マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber II, Caput XII 第II巻 第XII章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1097C · 9 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 2.12.1

1

Quid si etiam lectum est, et ex duobus istis unum apertissime sic positum, ut a me non inventum, sed sacra lectione sit jam probatum?

PL 8, 1097C

もしまた、次のことがすでに読まれており、この二つのうちの一つが、これほど明白にそう置かれているとしたら、どうであろうか——それは私が見出したのではなく、聖なる朗読によってすでに証明されているのだとしたら。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.12.2

2

Hymnicus David in libro Psalmorum, qui clavis mysteriorum omnium dicitur, sic Deo psallit (Psalm. XXXV, 10) : Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen: Deo dictum aestimamus, an Christo? an utrique?

PL 8, 1097C

詩を歌うダビデは、詩篇の書——あらゆる秘義の鍵と言われる書——のうちで、こう神に向けて歌う(詩篇35:10)「汝のもとに生命の泉があり、汝の光のうちに我々は光を見るであろう」と。これは神に向けて言われたと我々は考えるのか、それともキリストに向けてか。それとも両者に向けてか。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.12.3

3

Quia cuicumque recte: in patre enim filius, et in filio pater. Sed si patri Deo, hoc erit illud (Jer. XXIII, 22 sec. LXX) : Si in substantia mea stetissent, et verbum meum audissent. Si autem filio, hoc erit illud (Joan. XIV, 9) : Qui me videt videt et Patrem.

PL 8, 1097D

なぜなら、どちらに当てはめても正しいからである。父のうちに子があり、子のうちに父があるのだから。しかし、もし父なる神に当てはめるならば、これは(エレミヤ23:22、七十人訳による)「もし彼らが我が実体のうちに立ち、我が言葉を聞いたならば」というあの言葉であろう。もし子に当てはめるならば、これは(ヨハネ14:9)「私を見る者は、父をも見る」というあの言葉であろう。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.12.4

4

Ergo in lumine tuo videbimus lumen. Est igitur lumen, in lumine tuo videbimus lumen. Neque enim dubitandem est quando et hoc sequatur, cum illud quod eodem modo est, et re sit, et lectione probatum.

PL 8, 1097D

それゆえ「汝の光のうちに我々は光を見るであろう」。したがって、光のうちに光がある——「汝の光のうちに我々は光を見るであろう」。というのも、同じ仕方であるもの〔光のうちに光〕が事実としてあり、朗読によっても証明されている以上、こちら〔神のうちに神〕もまた帰結することを疑うべきではないからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.12.5

5

Quod si ita est, colligamus omnia: jam ὁμοούσιον apparebit et graece intellectum, et latine pronuntiatum. Credimus in Deum patrem omnipotentem, et in filium ejus unigenitum. Verum fiat: Satis est jam de hoc.

PL 8, 1097D

もしこれがそうであるならば、すべてをまとめよう。もはやホモウシオスは、ギリシア語で知解されたものとしても、ラテン語で言い表されたものとしても明らかとなるであろう。我々は全能なる父なる神を、そしてその独り子なる子を信じる。まことにそうあれ。もはやこれについては十分である。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.12.6

6

Isaias sic ita (Isai. XLV, 14) : Laboravit Aegyptus, et mercimonia Aethiopum et Sabaim. Viri altissimi in te ambulabunt, et tibi erunt servi, et retro sequentur, ligati manicis te venerabuntur, et te precabuntur, quod in te Deus est, et non est Deus extra te.

PL 8, 1098A

イザヤはこう言う(イザヤ45:14)——「エジプトは労し、エチオピア人とサバ人の商品も労した。背の高い男たちが汝のうちを歩み、汝の僕となり、後に従い、手枷をはめられて汝を敬い、汝に祈り求めるであろう、汝のうちに神がおられ、汝の外に神はおられないのだから」と。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.12.7

7

Jesum Christum Dominum nostrum, Deum de Deo, lumen de lumine: consubstantialem, simul substantialem: sic reliqua ad symbolorum quae junguntur, et ad fidem explicitum est, et absolutum ὁμοούσιον plenum est, et de eadem substantia, et in eadem substantia, et semper simul, si placet, latine sic habeatur.

PL 8, 1098A

我々の主イエス・キリストは、神からの神、光からの光であり、同一実体なる者、ともに実体をなす者である。このように残りのことも、結び合わされる信条の言葉に即して、また信仰に即して、説き明かされ、完結したのであり、ホモウシオスは十全であって、同一の実体からであり、同一の実体においてであり、つねにともにある、と——もし良しとされるならば、ラテン語ではこのように解されよ。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.12.8

8

Si autem unum verbum graecum, quod magna expressione, magnaque brevitate utrumque concludit, placet manere, de Deo et Domino nostro perseveret; ὁμοούσιον vero magis ac magis teneatur, scribatur, dicatur, tractetur, in Ecclesiis omnibus praedicetur.

PL 8, 1098A

しかし、もし大いなる的確さと大いなる簡潔さとをもって両方を包み込む一つのギリシア語がそのまま留まることが良しとされるならば、それは我々の神と主とについて存続するがよい。だがホモウシオスは、ますます堅く保たれ、書かれ、語られ、論じられ、あらゆる教会において宣べ伝えられるべきである。

Adversus Arium Libri Quatuor 2.12.9

9

Haec enim fides apud Nicaeam, haec fides apostolorum, haec fides catholica. Hinc Ariani, hinc haeretici vincuntur universi. Pax cum his qui ita sentiunt, a Deo patre et a Jesu Christo Domino nostro. Amen.

PL 8, 1098B

なぜなら、これがニカイアにおける信仰であり、これが使徒たちの信仰であり、これが公同の信仰だからである。これによってアリウス派の者たちは、これによって異端者たちすべては打ち破られる。このように考える者たちに、父なる神と我々の主イエス・キリストからの平和があるように。アーメン。