Adversus Arium Libri Quatuor 1.44.1
Num timor ex isto nascitur, esse nos ista dicentes quasi Patripassianos? Multum differt serpentinum dogma a veritate.
PL 8, 1074B我々がこのように語ることから、我々を聖父受苦説論者であるかのようにする恐れが生じるだろうか。蛇のごとき教義は真理と大きく異なる。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.44.2
Illi enim Deum solum esse dicunt, quem nos patrem dicimus, ipsum solum existentem et effectorem omnium, et venisse non solum in mundum, sed et in carnem, et alia omnia, quae nos filium fecisse dicimus.
PL 8, 1074B彼らは、我々が父と呼ぶ神だけが存在すると言う。彼のみが実在し、万物の作者であって、世界に来ただけでなく肉にも来た、そして我々が子がなしたと言う他のすべてのことも〔彼がなした〕、と言うのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.44.3
Si enim dicimus patrem, patrem: et filium, filium, unum et dicentes, et ideo λόγος, id quod unum, non solum unum dicentes, sed unum et unum. Aliud autem impassibile, unum aliud passum, quomodo ergo Patripassiani sumus?
PL 8, 1074B我々が父を父と言い、子を子と言うとき、一つと言いながらも、それゆえロゴスは一つであるものであり、単に一つと言うのではなく、一と一と言うのである。しかし一方は受動を受けないものであり、他方は受苦したもの——ではどうして我々が聖父受苦説論者であろうか。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.44.4
Deus enim nec procedit a semetipso, neque in manifesto actio est, neque velut in motione: quod intus motio veluti non est motio; λόγος autem qui sit in motionis potentia, magis motio et actio est, fertur potentia sua in effectionem eorum quae sunt? quo enim λόγος, hoc causa est eorum quae sunt: quo autem causa, hoc non in se manet semper, qui sit in eo quod est λόγος.
PL 8, 1074B神は自分自身から出て行くこともなく、顕わな働きのうちにあることもなく、いわば運動のうちにあることもない。内なる運動は、いわば運動ではないからである。しかしロゴスは運動の可能態のうちにあるものであり、むしろ運動であり現実態である。彼は自分の可能態によって、存在するものどもの産出へと運ばれる。ロゴスであるかぎりにおいて、彼は存在するものどもの原因であり、原因であるかぎりにおいて、常に自分自身のうちに留まってはいない——ロゴスであるということのうちにある彼は。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.44.5
Et secundum hoc est iste inversibilis et immutabilis, sed in iis quae sunt juxta genera eorum: quae sunt alius et alius, ipso quo universalis λόγος est, in patre manens idem ipse.
PL 8, 1074Cこれに即して、彼は転変せず不変である。しかし存在するものどものうちでは、それらの類に即してある——それらは各々異なるものである——。彼自身は、普遍的なロゴスであるまさにその点で、父のうちに留まって同一である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.44.6
Passiones igitur ubi? neque in patre, neque in filio, sed juxta quae sunt genere suo non recipienda, virtutem totam τοῦ λόγου, quodlibet universalis: unoquoque existente, et illo distribuente suum proprium, ut Angelorum, Potentiarum, Thronorum, Dominationum, Potestatum, animarum, et sensibilium, et ipsius carnis.
PL 8, 1074Cでは受苦はどこにあるのか。父のうちにも子のうちにもなく、それぞれの類からしてロゴスの力の全体を受け取ることのできない、存在するものどもに即してある——普遍者であるものが何であれ、各々のものが実在し、彼が各々に固有のものを分配するのである——。すなわち、天使たち、諸勢力、王座、主権、権力、魂、感覚あるもの、そして肉そのものである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.44.7
Passio igitur in istis, et juxta haec non τοῦ λόγου, hoc est, filii. Secundum carnem ergo Salvator passus est, secundum spiritum autem quod erat, sine passione. Unde differt nostrum dogma a Patripassianis.
PL 8, 1074Dしたがって受苦はこれらのうちにあり、これらに応じてであって、ロゴス——すなわち子——のものではない。それゆえ救い主は肉に応じて受苦したが、彼がそうであった霊に応じては、受苦なしにであった。ここに我々の教義が聖父受苦説論者と異なる点がある。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.44.8
Non enim filium esse passio est, sicuti dictum, nec facere aliquid nec loqui: divina enim potentia sine passione fiunt omnia, et ista magis sua, et substantialis, et divina motio est, non passio.
PL 8, 1074Dというのは、子であることは、言われたように受苦ではなく、何かをなすことも語ることも受苦ではないからである。神的な可能態によって、万物は受動なしに生じる。そしてこれはむしろ、それに固有な、実体的な、神的な運動であって、受苦ではない。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.44.9
Deinde de isto non fuerunt Patripassiani, sed de cruce: quod Pater crucifixus est dicentes sacrilegi: impassibili passionis implicantes, et non intelligentes, necessario aliquid impassibile esse, si est aliud quod patiatur.
PL 8, 1074Dさらに、聖父受苦説論者はこの点ゆえにそう呼ばれたのではなく、十字架ゆえにである。彼らは父が十字架につけられたと言う冒瀆者であり、受苦しえない者を受苦に巻き込み、受苦する何か別のものがあるなら、必然的に何か受苦しえないものがあることを理解していないのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.44.10
Nos tamen impassibilem et filium dicimus, juxta autem quod Λόγος caro factus est, passibilem. At vero miseratio, et ira, et gaudium, et tristitia, et alia hujusmodi ibi non sunt passiones, sed natura, et substantia.
PL 8, 1074Dしかし我々は、子は受苦を受けないと言い、ロゴスが肉となったことに応じては受苦するものであると言う。しかし憐れみ、怒り、喜び、悲しみ、その他このようなものは、そこでは受苦ではなく、本性であり実体である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.44.11
Si igitur spiritus benevolentia, ipse per se optimus, quibusdam in vitam, quibusdam in mortem est; non sua natura mutatus, sed patientium materia et voluntate, signaturam immutabilem divinitas pro accipientibus aut ut oportet, aut aliter affici dicitur, vel pati: quoniam a nostris sensibus quae divina sunt aestimamus.
PL 8, 1075Aというのは、もし霊が善意であって、それ自身は最善のものでありながら、ある者にとっては生命へ、ある者にとっては死へと働くのであれば、それはその本性が変わったのではなく、受け取る側の材質と意志によるのであり、神性は不変の刻印を持ちながら、受け取る者に応じて、しかるべく、あるいは別様に、影響を受ける、あるいは受苦する、と言われるのである。我々は神的なことを我々自身の感覚に基づいて評価するからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.44.12
In sensibilibus enim juxta quod animal est animal, hoc est, anima utens corpore, vel corpus animatum, juxta sensum pati dicitur: vere autem neque per semet solius animae sunt passiones, multo magis spiritus Λόγου et Dei. Impassibilis enim divina natura est.
PL 8, 1075A感覚あるものにおいては、動物であるかぎりにおいて——すなわち身体を用いる魂、あるいは魂を持つ身体は——感覚に即して受苦すると言われる。しかし本当には、魂それ自体だけにさえ受苦があるのではなく、ましてロゴスと神の霊にはなおさらない。神的な本性は受苦を受けないものだからである。