マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber III, Caput X 第III巻 第X章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1106A · 15 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.1

1

Doceamus quod Deus et scientia sit et vita, quamquam ab ipso ista Paulus (Rom. XI. 33) : O, inquit, altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Sic dictum ab eodem (Ephes. III, 10) : Multiformis sapientia Dei.

PL 8, 1106A

神が知識であり生命でもあることを、我々は教えよう。もっとも、これらのことはパウロ自身から来るのであるが(ローマ11:33)「ああ、神の知恵と知識との富の深さよ」と〔彼は〕言う。同じ人によってこうも言われている(エフェソ3:10)「神の多様な知恵」と。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.2

2

Hinc et secretum Dei, hinc et Christus dictus sapientia, hinc et illud (Ibid. 18) : Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, altitudo, profundum, scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi.

PL 8, 1106A

ここから、神の秘められたことも、ここから、キリストが知恵と言われることも、ここから、あの言葉も出る(同3:18)「汝らが、すべての聖徒たちとともに、幅と、長さと、高さと、深さがどれほどであるかを理解でき、また知識を超えるキリストの愛をも知ることができるように」と。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.3

3

Ita et scientia Deus est, et nos scientia liberat, sed per Christum tamen, quia ipse est et scientia, et janua, et vita, et λόγος, et omnium per quem facta sunt omnia. Ergo et scire ista, et etiam charitatem in Christum habere debemus.

PL 8, 1106A

このように、神は知識でもあり、知識は我々を解放するが、それはキリストを通してのことである。なぜなら、この方御自身が知識であり、門であり、生命であり、ロゴスであり、それによって万物が造られたところの方だからである。それゆえ、我々はこれらのことを知るべきであり、またキリストへの愛をも持つべきである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.4

4

Haec atque alia plurima, et Deum scientiam esse, et Christum, et Spiritum sanctum satis clarum etiam vitam esse uno licet satis probatur exemplo; nam in aliis libris uberius approbavimus (Joan., V, 26) : Sicuti enim Pater vitam habet in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.

PL 8, 1106B

これらのこと、そして他にも多くのことによって、神が知識であること、そしてキリストも聖なる霊も生命であることが十分に明らかであるが、一つの例だけでも十分に証明される。というのも、我々は他の書物においてより豊かに証明したからである(ヨハネ5:26)「父が自らのうちに生命を持たれるように、子にも自らのうちに生命を持つことをお与えになった」と。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.5

5

Item dicit (Joan. VI, 58) : Sicut me misit vivus Pater, ita et ego vivo propter Patrem. Sunt igitur ista sic singula, ut omnia tria ista sunt singula, una omni ergo substantia est pater, ergo filius, Spiritus sanctus, Deus, λόγος παράκλητος, unum sunt, quod substantialitas, vitalitas, beatitudo, silentium, sed apud se loquens silentium, Verbum, Verbi Verbum: quid etiam est voluntas patris, nisi silens Verbum?

PL 8, 1106B

また〔主は〕こう言われる(ヨハネ6:58)「生ける父が私を遣わされたように、私も父のゆえに生きる」と。それゆえ、これらのものは、この三つすべてが個々のものであるように個々のものである。それゆえ、あらゆる点で一つの実体が、父であり、子であり、聖なる霊であり、神であり、ロゴス、パラクレートスである。すなわち実体性、生命性、至福、沈黙であるが、しかしそれは自らのもとで語る沈黙、言葉、言葉の言葉である。父の御旨とは、沈黙している言葉以外の何であろうか。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.6

6

Hoc ergo modo cum Verbum pater sit, et filius Verbum, id est, sonans Verbum atque operans: ergo, inquam, si et pater, et filius Verbum est, una substantia est.

PL 8, 1106C

それゆえ、この仕方で、父が言葉であり、子も言葉であるならば——すなわち、響き働く言葉であるならば——それゆえ、私が言うように、もし父も子も言葉であるならば、それは一つの実体である。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.7

7

Deinde (Joan. V, 30) : Justum, inquit, meum judicium est, quia non quaero facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit. Ergo una voluntas, unde una substantia: quia et ipsa voluntas substantia est.

PL 8, 1106C

さらに(ヨハネ5:30)「私の裁きは正しい。なぜなら、私は自分の意志ではなく、私を遣わされた方の御旨をなそうとしているからである」と〔主は〕言われる。それゆえ、一つの意志であり、それゆえ一つの実体である。なぜなら、意志そのものも実体だからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.8

8

Verbum autem ipsum vitam esse sic ostenditur (Ibid. 40) : Non vultis ad me venire, ut vitam habeatis. Deinde et de hoc totum mysterium est, quod expono (Joan. VI, 37) : Omne quod mihi datum est a Patre apud me habeo.

PL 8, 1106C

しかし、言葉そのものが生命であることは、こう示される(同5:40)「汝らは、生命を得るために、私のもとに来ようとしない」と。さらに、これについては全き秘義がある。私が説き明かすのは(ヨハネ6:37)「父から私に与えられたものはすべて、私のもとにある」という言葉である。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.9

9

Quia vero idem motus est quod esse, et quod est esse motus est, et quia quadam intelligentia prius esse, ab eo quod moveri, sed prius κατὰ τὸ αἴτιον, id est, secundum causam: ideo dedit pater filio et motum, qui et quod est esse habet.

PL 8, 1106C

しかし、運動であるものは存在することと同一であり、存在することであるものは運動であるが、ある種の知解の秩序においては、動かされることに対して存在することが先であり、しかしそれは「カタ・ト・アイティオン」すなわち原因に即して先なのであるから、それゆえ、父は子に運動をも与えたのであり、その運動は存在することであるものをも持つのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.10

10

Ergo motum esse est λόγος· igitur qui motus est habet et esse: esse autem vita est et scientia: habet igitur omnia, quia patris habet esse: ergo voluntatem patris implet filius.

PL 8, 1106D

それゆえ、運動であることはロゴスである。それゆえ、運動であるものは存在することも持つ。しかし存在することは生命であり知識である。それゆえ、この方はすべてを持つ、父の存在することを持つのだから。それゆえ、子は父の御旨を成し遂げるのである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.11

11

Quae autem voluntas, nisi quia cum pater vita sit, motus est vita ejus? haec voluntas est, vivere facere alia. Haec ergo et τοῦ λόγου,, id est, Christi (Ibid., 39, 40) .

PL 8, 1106D

しかし、御旨とは何であるか。父が生命であるならば、運動はこの方の生命であるということではないか。この御旨とは、他のものどもを生かすことである。それゆえ、これはロゴスの、すなわちキリストの御旨でもある(ヨハネ6:39、40)。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.12

12

Quae est, inquit, voluntas Patris qui me misit? ut ex eo quod mihi dedit nihil perdam, sed resurgere faciam id ipsum postrema die. Haec enim voluntas est Patris mei, ut omnis qui videt Filium et in ipsum credit, habeat vitam aeternam, et in die novissima resurgat.

PL 8, 1106D

「私を遣わされた父の御旨とは何であるか。それは、私に与えられたもののうち何も失わず、かえって、それを終わりの日によみがえらせることである。なぜなら、これが私の父の御旨だからである。すなわち、子を見てこの方を信じるすべての者が、永遠の生命を得、終わりの日によみがえることである」と〔主は言われる〕。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.13

13

Videre autem est Christum scire Deum Dei filium, vitam, et vitae Deum; et hoc est accepisse Spiritum sanctum Verbum, id esse quod vita.

PL 8, 1107A

しかし、見るとは、キリストを神の子である神として、生命として、生命の神として知ることである。そしてこれこそ聖なる霊を受けたということであり、〔すなわち〕言葉が生命であるものだということを〔知ることである〕。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.14

14

Hinc probatum est (Ibid. 69, 70) : Post quem ibimus? verbum vitae habes, et nos credimus et cognovimus quod tu es Christus Filius Dei. Totum mysterium Christus Dei filius, Christus Verbum, et ipsum Verbum, vitae aeternae Verbum.

PL 8, 1107A

これは次のことから証明される(ヨハネ6:69、70)「誰のもとに我々は行けばよいのか。汝は生命の言葉を持っておられる。我々は、汝が神の子キリストであることを信じ、知りました」と。全き秘義とは、神の子キリストであり、言葉なるキリストであり、言葉そのもの、永遠の生命の言葉である。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.10.15

15

Ergo hoc Verbum quod vita, et hoc qui audit et credit, utique cognoscit Deum: ergo et Spiritum sanctum habet.

PL 8, 1107A

それゆえ、生命であるこの言葉を、これを聞いて信じる者は、必ず神を知るのである。それゆえ、この者は聖なる霊も持つのである。