マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Adversus Arium Libri Quatuor

Liber III, Caput XV 第III巻 第XV章

Marius Victorinus · Adversus Arium Libri Quatuor · PL 8, 1110A · 15 sectiones

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.1

1

Quid istud sit facile intelligi potest, si accipiatur ex mysterio dictum, et corporali mysterio: nam spiritaliter cum et ipse in Patre sit, et pater in ipso, quo, aut quare ibit.

PL 8, 1110A

これがどういうことかは、秘義から、しかも身体的な秘義から言われたのだと解するなら、容易に知解できる。というのも、霊的には、彼自身が父の内にあり、父も彼の内にあるのだから、どこへ、あるいは何のために行くというのか。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.2

2

Ex eodem mysterio est, quod ad Christum Spiritus columbae similis venit, et quod nunc Spiritus mittetur a patre, et mittetur ad patrem, Christo eunte et petente ut mittatur: a morte enim vita revocata, et vita non ipsa vita, quia Λόγος est: haec enim mortem nescit, magis haec ipsa interficit mortem; sed vita quae in hominibus resurrexit a morte.

PL 8, 1110B

同じ秘義から、霊がキリストのもとに鳩に似た姿で来たこと、そしていま霊が父から遣わされ、キリストが行き、また願うことによって父のもとへ遣わされること、これが起こる。というのは、死から生命が呼び戻されたのであり、その生命とは〈生命そのもの〉ではない、なぜなら〈生命そのもの〉はロゴスだからである。ロゴスは死を知らず、むしろ死そのものを滅ぼすものである。しかしここで言う生命とは、人間たちのうちにあって死からよみがえった生命である。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.3

3

Quam utique induit simul cum corpore, et eam ab inferno resumpsit. Propter hanc igitur sanctificandam, eundum fuit ad patrem, sed corporaliter adque animaliter, id est, in id quod in se pater fuerat penetrandum potentialiter atque existentialiter: hoc igitur modo ivit ad patrem.

PL 8, 1110B

この生命を彼は身体とともに身にまとい、また陰府からこれを取り戻した。それゆえ、これを聖なるものとするために、父のもとへ行かねばならなかった。ただし身体的かつ霊魂的な仕方で、すなわち、父がそれ自身の内においてあったところのものへ、可能態的かつ実在的に浸透してゆかねばならなかったのである。こうしてこの仕方で彼は父のもとへ行った。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.4

4

Denique nec absentiae tempus edictum, sed contra dictum (Joan. XX, 1, 17, 18, 19, 20, 27, 29) , quod nocte quae sabbatum sequitur apparuerit Mariae, tangi noluerit priusquam iret ad patrem: nuntiavit Maria discipulis: eadem nocte ad ipsos venit ostendens manus et latus, utique tangi jam non prohibens.

PL 8, 1110B

結局、不在の期間は告げられておらず、むしろ逆のことが語られている(ヨハネ20:1、17〜20、27、29)。すなわち、安息日の翌夜にマリアに現れたこと、父のもとへ行く前には触れられることを望まなかったこと。マリアはこれを弟子たちに告げた。同じ夜、彼は彼らのもとへ来て、手と脇腹とを示した。このときはもはや触れることを禁じていなかった。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.5

5

Post Thomas palpavit, tetigit, ipso quidem hortante, quia ille desperabat, quod significat sanctificatum jam fuisse. Quam ergo breve hoc tempus est, sed propter mysterium dictum: ibo ad Patrem: nam cum ipse in patre, et in ipso pater sit, quo ibit?

PL 8, 1110C

その後トマスは触り、触れた。彼自身に促されて、である。トマスが疑っていたからである。これは、すでに聖なるものとされていたことを示している。それゆえ、この期間はいかに短いことか。しかし秘義のゆえに「私は父のもとへ行く」と言われたのである。というのも、彼自身が父の内にあり、父も彼の内にあるのなら、どこへ行くというのか。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.6

6

Eodem ergo mysterio: quem vobis mittit Pater, quia pater mittit, cum Christus mittit. Denique sic ait: Mittit Pater in nomine meo, id est, pro me: aut in nomine meo, quoniam spiritus Christus, et ipse Spiritus sanctus; aut in nomine meo, quia Spiritus sanctus ipse de Christo testimonium feret, sic enim dictum (Joan. XV, 26) : Ille testimonium dicit de me.

PL 8, 1110C

同じ秘義によってである。「父が汝らに遣わす方」というのは、キリストが遣わすときには父が遣わすからである。それゆえこう言われる。「父は私の名において遣わす」、すなわち「私に代わって」。あるいは「私の名において」とは、キリストが霊であり、彼自身が聖なる霊でもあるからである。あるいは「私の名において」とは、聖なる霊自身がキリストについて証しをするからである。そのようにこう言われている(ヨハネ15:26)「彼は私について証しする」。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.7

7

Quis ille? quem vobis ego mitto a Patre: juncti ergo omnes: ego mitto, a patre mitto, Spiritum veritatis mitto: medius ergo Λόγος, id est, Jesus ipse mittit; motus enim principalis universalisque qui vitalis ac vita est, mittit intelligentiae motum, qui sicuti docuit, ex vita atque ipsa vita est: scire enim quid sit, hoc est vivere, hoc est esse.

PL 8, 1110D

彼とは誰か。「私が父のもとから汝らに遣わす方」である。それゆえすべてが結びついている。「私が遣わす」、「父から遣わす」、「真理の霊を遣わす」。それゆえ中間にあってロゴス、すなわちイエス自身が遣わすのである。というのも、生命的であり生命そのものである根源的・普遍的な運動が、知解の運動を遣わすのであり、それは教えたとおり、生命から出たものであり、かつ生命そのものである。何であるかを知ること、これが生きることであり、これが存在することだからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.8

8

Hoc autem esse quid est, quam ex Dei substantia esse, quod est Spiritum esse? unde nos spiritales efficimur, accepto Spiritu a Christo, et hinc aeterna vita: Spiritus ergo appellata est ista Trinitas. Nam dictum (Joan. IV, 24) : Deus spiritus est.

PL 8, 1110D

しかしこの「存在すること」とは何であるか。神の実体から存在すること、すなわち霊であることに他ならない。それゆえ我々はキリストから霊を受けて霊的な者とされ、ここから永遠の生命を得る。それゆえこの三位一体は「霊」と呼ばれた。というのは(ヨハネ4:24)「神は霊である」と言われているからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.9

9

Item dictum a Paulo ad Corinthios secunda (II Cor. III, 17) : Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.

PL 8, 1110D

同じくパウロがコリントの信徒への第二の手紙で言っている(コリント二3:17)「主は霊である。主の霊があるところには自由がある」。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.10

10

Utique ista de Christo, ipse vero Spiritus sanctus dictus, quos sanciat Sanctos, id est, Sanctos facit; et certe ipse est Spiritus Dei: dictus est enim prudentia, sapientia, omniumque rerum scientia, ita enim de eo subjungit (Joan. XVI, 8-10) : Ille convincet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.

PL 8, 1110D

これらは確かにキリストについて言われている。一方、聖なる霊そのものが「聖なる」霊と呼ばれるのは、彼が聖なる者たちを聖ならしめる、すなわち聖なる者たちとするからである。そして確かに彼自身が神の霊である。というのは、彼は思慮、知恵、あらゆる事柄の知と言われているからである。彼についてこう続けて言われている(ヨハネ16:8-10)「彼は世を罪について、義について、裁きについて明らかにするであろう」。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.11

11

De peccato, inquit, quoniam in me non credunt, vel quod vita sit Christus, vel quod Dei filius et a Deo missus, et qui peccata dimittat.

PL 8, 1111A

「罪について」とは、彼らが私を信じないから、あるいはキリストが生命であること、あるいは神の子であって神から遣わされ、罪を赦す者であることを信じないからである。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.12

12

De justitia autem, quoniam ad Patrem pergo: tot enim in mysterio passionis, quia fidem mandatorum servavit et implevit: quippe cum dixerit, cum aliud vellet (Matth. XXVI, 42) : Fiat voluntas tua.

PL 8, 1111A

「義について」とは、私が父のもとへ行くからである。というのも、受難の秘義においてこれほどのことがあったのは〔tot は totum の誤りとも考えられるが、底本どおりに訳した〕、彼が掟への信を守り、これを成就したからである。実際、別のことを望みながらも彼はこう言ったのである(マタイ26:42)「汝の意志がなるように」。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.13

13

Itemque quia monitos derelinquens, jam non ita videndus relinquebat, justitiae fuit, iis actis omnibus ire ad patrem, nec ire ad patrem tantum, sed cum illo jam esse: Nam idcirco dicitur (Ibid., 64) : Sedet ad dexteram Patris.

PL 8, 1111A

また、彼が戒めを与えた者たちを残して去るとき、もはや以前のように見られる姿では残さなかったのであって、これらすべてのことを成し遂げたのちに父のもとへ行くこと、しかも単に父のもとへ行くだけでなく、すでに父とともにあることこそが、義であった。それゆえこう言われる(同64)「父の右に座す」。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.14

14

De judicio: quoniam princeps hujus mundi judicatus est: mysterio enim crucis omnes adversae Christo ab eodem Christo triumphatae sunt potestates. Haec, inquit, docebit Spiritus sanctus. Quid eligitur?

PL 8, 1111B

「裁きについて」とは、この世の支配者が裁かれたからである。十字架の秘義において、キリストに敵対するすべての力は、そのキリスト自身によって打ち破られたのである。「これらのことを聖なる霊が教えるであろう」と言われている。何が選び取られるのか〔ここから何が結論されるのか、の意と解し、次節の問いへ繋げた〕。

Adversus Arium Libri Quatuor 3.15.15

15

De salute mysterium Paracletus complet, et non completa Christus abscidit: An quia idem ipse Christus est et Spiritus sanctus, vel quia ipse eum mittit, vel quia Spiritus habet omnia Christi? Habet omnia, per Christum celebratur.

PL 8, 1111B

救いに関わる秘義をパラクレートスが完成させ、キリストは未完成のままそれを断ち切って行った〔前半の構文は取りにくく、問いとして解した。abscidit は abscondit(隠した)の誤りとも考えられる〕、というのだろうか。それとも、キリスト自身が聖なる霊と同一だからか。あるいは彼自身が彼を遣わすからか。あるいは霊がキリストのすべてを持っているからか。彼はすべてを持っている、それはキリストを通して執り行われるのである〔celebratur は「讃えられる」「告げ知らされる」とも取れる〕。