それゆえ一つの神性であり、一つである。すべては一つの神であって、父、子、聖なる霊が一つだからである。ただ可能態と現実態とに即してのみ、他性が現れるのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.59.3

3

Quod Deus in potentia, et in occulto motu movet et imperat omnia, ut in silentio; λόγος autem Filius, qui est Spiritus sanctus, et voce confabulatur ad generanda omnia secundum vitam, et secundum intelligentiam substituentia, ad id quod est esse omnibus.

PL 8, 1085A

すなわち神は可能態において、また隠れた運動のうちに、いわば沈黙のうちにすべてを動かし命じる。しかし子であるロゴス、すなわち聖なる霊であるものは、声をもって語りかけ、生命に即して、また知解に即して、すべてのものを自存させつつ生み、すべてのものにとって存在することであるところへと至らせる。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.59.4

4

Ex iis apparet, λογος ipse et Spiritus sanctus νοῦς et sapientia: id ipsum etenim et Paulus dixit divine: Quis cognovit νοῦν Domini? (Rom. XI, 34) . Et rursus de ipso: Virtus et sapientia Dei (I Cor. I, 24) .

PL 8, 1085B

これらのことから、ロゴス自身と聖なる霊とはヌース(知性)であり知恵であることが明らかである。実にパウロも神的にこう言っている。『誰が主のヌース(知性)を知ったか』(ローマ11:34)。そして再び彼について、『神の力と知恵』(一コリント1:24)と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.59.5

5

Salomon etiam sapientiam de ipso dicit, et multa nomina in Filium revocantur, et ipsum et substantiam dicit Paulus ad Hebraeos: imago substantiae ejus (Heb. I, 3) .

PL 8, 1085B

ソロモンもまた彼について知恵を語っており、多くの名が子へと帰せられる。パウロもヘブライ人への手紙で、彼について、また実体についても語っている。『その実体の像』(ヘブライ1:3)と。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.59.6

6

Et item consubstantialem populum dixit et Jeremias: quia quis stetit in substantia mea, et vidit Verbum meum (Jer. XXIII, 18, sec. LXX) . Et rursus: Si stetissent in substantia mea, et audissent verba mea (Ibid. 22) .

PL 8, 1085B

また同様に、エレミヤも同一実体的な民について語っている。『誰が私の実体のうちに立ち、私の言葉を見たか』(エレミヤ23:18、七十人訳)。また再び、『もし彼らが私の実体のうちに立ち、私の言葉を聞いていたなら』(同23:22)。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.59.7

7

Et Evangelium secundum Matthaeum: Panem nostrum consubstantialem da nobis hodie (Matth. VI, 11) . In parabola Lucas: Dixit junior de filiis patri: Da mihi congruam partem substantiae (Luc. XV, 12) . Et rursus: Ibi dissipavit substantiam suam (Ibid. 13) .

PL 8, 1085B

マタイによる福音書には、『我々の同一実体的なパンを今日我々に与えたまえ』(マタイ6:11)とある。ルカはたとえの中で、『息子たちのうち年下の者が父に言った。「私に相応な分の実体を与えてください」』(ルカ15:12)と述べ、また『そこで彼は自分の実体を蕩尽した』(同15:13)とも述べている。

Adversus Arium Libri Quatuor 1.59.8

8

Quod enim inde descendit, potentias suas non tenuit. Ista animae sunt, sed dixi istud adversum negantes οὐσίας nomen positum esse in sacris Scripturis. Accedit autem, quod animam, hoc est hominem Deus fecit ad imaginem et similitudinem suam.

PL 8, 1085C

というのも、そこから下って来たものは、自らの諸々の可能態を保持しなかったからである。これらは魂に関わることであるが、私がこれを述べたのは、聖なる聖書のうちにウーシア(実体)という語が置かれていることを否定する者たちに対してである。さらに加えて言えば、神は魂、すなわち人間を、自らの像と似姿とに従って造られたのである。