Adversus Arium Libri Quatuor 1.4.1
Audi igitur et aliud. Quod est esse, pater est: quod est operari, λόγος· et prius est quod est esse; secundum, quod est operari.
PL 8, 1042Aそれでは他のことも聞け。存在することであるもの、それは父である。働くことであるもの、それはロゴスである。存在することであるものが先であり、働くことであるものが第二である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.4.2
Habet quidem ipsum quod est esse, intus insitam operationem: si enim motu, hoc est, operatione, quae vita aut qui intellectus est: ergo non est solum esse, sed ipsum quod primum est esse, propter quod est ei quiescere solum ipsum esse: est isto modo et quod est operari, quod est secundum, quoniam non intus, sed cum foris operatur, operari dicitur.
PL 8, 1042A存在することであるもの自体は、内に植え付けられた働きを持つ。すなわち、運動によって、すなわち働きによって(存在する)のであれば、それは生命であるか、あるいは知解である。したがって単に存在するだけではなく、第一に存在することであるものなのであり、そのゆえにこそ、これにとっては存在すること自体のみが静止することなのである。このようにして、働くことであるものもまた存在し、これが第二のものである。なぜなら、内においてではなく、外に向かって働くときに、『働く』と言われるからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.4.3
Apparente enim operatione, et est et nominatur operatio, et ut generatio sui ipsius et aestimatur et est: sic igitur id ipsum quod est operari, et ipsum esse habet, magis autem non habet: ipsum enim operari esse est; simul enim et simplex, et esse et operari, eorum quae supra sunt natura est declarans et sortita: secundum quod est requiescere, ipsum esse et substantiam; secundum autem quod est in motu esse, actionem, operationem: hoc autem quod est in motu esse, declaratio est ejus quod est esse secundum actionem.
PL 8, 1042A働きが現れるとき、それは働きであり、また働きと名づけられ、あたかも自分自身の生成であるかのように見なされ、またそうである。それゆえ、働くことであるものそれ自体は、存在することを持つ――いや、むしろ持つのではない。働くこと自体が存在することだからである。というのも、上にあるものどもの本性は、同時にかつ単純に、存在することでも働くことでもあり、それを示すものであり、またそれを割り当てられているからである。静止することである限りにおいては、存在すること自体と実体を、運動のうちに存在することである限りにおいては、現実態と働きを。この運動のうちに存在することは、存在することであるものの、現実態による顕現である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.4.4
Et idcirco (Ibid. 9) erat lumen quod est verum, quod illuminat omnem hominem venientem in mundum.
PL 8, 1042Bそれゆえ(同9節)、世に来るすべての人を照らす、真の光があった。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.4.5
Λόγος ergo lumen est quod est verum; et idcirco (Ibid. 3, 4) quod est factum, in ipso vita est, et vita lumen hominum: et ipse λόγος, lumen verum (Ibid., 19) in mundo erat, et mundus per ipsum factus est; qui filius est Dei, de quo dicit (Ibid. 18) : Deum nemo vidit unquam: unigenitus filius qui est in gremio patris, ipse enarravit de λόγῳ.
PL 8, 1042Bしたがってロゴスは真の光である。それゆえ(同3-4節)、造られたものは、この方のうちに生命があり、生命は人間の光である。そしてこのロゴスこそが、真の光として世にあり、世はこの方を通して造られた。これが神の子であり、この方について(同18節)こう言われている――神を見た者はいまだかつて無い。父の懐にいます独り子、その方がロゴスについて説き明かした。